장음표시 사용
191쪽
omnes veteris legis erant errori obnoxii, ut testatur Isaias cap. 56. V. l . dicens Voculatores ejus corci OmneS . neque quidquam noverunt , Omnes canes mini, nec valent latrare : at vero quae generatim dicuntur de veteri Sacerdotio, pertinent aliquo pacto etiam ad Sacerdotium novum : ergo errare possumi etiam P stores Ecclesiae . Praeterea si Concilium Generale esset infallibile profecto eorum celebratio non esset fugienda, di quoniam decreta fidei infallibilia sunt etiam immutabilia, sequeretur . quod desinitiones cujuslibet Concilii legitimi non possent amplius emen dari r atqui ex doctrina Sanctorum Patrum, & fugienda est celebratio Conciliorum , ut docet manifeste S. Gregorius Naaian Eunus in Epist. 3. ad Procopium dum ait ego , si vera. scribere OPortet, hoc animo σum , ut omnem Ερiscoporum conventum fugiam equoniam nullius Concilii finem Letum faustumque vidi, & Decreta Conciliorum revera possunt emendari ; ut assirmat S. P. Augustinus in lib. 2. de Bapt. cap. 3. dicens ipsa Concilia plenaria Priora a Pin
sterioribus emendari, eum aliquo e erimento rerum GPet it .r, quod clausum erat, ct cognoscitur quod lat
bat . Tandem si Concilium Generale esset insallibile in suis de fide , ct moribus decretis , hujusmodi Concilia
haberent auctoritatem relate ad omnes fideles ; atqui ex modo citato S. Doctore Concilia Generalia non habent auctoritatem relate ad omnes, nam in lib. 2. contra Maximinum inquit nee ego Nieoenum, nec tu debes Ariminense tanquam Proejudicat tiru3 Pr errae Concilium: nec ego hujus auctoritate, nec tu illius detineris, Ergo Concilium Generale non est infalli-hile in suis de fide, & moribus disinitionibus.
Respond. ad primum dist. Omnes Pastores Ecclesiae seorsim, & distributive sumpti posSunt errare concicollective sumpti, aut in geuurali legitimo Concilio
192쪽
simul congregati nego. Nempe Deus non promisit euilibet Pastori in individuo inerrantiam, sed Petro, ct in Petro Ecclesiae universae ; ut dictum fuit Seel. 3.
cap. 3. Prop. 4. in Res p. ad alterum . Ad probat. dist. In Veteri lege Sacerdotes omnes erant errori obnoxii distributive conc. collective nes Nam etiam Sacerdotes veteris legis erant constituti a Deo , ut judicarent iudicii veritatem et Deuter. cap. I w s. ac proinde licet distributive essent omnes errori
obnoxii, collective tamen non poterant Omnes e rare : unde etiam in veteri lege non secus ac in nova,
obtemperandum erat Sacerdotum judicio in illis , quae
ad Religionem pertinebant, secundum ea , quae leguntur in citato capite Deteronomii vers. 32. ubi praecipitur, ut qui superbierit nolens obedire Sacerdotis sterio .... morietur homo ille: & ita verum est, quod aliquo pacto ad novum Sacerdotium pertineantea, quae generatim dicuntur de veteri Sacerdotio, quin tamen inde sequatur quod Pastores omnes in Concilio legitimo congregati errare possint: dictum est autem aliquo pacto: nam quod Levitico Sacerdotio excellentius sit Sacerdotium novae legis, ostendit Apostolus in Epist. ad Hebr. cap. 7. , & 8. praesertim ex eo quod necessarium fuit secundum ordinem
Melchisedeta alium surgere Sacerdotem , O non
Tria sunt praesertim, in quibus persona, 3e Sacerdotium Melchisedech adumbravit Sacerdotium , & personam Christi inempe primo Melchisedech ex
Apostolo ad Hebraeos cap. 7. v. a. idem est ac Rex iustitice,& fuit Rex Salem . sive Rex pacis i qui uterque titulus ecin-veuit eximie Christo Domino, quoniam Ipte , ut ait Apost ius in Epist. ed Coloss. cap. I.
V. 1 . est justitia nostra paciscam . . . . sive qucae in terris , rive quie in caelis sunt ἔ
tur sine Patre , line matre, sine genealogia, neque initium die
rum , neque finem inta habest ad Hebr. cap. I. v. de Chri-Dj0itigod by Corale
193쪽
aeeundum ordinem Aaron diei, ut ait Apostolua cap. 7. v. t I. idest Christum Jesu in , qui eo quod maneat in aeternum sempiternum habet Sacerdotium , ut ibi vers. et . subjungit idem Apostolus et ac proinde verba Isaiae cap. 56. v. i . dicentis Deculatores ejus carci OmneS , neque quidquam Πουθυnt, Omnes canes muti, nec salent latriare e minime nos urgente
quanquam hic etiam subjungi posset, quod Scriptura
Sacra saepe repraehendit omnes, S redarguit unive
Sos , propter plures : sic Paulus in Epist. ad Phili p.
cap. 2. v. 2I. conquaeritur dicens , omΠes enim, quae
Sua Sunt, quaerunt, non quae Sunt Christi, S tamen cap. I. v. I 4. jam dixerat O plures e fratribtis in Do mino confidentes vinculis meis obundantius auderent sine timore Verbum Dei loqui, ut adeo etiam verba illa Isaiae intelligi debeant non stricte de omnibus, sed potius in sensu accommodo, & de pluribus . Ad alterum disti Ex S. Gregorio Nazian χeno fugienda est celebratio Conciliorum illegitimorum cone. Secus nego . Neminem plane movere debet id , quod S. Gregorius Nazianzenus protestatur in Epistola ad Procopium de fuga sua omnium Conventuum Episcoporum : nam Sanctus iste Doctor ita loquitur, quia suo tempore plurima celebrata fuerunt Concilia, quae propter multitudinem Episcoporum haereticis faventium infaustum habuerunt exitum , siquidem suasum
stus quoque , ut homo , niillum Patrem , & ut Deus nullam matrem habuit: praeterea Christo , ut Deus est , non fuit initium, nec erit finis; & ejus sacerdo
tium in aeternum mansurum est r
ut dictum est ex Apostolo loco citato v. a . tandem tertio si.
eut Melehisedech panem , & vl- num obtulit , ita & Christus Corporis , & Sanguinis sui in cri heium sub panis , & vini speciebus obtulit in Eucharistia ,& a novae legis Sacerdotibus suo nomine Ofierendum in Ecclesia instituit. Diuitiaco by Corale
194쪽
etus est Orator, o Theologus Praestantisshnus amno 389. , ut de eo assirmat noster Laurentius Berti in Breviar. Histor. & floruit saeculo ΙV. Ecclesiae, in quo habita suerunt Concilia quae revera neque laetum , neque faustum habuerunt finem et sicuti sunt I. Mediolanense anno 3s s. in quo Catholici Episcopi nolentes subscribere condemnationem S. Athanasii pulsi sunt in exilium: g. Ariminense anno 3s9. in quo Episcopi 48 Ariatiorum fraudibus circumventi subscripserunt so mulae supprimentis vocabulum Homousion, quod tunc erat tessera Catholicae Fidei Vid. Secl. 3. cap. 3. , Propos. 2. opp. g. ad alterum, & Nota 2. ut nihil interim dicamus de Synodo Caesareae in Palaestina anno 334. de Tyria anno 33 s. de Constantinopolitana Eusebianorum anno 336. de Antiochena anno 3 I. in quibus omnibus S. Athanasius ab Arianis non semel . sed saepe depositus , S in exilium actus, atque de pulsus fuit: nec non de tribus Syrmiensibus in quarum prima anni 3si. & tertia anni 3s7. vox H mousion sive consubstantialis in formula fidei callide suppressa suit, atque de secunda eodem anno 3s paulo ante tertiam celebrata , in qua eadem VOX non Solum i simpliciter suppressa, sed etiam palam atque e presse proscripta, & damnata fuit: de caetero autem quod S. Gregorius loco laudato superius nullimo de loquatur de Conventibus Episcoporum legitimis , patet ex eo, quia dum sermonem instituit de Conciliis legitimis, non dubitat assirmare eadem a Spiritu Sancto congregata esse ; ut constat ex oratione
pro Sancto Athanasio in qua loquens de Concilio Nicaeno I. inquit Disevos fiasse a Spiritu Sancto ID
Ad tertium dist. Ex s. Parente Augustino decreta Conciliorum emendari solent priora a posterioribus relative ad disciplinam eone. Relative ad fidem nego .
195쪽
Non omnia quae in Conciliis generalibias deeretantur,& definiuntur pertinent ad fidem , ut paulo infra vid himus t proinde dum S. P. Augustinus in lib. 2. de Bapt. cap. 3. affrmat dicens Concilia plenaria saepe priora emendari a materioribus ; intelligi debet, non de .rebus fidei, & morum , quae immutabiles sunt, sed de rebus disciplinae, quae pro temporum , & locorum
circumstantiis mutabiles sunt, quemadmodum ex ipso verborum contextu lucide apparet: siquidem eo in loco docet emendationem istam fieri, quando expertinento aliquo sρeritur quod clausum erat: quod sane locum non hahet, nisi tantum in quaestionibus
facti, & generatim in illis, quae ad disciplinam extemnam pertinent: nam quaestiones fidei, & morum non aperiuntur eXperimento , Sed scriptura, & traditione , auctoritate Ecclesiae ad credundum propositis. Ad postremum dist. & Sanctus Doctor loquitur eo Ioci hypothetice eone. loquitur absolute nego. Ex eo quod S. P. Augustinus contra Maximinum inquit nec ego Nicaenuria, nec tu debes Ariminense tomquam Praejudicaturus proferre Concilium cum reliquis,
quae ibi sequuntur, nihil plane insurri potest adversus insallibilem generalium Conciliorum in fidei, & morum controversiis definiendis auctoritatem , nam cum
haereticus ille Nicaenum Concilium tanquam legitimum non agnosceret & S. Augustinus vicissim rejiceret Concilium Ariminense , quod tanquam legitimum Suscipiebat , & probabat Maximinus Ariana labe insectus , & cum aliunde S. Doctor optime sciret, haereticum istum ex sola Sacra Scriptura, cujus auctoritatem fatebatur, satis revinci, & confundi posse, ne cogeretur per longam disputationem utriusque Concilii discrimen ostendere , ct defendere auctoritatem unius , atque oppugnare illam alterius, existimavit magis
sibi expedire suo jure paulisper cedere, cum ista co
196쪽
ditione, ut etiam Maximinus non adhiberet ad suam defensionem Concilium Ariminense : atque ideo dum S. Ρater subjungit dicens nee ego hujus auctoritate , nec tu illius detineris . Loquitur in omnibus hypothetice , nimirum per siguram praeteritionis , tanquam de re ad definiendam controversiam illam cum Maximinynon necessaria, non autem absolute , quasi revera pro nihilo haberet, & sperneret, sicut Ariminensis , ita etiam Nicaeni Concilii auctoritatem : nam quod Sanctus Doctor postremi hujus Concilii auctoritatem plurimi secerit, ita ut sincere existimaverit eidem omnes acquiescere debere , evincitur manifeste , sicut ex aliis ejus lucubrationibus , in quibus de uo Sermonem injicit, ita etiam ex hoc ipso libro a. contra Maximinum cap. I . num. 3. ubi non multo ante verba in Objectione citata de vocabulo Homousion inquit hoe est illud Homousion , quod in Concilio Nicorno adversus Arianos haeretieos a Catholicis Patribus D ritalis auctoritate , O auctoritatis veritate si mo
Instabis . Non desunt exempla quibus constat priora Concilia generalia subinde emendata suisse aposterioribus etiam in rebus fidei: nam in Concilio IV. generali idest in Chalcedonensi Theodoretus,& Ibas habiti sunt ut catholici , ut constat exactione VIII., ejusdem Concilii : imo etiam de Iba: Epistola ad Marim Persam , quae in illa actione perlecta suit, Patres pronuntiarunt dicentes relecta Ibae EPistola agnovimus eam orthodoxam esse: & tamen Concilium sequens , seu generale Quintum Constantinopoli celebratum sub Vigilio Papa proscripsit,& damnavit cum Theodoro Mapsueste no , & scriptis ejus, etiam scripta Theodoreti, & praedictam Ibae Epistolam tanquam scripta haeretica , & Nestoriano errore insecta , ergo Concilia generalia possunt emem
197쪽
r o De Deis Theologitas dari ab alijs Concilijs etiam iii r bus fidei, & morum , atque ideo non sunt insallibilia . Respond. Nego ans. & universim loquendo ex faeto Quinti Concilij generalis, sive Constantinopolitani secundi, in quo tanquam haeretica damnata fiae. runt tria famosa Capitula idest scripta Theodori Mo-
uestent, Theodoreti, & Ibae Edesseni Episcopi sub Vigilio Papa anno ss3 , nulla plane ratione inferri potest, quod Concilia generalia in rebus fidei, &morum Iriora emendari possint a posterioribus, vel etiam errandi periculo obnoxia sint , sicut haeretici ex facto isto concludunt: nam primo verum est utique , quod in illo Concilio Theodorus tanquam haereticus damnatus suit , & cum eo tanquam haeresi Nestoriana insecta damnata suerint etiam praedicta tria famosa scripta, idest cum singulis scriptis praedicti Theodori, etiam Anathematismi Theodoreti adversus sanctum Cyrillum , & Epistola Ιbae ad Marim Persam , in qua Theodorum summis laudibus exo nat : deinde verum est etiam quod in Concilio Chal. cedonensi, seu Quarto generali uterque iste , idest tam Theodoretus quam ibas , ut Catholici habiti He. rint: falsum tamen est, quod in Concilio quinto aliquid emendatum sit, quod Patres Chalcedone Con. gregati circa fidem, & mores in causa ista trium Capitulorum non recte statuerunt: siquidem primo in Concilio isto Chalcedonensi nulla prorsus facta fuit mentio de anathematismis Theodoreti adversus Sanctum Cyrillum , & Epistola Ibae fuit
tantum lecta , non autem approbata tanquam Catholica, non enim omnes Patres, sed unus tantum , scilicet Maximus Patriarcha Antiochenus ex privata, non autem ex publica, & auctoritativa i
lius Coaciiij sententia fertur dixisse et agnoscimus
198쪽
estn esse Ortodoxa n sine eo , ut caeteri Patres in ejus Sensum expresse convenerint ut non obscure
colligitur ex aetis Concilij V. in Collatione VIII. deinde in praedicto Concilio Chalcedonensi Theodoretus , & Ibas Judicati suerunt Catholici, & a nota haeresis Nestorianae, de qua accusabantur, immunes declarati , non ex eorum Scriptis, quae Iudicio Patrum non suerunt subjecta , sed ex eorum declaratione viva voce facta, qua nempe Nestorio, & doctrinae illius in publico dixerunt anathema, atque etiam ex propria eorum agendi ratione , qua praeterea etiam Epistolae S. Leonis ad Flavianum, in qua damnabatur Eutychianorum error, spoute, propria manu Su scripserunt: ex quibus clare patet, quod tota causa ista, quae in concilio Chalcedonensi relative ad Theodoretum, & Ibam acta suit, versata sit circa personas, ut dictum est, non autem circa illorum
scripta: ac proinde quod Concilium V. generale , in quo non de personis Theodoreti, & Ibae, sed tantum de illorum scriptis actum suit, . damnando Scripta ista simul cum Theodoro , & scriptis cjus tanquam haeretica, revera nihil in fide emendaverit. Quoniam vero in Concilijs generalibus multa pertractantur , & statuuntur , non solum in materia fidei & morum , sed etiam in omni alia materia , quae ad Ecclesiam, & Religionem vel directe vel indirecte pertinent , observandum hic est , quod non omnia quae in huiusmodi conciliorum actis , & decretis subinde inserta habentur, haberi d Mant tanquam in fallibilia : nam multa saepe occurrunt in illis , quae non ad fidem, sed ad disciplinam tantum pertinent , & multa etiam, quae quamvis fidei materiam respiciunt, quia tamen, vel adducuntur tantum simpliciter , vel non proponuntur in sorma decretorum fidei, non pertinent ad fidem, neque ha-
199쪽
t9a De locis Theologicis bent annexam insallibilem auctoritatem ci , ex
Bella ino lib. 2. de Conci l. auctor. cap. I 2. generatim non sunt de fide disρutationes , quin P emittuni lur, neque rationes quae adduntur, neque ea quae ad explicandum, O illustrandum ameruntur. Ne tamen hic error Subrepat , maxime quantum
pertinet ad rationes. quae in Concilijs hujusmodi adducuntur , sciendum est generatim , quod rationes , quibus dogmata fidei, & morum comprobantur, aliae sunt iundamentales , aliae vero subsidiariae tantum :sundamentales vocantur illae , quibus dogma aliquod intrinsece constituitur , idest quae vel clare in sacra Scriptura continentur, vel ex certa, & universali traditione innotescunt, vel denique cx alijs generalium
t Ut rem istam exemplo illustremus: quamvis salsa sit opinio plurium graecorum docentium Angelos productos suisse sive in coelo einpi reo, ut
est communior sententia, sive etiam in superiore parte aeris ,
ante mundum aspectabilem , &seorsim a caeteris Iebus creatis , inter quos recensetur etiam s. Gregorius Naχianaeenus : nam ut observat Doctor Angelicus quaest. 6 I. art. est proba .ile ut Deus , cujus perfecta sunt opera , ut dicitur Deuter.
32. ereaturam Angelicam seor sim ante Hias creaturas erea verit : non potest tamen voca
ti haeretica & fidei contraria ex eo quia in Concilio IV. Lateranensi cap, l. legimus Creator
omnium , qui sua omnipotenti υirtute simul ab initio condi dit ereaturam spiritualem et corporalem angelicam indelicet et mundanam: nam in his Con-eiiij verbis nullum plane elucet firmum & certum haei deer tum , ita ut contrarium sentientes liaeretici censeri debeant , ut immerito prorsus putant nonnulli , sed tantum universalis
quaedam & vaga assirmatio et &absolute loquendo particula illa simul ab initio a Concilio apposita , non incongrue exponi potest adhibita suisse ad deis monstrandum , quod Angeli non
sint aeterni , nec semper extiterint , sed producti fuerint in tempore , & ex nihilo, sicut in tempore & ex nihilo producta luerunt mundana omnia. Di iligod by Cooste
200쪽
Conciliorum , Sc summorum Pontificum solemnibus fidei, de morum decretis desumuntur; subsidiariae vero sunt, quae asseruntur ad dogma ipsum magis elucidandum , seu quae ex scripturis dubijs, & traditi nibus incertis , vel etiam ex principiss naturalibus , & disciplinis mere humanis ad veritatem aliquam fidei magis roborandam ab extrinseco veluti in subsidium vocantur: evidens autem est quod rationes primi generis pertineant etiam ipsae ad fidem , licet non Sub hoc respectu, quatenus. adducuntur a Coucilio ad explicandum, S illustrandum dogmata illa, quae in eo ad fidem spectare definiuntur: sed ideo, quia in se ipsis spectatae, & ab intrinseco doctrinam fidei comprehendunt. Quamobrem universim loquendo illae tantum generalium Conciliorum definitiones haberi debent tanquam infallibiles, atque ad fidei Catholieae doctrinam immediate spectantes , in quibus certo, & firmo decreto proponitur aliquid in omnibus fidelibus expres .
se credendum, vel rejiciendum, lai uam Evangelio Christi, & doctrinae Apostolorum repugnans, atque contrarium e quod secundum consuetam Ecclesiae formam duplici modo fieri intelligitur: nempe primo ,
quando contrarium sentientes pro haereticis declarantur & secundo, quando decretum ipsum concipitur sub tali, vel consimili forma aliqua verborum, nempe Si quis hoe vel illud dixerit, senserit, vel docuerit , anathema sit. Dictum est autem certo ct firmo decreto , nam si
aliquid etiam in Generali Concilio proponeretur ad credendum , vel rejiciendum opinative tantum, & judicio probabili duntaxat, tunc decretum hujusmodi non haberet characterem decreti dogmatici, ac proinde definitio husus generis non esset per se , & stricto jure infallibilis auctoritatis. ι II. n