Ioannis Cassiani ... De incarnatione Domini libri 7. iam recens aediti. Item beati Cyrilli sermo, De eo quòd verbum Dei factum sit homo

발행: 1545년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

IO. CASSIANI

suis aeditum plus amare deberent. Ex quibus enim Christus,inquit,secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in secula. Euscilicet ex illis Christum nati; ait, secundum carne, qui sit super omnia deus benedictus in

secula .Ex quibus christus enim, inquit, secudum carnem, qui est super omnia deus: christum utique secundum carnem natum ex illis

non negas: sed idem qui ex illis datus est,deus est.Quid circumis3 quid tergiversarisὸ Chri stum ex Israel natum secudum carnem deum esse apostolus dicit.Tu doce quando non su erit. Ex quibus christus, inquit,secundum carne, qui est super omnia deus. Vides quia hoc

apostolus unitate coniunxerit, separari omnino non potest deus a christo. Sicut enim ex

illis christum apostolus prς dicat,ita deum in

Christo esse confirmat. Aut utrunque hoc

neges necesse est,aut utrunque fatearis . Natus secundum carnem Christus ex illis diciturased idem in Christo deus ab apostolo praedicatur . Vnde & alibi: Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Diuidi hoc ab alterutro nequaqua potest. Aut Christum ex illis aeditum denega,aut ex virgine in Christo aeditum confitere. Qui est, inquit, super omnia deus benedictus in secula. Sufficere quide fidelibus ad indicanda maiestate diuinitatis nomen Dei abunde potuit: sed addendo,super omnia deus benedictus in secula,blasphemiam perfidiae assertionis exclusit:

52쪽

DE INCAR. DO. LIB. I1 I. ii

ne quis scilicet impiorum vocabulum dei in terdu etiam hominibus temporarie dono diuinae dispensationis. indultu, ad iniuria summae diuinitatis assiimeret. , & contumelioses deo coparationibus coaptaret,sicutvlique illud ubi ad Moysen dicit deus: Dedi te deum Pharaoni.aut illud: Ego dixi, dii estis, cu hoc utiq, euidentissimam indulti nominis habeat significatione.Nam ubi dicit,ego dixi: non tanomen est potestatis, quam sermo dicetis. Sed de illud Vbi diciti Dedi te deum Pharaoni no

diuinitatem accipientis, sed potestate dantis exposuit. Nam cum dixerit,dedi, in illo utiq; significata est dei potestas qui dedit, non diuinitatis natura in eo qui accepit. De deo auteac domino nostro Iesu Christo cu dicitur, qui est super omnia deus benedictus in secula: res statim *batur in verbo,& verbi res demostratur in nomine: quia dei nomen in dei filio . non significatio est adoptionis indultae, sed veritas proprietasq; naturae.Itaque inquit idem apostolus: Nos nemine ex hoc nouimus secu- 2. cor. idum carnem,& si cognouimus secundum carnem Christum , sed nunciam non nouimus. Bene sibi cucta sacri sermonis scripta conuenitit,& in omni penitus sui parte: etia ubi vesboriim specie non consonant, rerum tame virtute concordant: sicut in hoc quod ait, & si cognouimus Christum secundum carne,sed nuciam non nouimus e testimoniti enim dicti prς- sentia, confirmatio superioris est, quo dixit:

53쪽

3 IO. CASSI ANI

ex quibus Christus secunta carne, qui est s

per omnia deus benedict' in secula.Illic enim posuit,ex quibus Christus secundum carne: hic autem, cognouimus Christum secundum carnem: illic, qui est super omnia de':hic

utem, Christum secundum carnem, nunc ianon nouimus. Species verborum est alia , sed rei virtus una:eundem enim quem illic secundum carnem natum deum super omnia praedicat,hic secundum carnem se iam non nosse c5firmat.Ideo scilicet,quia eundem que natum in carne nouerat, deum in secula confitetur: R ideo a se eum ignorari secundum carnem, quia super omnia deus .Hoc dicit, Non noui mus iam Christum secundum carnem: & hic, non nouimus ia Christum secundum carnem.

Hoc ait, Quia est deus benedictus in secula. Ascendit ergo quodammodo, quasi in altiorem gradum doctrinae apostolorum praedica- tio: licet sibi sensu in utroque conueniat, sacramentum tamen perfectae fidei, quasi sententiae expressionem confirmat, dicens: Et si cognouimus secundum carnem Christum,sed nunc iam non nouimus: videlicet, quia prius eum & hominem scimus de deum, nunc tantum deum. Cessante enim infirmitate carnis, nihil in eo iam nouimus nisi virtutem diuinitatis: quia totum in eo virtus est maiestatis diuinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae . Omne ergo penitus hoc testimonio myyerium & sumptae carnis, α

54쪽

DE INCAR. DO. LIB. III

persectae diuinitatis exposuit. Dicens enim, Et si cognouimus Christum secundum carnem: sacramentum nati in carne dei locutus est. Adiiciens autem,Nunc iam non nouim'r.

vim depositae infirmitatis explicuit. Ac per hoc cognitio illa carnis ad significatione pertinet hominis: ignoratio autem ad honorem diuinitatis .Hbc est enim dicere, Cognouim': Christum secundum carnem,ut agnosceretur quod fuit quondam secundum carnem : nunc iam non cognouimus postquam esse desiuit., Natura enim carnis in spiritualem est transiit a substantiam:& illud quod fuerat quondam

hominis, factum est totum dei. Et ideo n5 no' uimus Christum secundum carnem: quia absorpta per diuinam maiestate infirmitate comiporea, nihil sacro resedit corppri, ex quo im-beeillitas in eo earnis possit agnosci . Ac per hoc quicquid fuerat prius substatiae duplicis, factsi est virtutis unius . cum utique no sit disebiu, christum qui crucifixus est ex infirmita te nostra, totum vere ex maiestate sua diuina. Quod scilicet apostolus omni scriptorii suo ru corpore praedicans,bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus no ab homini bus netque per homine,sed per Iesum christia α deu patrem. Vides quam bene sibi in prio ribus prςsentibusque coueniat. Illic enim di Cit, nuciam nonouimus christum secundum cat nem hic ait, non ex hominibus, neque per homine,sed per Iesum christum. Patet quem

55쪽

3 7 1Ο. CASSIANI

admodum etiam hic idem quod in superioribus doceat. Dicens enim,missum se no per hominem,hoc dicit,non nouimus Christum secundum carne: & ideo non per hominem missum, sed per Iesum: quia per Christum missus, non per hominem missus sum, sed per deum:

nomen in eo humanitatis iam non est, in quo

totum sibi diuinitas vindicauit. Et ideo cu dixisset missit in se non ab hominibus,neque per hominem,sed per Iesum Christum e bene addidit,& deum patrem:hoc est missum se a deo filio est e designas. In quibus utique licet propter mysteriti sacrae & ineffabilis generationis, duplex sit persona, generantis & geniti: una tame est virtus mittentis dei .Et ideo ille missum se a deo patre &deo filio dicens, in personis quidem dualem ostendit numerum, sed in mistione unam docuit potestatem. Sed per Christum, inquit, Iesum, dc deum patre,

qui suscitauit eum a mortuis. Praeclarus utique & admirabilis magister:sciens dominum

Iesum Christum sicut verum deum, ita dc u rum hominem praedicandum: ita semper maiestatem diuinitatis in eo praedicat, ut incarnationis confessionem penitus no relinquat, excludens utique & phantasma Martionis incarnatione vera, & paupertatem Hebio nis diuinitate perfecta: ne scilicet per alterutrum blasphemiae peruersitate dominus Iesus Christus aut homo penitus sine deo, aut deus sine homine credatur.Bene ergo aposto-

56쪽

DE INCAR. DO. LIB. III 3

Ius missum se sicut a deo patre, ita de a deo fi lio praedicans , confessionem statim dominicae incarnationis adiunxit, dicens : qui suscitauit eum a mortuis: verum scilicet incarnati dei corpus, suscitatum a mortuis docens. Iuxta illud: Etsi cognouimus Christum se-

. cundum carnem: bene addens, sed nunc iam non nouimus. Hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, qudd sit a mortuis suscitatus. In eo vero se eum iam non nosse secudum

carnem, qudd cessante carnis fragilitate, in sola eum nouerit dei esse virtute. Fidelis scilicet praedicandae dominicae diuinitatis,& satis idoneus testis: qui in principio vocationis suae coelitus castigatus,maiestatem sescitati a mortuis domini nostri Iesu Christi, non fide tantum animi sui crederet, sed etiam oculis corporalibus approbasset. Vnde etiam apud Agrippam regem & caeteros mundi iudices disserens, ita ait: Dum irem Damascum cum potestate & permissu principis sacerdotum, die media in via vidi rex de coelo supra splendorem solis circuiuisisse me lumen, de omnes qui mecum simul erant: omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem dicentem mihi Hebraica lingua: Saule Saule quid me persequeris ξ durum est tibi contra stimu- . tum calcitrare.Ego autem dixi: quis es domine Dominus aute dixit ad me:ego sum Iesus Nazarenus,quem tu persequeris.Vides quHdeum apostolus, quem in tanto maiestatis fid-

57쪽

' gore viderat, rect iam se secundu carnem n6 nosse dicebit.Cum enim iubar illud diuini luminis quod sustinere non potuit, in ipsa sui

prostratione vidisset,vox hqc secuta est: Saule

Saule,quid me persequerisὸ Cui quaereti quis

esset, ita evidenti dominus personae suς signi-ficatione respondit: Ego sum Iesus Nazare nus,quem tu persequeris.Te,te inquam hqr tice nunc interrogo,te appello: credis de se apostolo, aut non credisῖ aut si id parum aestimas,credis de se domino, aut non credis 3 Si credis,finita quaestio est.Hoc enim necesse est quod nos credimus credas. Nos enim iuxta apostolum, &si cognouimus Christum secudum carnem,sed nunc iam non nouimus. Nos Christum contumeliis non affecimusmos carnem I deo non separamus, & totum quod Christus est,esse in deo credimus. Tu ergo si idem quod nos credimus credis, eadem necesse est fidei saeramenta fateari'. Si autem a nobis dissides: si neque ecclesiis,neque apostolo,neque ipsi denique de se deo credis: ostende nobis in hoc quod apostolus vidit,quid sit caro,& quid sit deus. Ego enim hic discernere nihil valeo. Video ineffabile hiluminationem: video inexplicabilem claritatem: video splendorem humanae fragilitati intolerabile:&supra id quod ferre mortales oculi queunt, inaestimabilem maiestatem dei luce fulgente. Quae hic diuisio,quae hic discretio estὶ In vo . se Iesum audimus i in maiestate deum cerni

58쪽

DE INCAR. DO. LIB. III. 3,

mus: quid est aliud nisi ut in una eademque sibstatia deum & Iesum esse credamusῖ Volo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te Ioqui.Dic mihi quaesis: Si tibi nunc persequeti fidem catholicam id appareret,quod ignoranti apostolo tunc apparuit:si te inopinatem atque securum fulgor ille circundaret,& perculsum atque perterritum splendor immensi

Iuminis consterneret, lateresque in tenebris oculorum atque errorum tuorsi:quas tibi immensas & ineffabiles angustias pavor mentis augeret Dic mihi obsecro: cum te imminentis mortis formido premeret, dc terror comminantis desuper maiestatis vrgeret: audires quoque illud in tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen: Saule Saule quid me persequeris & quaerenti tibi quis esset,

responderetur e coelo: ego sum Iesus Nazarenus,quem tu persequeris: quid diceres Nescio,non ad plenum adhuc credo: deliberare amplius mecum volo,quem te esse existimem qui e coelo loquaris: qui me fulgore tuae diuinitatis obruas: cuius vocem audiam, & maiestatem ferre non possim.Tractandu mihi de hoc negotio est,credendum tibi sit, an no credendum: Christus sis tu,an deus: si deus solusss,an in Christo:si Christus solus sis,an 1 deo. Discretionem hanc subtiliter obseruari, &diligenter considerari volo, quid credendus; .ss, quid iudicandus sis. Nolo enim aliquid de officio meo perdere: ut cum te ut hominem

59쪽

o I O. CASSIANI

despiciam, aliquid tibi diuini honoris impei

dam. Si ergo ut Paulus tunc apostolus iacuit, prostratus litimi iaceres, & fulgore diuini tu minis obrutus,extremos spiritus ageres: haec forsan diceres, hac ociosa loquacitatis garrulitate gannires.Sed qnid facimusZ qudd aliud tunc apostolo visum est. Et cum tremens ac semianimis concidisset, dissimulandum ultra non censuit, deliberandum amplius no putauit: suffecitque ei qu3d ineffabilibus experimentis que ignorans hominem esse credidit, admonitus deum esse cognouit: non dissimulauit,non distulit: nec male conceptu errorem infideli amplius deliberatione suspendit: sed audito e cclis Iesum domini sui nomine, subdita ut famulus,trepida vi flagellatus,deuotaVt conuersus voce respondit: Quid facia domine Itaque paratissima,ac deuotissima fide id statim meruit: ut quem fideliter credidit, eo ipso iugiter no careret: & ad que corde tras rat, is in cor eius ipse transiret: dicete ipso de 1.co.13 -postolo: An experimentu quςritis eius qui in me loquitur Christi Quo loco volo h retice,ut mihi disseras, huc que loqui apostolus intra se dipit, homo sit an deussSi homo, quomodo in corde eius corpus loqui poterat alteriusὶ Si deus, ergo iam no homo Christus, sed deus: quia cum locutus in apostolo Christus sit, & loqui in eo non potuerit nisi deus: ergo locutus in eo est Christus deus. Vidc sitaque , nihil esse hic iam quod dici queat,

60쪽

DE INCAR. DO. LIB. III. inec disiunctionem, aut diuisonem aliqua in- er Christum fieri de deum posse: quia totus in Christo deus,& totus in deo Christus. Nulla hic recipi disseparatio potest,nulla discisio: v-na tantum est simplex, una tantum pia & sana consessio,adorare,amare, colere Christu dest.

Vis autem adhuc plenius & cumulatius ascire nullam inter deum & Christum esse distatiam Θ& eundem penitus deum intelligendum esse quem Christu Audi apostolii ad Corinthios

loquentem: Omnes enim nos,inquit, mani stari oportet ante tribunal Christi, ut reserat

unusquisque propria corporis, prout gessit,sive bonum, siue malum. Alio loco ad Romana ecclesiam scribens : Omnes, inquit, stabimus Ro. 14. ante tribunal dei. Scriptum est enim: Vivo ego Esa. s. dicit dominus:quia mihi flectetur omne genu, de confitebitur omnis lingua deo. Vides ergo unum atq; idem tribunal dei futurii esse quod Christi intellige ergo indubitanter Christum dehi: & ubi vides inseparabilem penitus Christi, ac dei ess e substantiam, inseparabilem quo'que agnosce esse personam. Nisi forte quia apostolus, in alia nos manifestandos epistola ante tribunal dei dixit: duo sorte tribunalia facias, & alios iudicandos a Christo, alios a deo censeas.Sed haec friuola &furiosa sunt,& insanientibus insaniora. Agnosce ergo omniu dominum , agnosce uniuersitatis deum, agnosce

in tribunali dei tribunal Christi, agnosce in tribunali Christi tribunal dei. Ama vita, am

SEARCH

MENU NAVIGATION