Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i De Bela Theologiela

Postremo quod spectat ad tertiam conditionem comeiliorum generalium, scilicet ad legitimam illorum

approbationem, Seu confirmationem, ut vocant, docent in primis gallicani doctores , ut nihil hic interim dicamus de opinione Protestantium, qui etiam jus confirmandi, & approbandi generalia Concilia imperatori attribuunt; docent inquam, gallicani doctores , quod Concilium generale omnem suam auctoritatem intrinsecam habeat a legitima celebratione extrinsecam vero ab acceptatione Ecclesiae: idest a consensu Ecclesiarum , quae per orbem Christianum dispersae existunt : sed communior est , & analogiae fidei magis consormis sententia aliorum sere omnium Theologorum , qui tenent, quod ad utramque auctoritatem generalis Concilii oliuaino necessaria sit approbatio , S confirmatio Summi Pontificis. Ut autem Conclusio ista in clara luce ponatur, principio notandum hic est, quod approbatio sive confirmatio Summi Pontificis, quam hic cum communiori opinione ad legitimum Concilium generale omnino necessariam esse statuimus, nihil aliud sit, quam explicitus Summi Pontificis consensus in illa, quae in generali aliquo Concilio statuta atque definita suerunt, ejusdemque expliciti consensus ad universam Ecclesiam publica, & solemnis manifestatio, eo sensu , quo infra dicturi sumus Secta s. cap. 4.

Deinde notandum est quod acta Conciliorum generalium, sive potius Concilia ipsa generalia in ordine ad approbationem , de confirmationem istam subtriplici respectu considerari valeant: nimirum primo considerari possunt, quatenus Patres Concilii instructionibus Summi Pontificis per legatos suos sibi manifestatis per omnia consentiunt, nihilque statuunt,

vel definiunt, quod in illis expressum non habeatur:

182쪽

& seeundo considerari possunt quatenus Summus Pontifex ipse personaliter praesens , & auctoritative singula dirigens , atque disponens, in omnibus quaecunque definitive pronuntiantur ita cum concilio conspirat , ut nihil vel praeter vel contra illius mentem in eo statutum ac definitum inveniatur: ac tandem tertio quatenus vel Concilium ipsum celebratnm est sine interventu Summi Pontificis , vel immediato , &per se, vel etiam imediato , & per legatos suos ;vel in Concilio non omnia gesta suerunt secundum instructionem , & mentem Summi Pontificis , aut statutum suit aliquid, quod a Summo Pontifice non prae- visum , in instructione suorum legatorum ad Concilium ipsum minime continebatur. Si Concilia generalia considerentur sub primo, Scsecundo respectu, evidens est, quod ad intrinsecam illorum auctoritatem constituendam tunc nulla ulterius necessaria sit Summi Pontificis approbatio , S. confirmatio: siquidem in primo casu, consensus illius in acta istorum conciliorum continetur jam pro vie in instructione , seu informatione legatorum suorum : in secundo autem casu cousensus iste comitatur acta ipsa, ut per se patet: ac proinde si etiam decreta istorum Conciliorum , quae sic celebrata suerunt , ad Pontificem mittuntur approbanda, & confirmanda , in his casibus approbatio , & confirmatio ista proprie aliud non est, quam renovatio conSensus , vel praevij, sicut fit in primo casu , vel con- comitantis , sicut fit in secundo, neque tribui Concilijs ipsis aliam auctoritatem, nisi extrinSecam tantum , ex qua scilicet Ecclesiae innotescit nihil in illis Conciliis gestum, S statutum fuisse menti Suin mi Pontificis vel contrarium , vel non conSentiens. Si autem Concilia considerentur sub tertio respectu, tunc patet, quod nullus plane sit, nec habe

183쪽

1 6 De loeis Theologieis

tur Summi Pontificis consensus, tam relate ad acta, S decreta conciliorum, quae celebrata fuerunt sine illius vel immediato vel mediato interventu, quam etiam relate ad illa quae vel contra, vel praeter instructionem legatis suis datam definita , & statuta suerunt: & sub hoc respectu locum habet vera, & proprie dicta approbatio , ct confirmatio Summi Pontificis, ita ut Concilia hujusmodi, sine tali approbatione , Sc corinfirmatione , neque extrinsecam, neque intrinsecam auctoritatem habeant in Ecclesia Dei. Nec immerito: nam primo Concilia , quae sine interventa Summi Pontificis celebrantur, non possunt stricto jure generalia vocari, neque representant un versam Ecclesiam et siquidem deest in illis Ecclesia Romana , quae est aliorum omnium Ecclesiarum Magistra : & quoniam Summus Pontifex nemine Catholicorum contradicente est caput visibile totius Ecclesiae,

sequitur necessario, quod hujusmodi concilia sint acephala; idest corpus sine capite: idem diei debet de decretis , & statutis Conciliorum quorumlibet in

quae Summus Pontifex neque praevie , neque cone mitanter suum praestitit assensum : nimirum etiam ista, ut per se patet, nisi per subsequentem approbationem , & confirmationem roborentur, sunt etiam ipsa

necessario acephala , & sine capite facta; atque ideo nullam habere possunt in Ecclesia Dei firmitatem . Deinde perpetua Sc constans praxis ἐχ consuetudo Ecclesiae praebet viro theologo certum , & firmissimum

argumentum: siquidem cum sit perpetua & constans, non potest habere originem, quam ex traditione majorum minime interrupta, quae in matcria religionis semper regulam firmat: at vero ex perpetua & constanti Ecclesiae praxi & consuetudine constat primo quod Concilia generalia tamdiu auctoritatem insallibilem penes Ecclesiam non obtinuerint, quamdiu a

184쪽

Summo Pontifice approbata, & confirmata non fuerunt : ut patet de Concilijs Constantinopolitano priomo S secundo, quae pro generalibus & cecumenicis suscepta & agnita non fuerunt, donec a Summo Pontifice , illud quidem a Damaso Papa, istud autem a Vigilio confirmatum & approbatum non fuisset: deinde constat etiam quod alia , tametsi numero Episcoporum & celebratione vere generalia essent, sicuti est Ephesinum lΙ. sub Dioscoro Patriarcha anno 449. pro Eutychete celebratum , quod proprie latrocinium ephesinum appellatur, & illud Constantinopolitanum sub Photio anni 879. , cui interfuerunt praeter legatos Pontificios juxta computum graecorum ex universo orhe Christiano Episcopi 383. nihilominus neque istud neque illud habetur pro legitimo , quia deest illis approbatio, & confirmatio Sumini Pontificis . Tandem

constat universim quod Patres tam priorum , quam posteriorum Conciliorum generalium constantissime semper exquisiverint a Summis Pontificibus actorum suorum confirmationem : nempe ut brevitatis gratia aliqua tantum exempla hujus rei in medium proseramus , imprimis Patres Concilii Nicam i l. , quod omnium celeberrimum est, in Epistola Synodica ad Syl-Vestrum aiunt: quidqti id autem statuimus in Con-eilio Nicorno Precamur uestri oris consortio 'mari : sic etiam Patres Chalcedone ex universo orbe Catholico simul congregati ad praelacandam haeresim Eutychianam, scribunt ad Leonem Summum Pontificem in hunc modum : rogamus igitur, ct tuis decretis nostrum honora iudicium: Sic pariter Patres VI. Concilij generalis in Epistola ad Agathonem Papam inquiunt: Orthodoxae sdei splendidam lucem

sobiseum praedicauimus , quom ut iterum Per hono-rrabilia vestra rescripta confirmetis, sestram Ora-mω Poternam Sanctitatem. Imo ipsi quoque Patres Vol. II. In

185쪽

r 3 De loeis Theologiei

Concilii Constantiensis, tametsi Sessio: IV., & V. sta tuissent, quod omnes quacimque auctoritate etiam Papali praediti, Concilio subjecti esse debeant, nihilominus electo deinceps , 2 legitime in eodem Comcilio ad. Summi Ponti fietatus apicςm evecto Martino V.

Petierunt ab ipso , ut acta omnsa Sua auctoritate conis firmaret , profecto non ob aliam rationem, neque ex alio motivo, nisi quia ipsis persuasum erat decreta, S statuta , quae sine consensu vel praevio, vel con-

comitante Romani Pontificis in illo firmata suerunt a Patribus, nullius in Ecclesia sutura esse auctoritatis , nisi a Pontifice ipso approbata, & confirmata

Quod autem quidam reponunt Patres praeteritorum Conciliorum pet ijsse actorum suorum confirmationem a Summis Pontificibus ex quadam convenientia erga primam sedem , parvam , imo nullam plane meretur attentionem: nam ut patet ex dictis , Patres exquirunt, & petunt illam approbationem, ex qua decreta, & statuta illorum robur , & firmitatem accipiant: quod profecto non indicat purum aliquod humanitatis officium , sed certam potius , & internam animi

persuasionem , quod decreta sine praeveniente, vel concomitante consensu Summi Pontificis facta, tam

intrinseram, quam extrinsecam auctoritatem Suam a

subsequeliti demum illius consensu, & explicita ap-Probatione mutuare , & accipere debeant. Sed erit fortassis qui hic opponat, si res ita se hac bet, & jus confirmandi generalia Concilia summo Pontifici competit, ita ut Concilia ipsa sine tali confirmatione nullam auctoritatem habeant in Ecclesia, jam nulla erit Episcoporum iu concilio Auctoritas, & suia fragia illorum , quae tamen ab omnibus tanquam de eisiva habentur, & prolata non tanquam a consultoribus , sed tanquam a veris, S legitimis fidei, &

186쪽

Seetio IV. cap. II. Imorum iudicibus, nullius plane erunt roboris , quia

ruidquid definiverint, & statuerint Episcopi invalium erit, si illud Ponti sex calculo suo non probaverit & conficmaverit; atque ita tota Conciliorum auctoritas alia non erit, quam una , & singularis auctoritas summi Pontificis sed falsissime, & plane ine-Pte ; nam ex eo, quod jus confirmandi concilia generalia proprie summo Ρontifici competat, ita ut sine tali confirmatione relative ad diversos respectus , R in sensu usque modo explicato, concilia legitima existimari non debeant, & tam intrinseca , quam etiam extrinseca auctoritate destituta sint , istud tantum consequitur . quod concilium quantumvis generale,& ex toto orbe christiano congregatum firmitatem &auctoritatem suam non habeat, neque a solis patribus, ex quibus Concilium ipsum coalescit, & componitur, sive, ut unt gallicani doctores , a seipso, & ex in- trinsecis suis , neque etiam a solo Summo Pontifice separatim spectato, sed ex consensu & coniunctione utriusque partis. Simul: ex quibus etiam intelligitur ,

quod auctoritas Concilii generalis & legitimi non

sit, neque sola auctoritas Patrum definitive loquentium , neque sola auctoritas summi Pontificis , sed tertia quaedam ex concursu S conspiratione utriusque consurgens ; S generatim loquendo , sicut Concilium' generale sine concursu auctoritatis Pontificiae legitimum esse non potest, ita etiam econtra conciliare non fit judicium , si major Episcoporum numerus in sententiam aliquam, etiam secundum mentem Pontificis expositam , minime consentiat: quomodo autem hoc non obstante maxima sit, & praecipua summi Pontificis auctoritas , non solum extra. sed etiam

intra generale Concilium , videbitur clarius infra Sect.

V. cap. 4. Nota I.

187쪽

18o De laeis Theslogieis CAPUT III.

De Auetoritate Conciliorum.

Ut Conei lium aliquod quodcunque legitimum Sit,

& suam , quae illi competit, & jure competere potest auetoritatem habeat, praeter debitam coavocationem , & approbationem , necesse est, ut in ipsa illorum celebratione Patres, qui ad Concilium aliquod celebrandum conveniunt, plenam habeant, & persee tam suffragiorum libertatem; ita ut, si ista illis quoquomodo adimatur , Concilium ipsum nullius erit auctoritatis in Ecclesia Dei. Praeterea ad constituendum Concilium Generale legitimum , cujus scilicet statuta, ct definitiones ad uni. versam Ecclesiam pertineant, praeter modo dicta, quae Conciliis in genere conveniunt, requiritur ulterius, Primo ut ex majori parte Provinciarum Ecclesiae Episcopi personaliter conveniant, saltem aliqui, di tot, ac tanti, qui absentium Episcoporum vota , & vices Supplere satis sunt: & secundo ut statuta, & defini. tiones vim, & robur suum habeant, requiritur unanimis Episcoporum omniuδ consensus Saltem mora lis , qui tu eo consistit, quod major Episcoporum ninmerus cum capite Romano Pontifice conjunctus in illas

consentiat.

Porro autem inter Episcopos definientes in Conciliis Generalibus illi quoque solent communiter numύ- rari , qui cognita caeterorum sententia determinata non reclamant , neque contradicunt ; siquidem ctiam isti suo silentio videntur consentire libere in illa quae cognoscunt ab aliis definitive teneri: ac proinde ad formandum dogmaticum, S irreformabile judicium in Conciliis Generalibus satis est, ut pars Episcoporum

188쪽

Metio IV. cap. III. 38 Inotabilis explicite definiat, & sensum suum determinatum definitive enuntiet, caeteris expresse non reclamantibus .

Protestantes, sicuti docent solam Ecclesiam internam non posse deficere, ita pariter affirmant, quod omne Concilium quantumvis generale, & ex toto orbe Christiano legitime convocatum, & celebratum fuerit, errare possit, & a recta fide deficere , eo quod, ut ipsi aiunt, externam tantum Ecclesiam repraesentat . quare sit.

Propositio . Concilium Generale, cui nulla deest ex Supra notatis conditionibus , est prorsus insallibile in suis fidei. & morum definitionibus. Probat. Idem iudicium quod de suo Concilio Jerosolymis celebrato Actor. cap. is. pronuntiarunt Apostoli , pronuntiare jure possunt etiam Patres Conc liorum Generalium , quae in Ecclesia Christi legitime celebrantur; siquidem illud erat norma, & regula istorum , & utrobique idem est finis , & eadem illa celebraudi ratio principalis , nempe , ut fidei, & m rum doctrina integra , ct incorrupta subsistat: atqui Apostoli pronuntiarunt Cancilium suum infallibile,& ejus generis, cui nullus error subesse possit: nam vers. 28. attribuunt definitionem in eo statutam primario non tam sibi, quam Spiritui Sancto dicentes visum est Spiritui Sancto G nobis: ergo Concilium Generale legitimum. cui scilicet nulla deest ex necessariis eo itionibus , est omnino in fallibile in suis fidei, & morum definitionibus: deinde apud illos, quos Christus sua praesentia nunquam orphanos, & sua de- sensione viduatos , & vacuos relinquit, quibus Spiritus Veritatis omnia suggerit, & in quorum medio est Christus ipse, error non potest habere locum in iis, quae ad doctrinam Christi pertinent, sicuti sunt res

omnes fidei, & morum ; atqui Patres in Concilio ge-

189쪽

rget De Bela Theologieis

nerali legitimo Christus non relinquit orphanos, nee

defensione Sua vacuos; nam Joan. cap. I . V. I 8. ait ad discipulos suos non relinguam UOS OrPhanos De

niam ad vos, & Spiritus Veritatis docet illos , & sudigerit illis omnia: ibidem vers. 28. ubi iterum inquit Christus Pnraclytus autem Diritus Sanetus quem mittet Pater in nomine meo , ille vo3 docebit omnia . D suggeret vobis omnia: ac tandem in medio eorum adest certissime Christus ipse , Siquidem Math. cap. I 8. v. eto. promittit fidelibus omnibus dicens tibi enim sunt duo , uel tres congregati in nomine meo, ibi Tum in medio eorum e prosecto autem , si Christus adest in medio duorum, vel trium, qui in nomine ejus simul congregati sunt, multo magis debet adesse in medio Patrum , qui non duo , vel tres , sed complures ex universo orbe Christiano vocati ad Co cilium celebrandum, atque ad res fidei, & morum definiendas simul congregati existunt: ergo apud illos error in fide , dc moribus nullum omnino potest habere locum : Praeterea quod Concilium hujusmodi in fide, & moribus errare non possit constantissima est, ct minime interrupta omnium temporum traditio e siquidem quemcumque fidei Canonem, quodcunque Fidei Symbolum , quodcunque Fidei Dogma , Concilium ali.

quod hujus generis firmo decreto tenendum esse statuit, Ecclesia semper suscepit, & ab omnibus tanquam Catho. licae Fidei Articulum suscipi voluit: hine S. Leo in Epist. 78. docet non posse inter Catholisos eo utari eos, qui Nicorno, aut Chalcedonensi Concilio resistunt: hinc S. Ambrosius Epist. 3 a. protestatur dicens sequor fractatum Nicaenae Synodi, a quo neo mors, nec gladius me Poterit separare hinc etiam S: Gregorius Magnus in Epist. et . ad Joannem Antiochenum , intendens ad quatuor prima Concilia Generalia , indubitanter pronuntiat stetit Sancti Evangelii

190쪽

quatuor libros, sic quatuor Coneilia Suse ere , O v nerari rne fateor . Huc accedit, quod Concilium G nerale legitimum repraesentat Ecclesiam universam , ut omnes fatentur : nec immerito : nam hoc ipso , quod ad illud vocati sunt, & conveniunt Episcopi ex toto orbe Christiano, desertur ab illis fides omnium Ecclesiarum , quae per totum orbem dispersae existunt, adeoque fides totius Ecclesiae r unde Tertullianus iii lib. de jejun. cap. II. inquit aguntur certis in locis Concilia ex unisersis Ecelesiis , Per quae altiora quc quae in commune tractantur, O Usa Praesentatio totius nominis Christiani insona veneratione eelebratur , R Martinus V. ut relartur ad calcem Concilii Constantiensis, jubet expresse , ut quicunque in haeresis Suspicionem venerint ; semper interrogari debeant an non eredant Concilium Cenerale univer-Sam Ecclesiam repraesentare λ jam vero Ecclesia uni-Versa non potest errare in fide, & moribus: nam si errare posset, iam possibile esset, ut aliquando deficerent promissiones Christi, quibus spopondit ean dem ita firmiter aedificandam supra petram , ut portae .

inserorum adversus eam nunquam praevalere valeant. Math. cap. I 6. v. I 8. at vero impossibile plane est,

ut aliquando deficiant promissiones Christi ; siquidem

de illis testatur Christus ipse Math. cap. 24. V. 3s- dicens caelum S terra transibunt verba autem mea, non Praeteribunt: ergo Concilium Generale , cui nulla deest ex necessariis conditionibus, est omnino infal-bile in suis de fide, & moribus definitionibus.

Solvuntur opposita argumenta. ore. Omnes Ecclesiae Pastores possunt errare , sunt enim homines erroribus obnoxii; ergo errare potest etiam Concilium Generale: deinde sane Sacerdotes

SEARCH

MENU NAVIGATION