장음표시 사용
171쪽
i64. De locis Theologicis Nec militam patitur difficultatem quaestio de iure praesidendi in Conciliis generalibus: quamvis enim luterani, & caeteri novatores doceant illud compete, re imperatori, S sint quoque ex catholicis , qui, , quoniam cum gallicanis theologis auctoritatem Pontificis deprimunt infra auctoritatem Concilii generalis, contendunt penes Concilium ipsum esse jus sibi eligere Praesidem , attamen non est dissicile ostendere, etiam jus istud originaliter ita Romano Pontifici esse proprium. ut alteri ordinarie loquendo competere non possit: ac proinde etiam hic concludendum est, quod ad Romanum Pontificum pertinet ordinaria p
testas praesidendi in Concilijs generalibus, sive per
Se , Sive per legatos Silos .mc immerito : nam ille solus habet jus ordinarium praesidendi in Concilijs generalibus, qui omnium Ecclesiarum caput est, & magister, sive qui Primatum gerit in tota Ecclesia. hujusmodi autem est Romanus pontifex ex omnium consensione, ut ex dicendis sequenti Sectione patebit. Deinde Romanus Pontifex praefuit, &praesedit reipsa, vel per se, vel per legatos suos omnibus Conciliis, non solum illis, quae post decimum saeculum in Occidente celebrari caeperunt, de quibus nemo mi, qui dubitat, sed etiam illis , quae ante istud tempus in Oriente celebrata sunt: nam in Nicaeno primo
Osius , vitus, S Vincentius legati Summi Pontificis
primi omnium semper subscripserunt: ergo suerunt
primi auctoritate, & iurisdictione, adeoque praesederunt Concilio praesidentia proprie dicta. Quod autem
spectat ad Concilium Constantinopolitanum primum advertendum est istud non evasisse generale , nisi inquantum in unum coaluit cum illo, quod eodem tempore in eadem causa , set ilicet contra Macedonium
Romae a Danaasa Papa celebratum fuit, cui profecto noli alius formaliter praesedit, quam Summus Pontifex
172쪽
Metio IV. cis. II. ipse: In Concilio autem Ephesino, quod fuit tertium Oecumenicum prinuit Coelestinus Papa per legatum suum Cyrillum , ut refert Evagrius lib. I. hist: cap. 4. . 1 patet ex act. 3. ejusdem Concilii in relatione ad Theodosium supra laudata in probati ad g. propositionem: idem patet de Chalcedonensi ex Epistola ejusdem Concilij ad Leonem Papam , in qua Patres eundem
alloquuntur dicentes e Tu quidem sicut membris ca-Put Proeeras , Immratores vero ad ornandum decentissime Praesidebant: ex quibus, etiam istud colligitur , quod imperatores , qui dicuntur ab Historicis praesedisse Conciliis in Oriente celebratis non alio
Sensu praesederint, nisi ad ornandum decentissime: sive quod in loco tantum honoratiori consederint, ct auctoritate sua istud effecerint, ut pax e Xterna integra, ct imperturbata constaret. Quod autem spectat ad Concilium V. generale, Seu Constantinopolitanum secundum cui Summus Pontifex Vigilius, tametsi eo tempore Constantinopoli personaliter praesens esset, etiam rogatus adesse continuo recusavit; fatendum utique est, quod eidem non praesederit, neque per se neque per legatos suos,
interim tamen Patres Concilij palam agnoverunt jus istud eidem competere: nam Eutychius Patriarcha Constantinopolitanus nomine omnium Episcoporum aperte petiit, ut ipse praesideret in Epistola ad cundem perscripta , in qua inquit : petimus praesidente nobis vestra Beatitudine de tribus evitulis quaeri . De Concilio VI. generali: & Constantinopolitano tertio, patet Praesides suisse legatos Summi Pontificis , quos Agatho ad Concilium istud ablegavit, tum
ex Lonara in Vita Constantini IV. tum etiam ex eo,
quia isti in omnibus actionibus primi subscripserunt: idem quoque praestiterunt legati summi Pontificis Adriani I. ad Concilium VII. generale, sive Nicaenum
173쪽
i6s De meis Theologieis II. & illi, qui ad Concilium Vli I. sive Constantinopolitanum quartum ab Adriano II. destinati fuerunt: ex quibus jure concludi potest quod supra dictum
est; nimirum , quod Romani Pontifices omnibus Cotilciliis generalibus praesederint vel per se, vel per legatos suos ; & quia iacta non interrupta, ct in sua prima institutione a nemine oppugnata aut contradicta , cujusmodi sane est factum istud , sacile & per se etiam jura demonstrant, conSequitur Sua Sponte, quod jus proprium , S ordinaria potestas praesidendi in Concilijs generalibus vel per se vel per legatos suos , ita competat romano Pontifici, ut nulli alteri competere possit. Nunc quod pertinet ad jus serendi suffragium decisivum , sive definitive pronuntiandi auctoritatem in conciliis generalibus: Lutherani & Calvinistae attribuunt jus istud communiter cuilibet fidelium etiam Iaicis duira modo ut ipsi unt, docti sint, & in rebus tractandis sufficienter instructi: contra quos sit.
Pro tositio IV. Soli Episcopi habent jus proprium S ordinarium fercndi suffragium decisivum in Conciliis generalibus. Probot. illi soli habent ius proprium & ordinarium serendi suffragium decisivum in Conciliis generalibus ,
quihus a Christo commissum suit munus docendi ®endi Ecclesiam suam : atqui solis Apostolis , & ia istis illorum successoribus Episcopis , non vero laicis cujuscuinque dignitatis. vel doctrinae fuerint utrumque hoc munus commissum fuit; nam primo illis tantum dixit Christus Math. cap. 28. U. 28. euntes in mundum uniuersum Praedicate eoangelium Omni creatu in me : delude fau: us Apostolus , cum esset Mileti . non laicis, sed molaribus notu sive ut habetur in graeco Preabyteris, quos ab Epheso. ad Se acciverat
174쪽
actor. cap. zo. V. 17. 3 praecipit vers. 28. dicens alia tendite oobis S uniuerso gregi in quo vos Dirittis Sanctus Posuit Diaevos regere Ecclesiam Deir praeterea, ut quis jure proprio & ordinario ferre possit definitivam sententiam in Concilio generali, satis non est doctrina , sed requiritur , ut praeditus sit jurisdictione Sc auctoritate relative ad omnia illa , quae in Concilijs hujusmodi pertractantur: nimirum necesse est, ut praeditus sit auctoritate definiendi res fidei & morum , damnandi haereses , condendi cano nes tum fidei & morum, tum etiam pro statuenda
& resormanda disciplina Ecclesiae ; item judicandi in
causis Episcoporum , & generatim statuendi, & ordinandi omnia illa, quae ad bonum Ecclesiae vel in communi, vel in particulari pertinent: atqui ex Chri sti institutione auctoritate ista praediti sunt soli Episcopi : nam istis tantum in persona Apostolorum dictum fuit a Christo stetit misit me Pater S ego mit
v. i8 Ulterius sicuti in Comit ijs imperialibus soli status habent jus proprium definiendi decisive illa, quae pertinent ad imperium, quia simul totum imperium repraeSentant, ita propter eandem rationem quod Episcopi conjuncti cum capite totius Ecclesiae romano Pontifice repraesentant totam Ecclesiam , possunt 3 Quod per majores natu
quos Paulus ab Epheso a' se Miletum accivit, intelligi d beant Praesbyteri, & quod Presbyteri isti ijdem sint, qui infra vers. 1 . Episcopi vocantur , notat Augustinus Catinet Comment. ln hunc locum . Ne tame* aliquia puἔet, quod tunc Ephesi plures sederent Episcopi , notandum est cum eodem auctore , quod Paulus Miletum ae- civerit ab Epheso tum Episco-:pum celletum ibi in loesim Tim rhei , 'nem socium sui itineris habere voluit , ut patet ex vers. 4. ejusdem capitis, tum Episc pos vicinarum Civitatum, qui tunc Ephesum convenerant, Diuili od by Corale
175쪽
168 De laeti Theologieis soli iure proprio S ordinario definitive pronuntiare
in conciliis generalibus, quas spectant ad totam Ecclesiam. Tandem ex perpetua Ecclesiae praxi constat, quod soli Episcopi decretis Conciliorum generalium subscribere consueverunt tanquam iudices sub hae verborum forma Evo Ν. Ν. Ερisevus definiens subseripsi & in Concilio Chalcedonensi, cum plures ex simplicibus Ρraesbyteris in illud se se introduxissent cone' amatum fuit a Patribus mitte foras supersuos concilium Discoporum est ergo soli Episcopi habent jus proprium & ordinarium serendi suffragium decisivum in Conciliis generalibus. Dictum est ius proprium o ordinarium nam postquam in occidente caeperunt concilia generalia celebrari , de jure extraordinario , jus seu auctoritas serendi decisivum suffragium competit etiam S. R. E. Cardinalibus : item Abbatibus , & Generalibus quo- .
que ordinum regularium: nec immerito , nam ut concilium in sua celebratione vere generale sit, necesse est, ut Ecclesiam universam sufficienter repraesentetriam vero nisi Cardinales Abbates & Generales ordinum regularium admitterentur ad serendum suffragium decisivum , tunc sane magna , & minime spernenda Ecclesiae pars non posset suffrienter repraesentari in Concilio : nempe non possent repraesentari Ecclesiae titulares Cardinalium, siquidem tu eos non Episcopi , sed Cardinales ipsi habent iurisdictionem quasi
Episcopalem : item repraesentari non possent suffieie ter monasteria monachorum Sc Regularium omnium
ordinum , cum Monachis & Regularibus omnibus, oui longe lateque per totum orbem Christianum di landuntur , quoniam omnes sunt exempti a jurisditione Episcoporum , & Sedi Apostolicae immediate subjecti: ex quo fit, quo non immerito illis concessa
fuerit auctoritas definitive loquendi in Concilijs ge-
176쪽
neralibus r hoc tamen intelligi debet de iure extraordinario: nam generatim loquendo quod Abbates a que Generales Ordinum regularium cum respectivis illorum monasteriis S Monachis exempti existant a iurisdictione Episcoporum, & quod Cardinales jurisdictionem habeant in Ecclesijs suis titularibus, istud habent non ex jure aliquo inhaerente , sed ex mero heneplacito Sedis Apostolicae. Soluuntur opposita Argumenta. p. i. Ad Concilium Apostolicum Actori cap. I s.convenerunt etiam laici: nam vers. 6. legitur eono nerunt Ostoli ct seniores sidere de uerbo hoe et sane autem Seniores isti convenerunt ad eundem finem , ad quem convenerunt Apostoli , scilicet. ut uiderent de serbo hoe r deinde etiam illorum nomine scripta suit Epistola Synodica, ut patet ex vers.
23. ubi legitur , Ostoli 9 Seniores fraIres his, qui sunt Antioctior, 9 Syriae, O' Cilistae fratribus
salutem et ac tandem omnes elegerum ex aequo Viros , quos Antiochiam mitterent: unde ibidem vers. aa. legitur tune placuit Mostolis S Senioribus eum omni Eeclesia eligere viros ex eis O mittere Antiochiam et ergo generatim etiam Seniores definitive Iocuti sunt, sicut Apostoli. Respond. Ad primum disti ans. Ad Concilium Ap stolicum actori cap. I s. convenerunt etiam laici ad diversum finem ab eo, ad quem convenerunt Apostoli esto : ad eundem finem nego . Imprimis in Conis cilio Ierosolemitano, de quo fit sermo actorum cap. ls. adfuerunt utique Apostoli , adsuerunt Seniores, &adfuit tota Ecclesia , & ideo adsuerunt etiam latisci , sed diversimode : nempe Apostoli convenerunt, ct adsuerunt ad definiendum : reliqui autem omnes
177쪽
nullo charaetere Episcopali insigniti convenerunt. &adsuerunt , vel ad consulendum, sicut posterioribus temporibus Ecclesiae praeter Episcopos in .conciliis generalibus conveniunt Theologi , & Juris doctores vel etiam simpliciter ad audiendum , quemadmodum
nunc interveniunt oratores Principum temporalium, nullatenus autem ad definiendum . Deinde quod ad Seniores spectat, qui, ut eo loci legitur, convenerunt, cum Apostolis videre de Verbo hoc, observandum est. quod quamvis in scriptura sacra, praesertim veteris testamenti, seniorum v nomine saepius designentur Seniores populi, attamen in novo testamento , dum vocabulum istud absolute profertur. & sine addito, sicuti fit acl. cap. s. designari non solent, nisi Seniores ordine, & dignitate ; ut patet primo ex aetor. cap. 2O. V. II. de majoribus natu Ecclesiae, quos Episcopos suisse constat ex eodem cap. vers. 28. , secundo etiam ex I. S. Petri Cap. s. v. I. ubi Apostolus inquit: Seniores ergo , qui in vobis Sunt, Obsecro consenior , O testis Christi Passionum : neque enim Petrus obsecrat Seniores populi, sed Seniores Ecclesiae, idest Episcopos , siquidem orat eos ibidem, ut verbo , & exemplo pascant gregem Dei. dum vers. g. immediate subjungit dicens: paseite qui in vobis est gregem Dei ρrovi enies non
coaete, Sed Nontanee secundum Deum. Praeterea
idipsum confirmatur etiam ex secunda, & tertia Epistola S. Joannis , in quibus ipse seniorem se nominat, Iicet esset Apostolus : quae omnia, cum ita sint, non incongrue ex inde inferri potest, quod per seniores
ibidem intelligi debeant illi, qui ex septu*ginta duobus discipulis Christi simul cum Apostolis Concilio illi interfuerunt, & qui etiam ipsi jam a Christo missi fuerunt: bini ante faciem suam in omnem
178쪽
His observatis ad primam probat. dist. Seniores convenerunt ad eundem finem cum Apostolis, quia erant etiam ipsi Episcopali dignitate iam praediti cone. secus nego & generatim fatemur non solum quod non minus Seniores quam Apostoli convenerint ad Con-eilium de quo fit sermo actori cap. I s. ut viderene de verbo hoc , sed etiam quod illorum nomine scripta sit Epistola synodica & quod tam isti quam Apo. stoli jure suo elegerint viros, quos eum Paulo, &Barnaba Antiochiam mitterent: negamus tamen , quod Seniores illi fuerint laici simplices: atque ita sua sponte concidit tota vis argumenti, quo ex voce ista Se niores lutherani vindicare conantur laicis auctoritatem proprie dictam definitive loquendi in Conciliis
generalibus. Praeterea ex hoc eodem motivo concedimus, quod hie ulterius urgeri quodammodo posset , nimirum, quod non minus Senioribus, quam Apostolis adscribi debeat definitivum illud judicium , quod eodem in
loco vers. 2 s. pronuntiatum legitur , videlicet visum est enim viritui Sancto, O nobis nihil ultra Ponere oneris quam haec necessaria: siquidem cum constat, quod fuerint Episcopi , ut probatum est, l& congruum sit existimare, quod fuerint ex Septu ginta duobus Discipulis Christi; dubitari non potest, quod simul cum Apostolis auctoritative sententiam in illo concilio pronuntiaverint, & reliqua percgkrint, quae in Concilio illo jure Episcopali peracta suerunt. Neque quemquam movere debet , quod postremo
loco CX vers. 22. urgent adversarij, nempe: tunc ρω-
euit Ams olis, ct Senioribus cum omni Ecelesia eli. gere viros. Nam hoc verbuin plueuit non obtinet vim definitivae sententiae pronuntiatae ex aequo ab
179쪽
Apostolis , a Senioribiis , Sc ab omni Feclesia, idest a laicis, qui tunc sorte in illo Concilio simul cum Apostolis, S Senioribus aderant, sed ostendit in tum in genere, quod tam electio, quam missio illorum virorum, idest Judae; qui cognominatur Barsabas , & Silae, tam Apostolis , & Senioribus , qui illos auctoritative elegerant, quam etiam toti Ecclesiae, idest laicis quoque, qui tunc praesentes erant, gra tissima suerit, non autem ut contendunt lutherani,
quod ab omnibus aequali jure, & auctoritate facta sit. Onos. 2. Fides pertinet ad omnes etiam laicost Porro autem, ut habetur in regula juris i 9. in sexto quod omnes tangit ab omnibus debet aρ obari: ergo etiam laici in Conciliis generalibus habent ius, S auctoritatem definitive loquendi: praeterea laici saepissime sunt doctiores pluribus Episcopis; ergo saltem istis concedendum erit jus serendi suffragium decisivum in praedictis Conciliis. Respond. Ad primum dist. Fides pertinet etiam ad laicos tanquam ad discipulos eonc. tai uam ad doctores , & Magistros nego. Fides pertinet utique ad omnes fideles; sed non eodem modo: nimirum ad Episcopos pertinet tanquam ad Doctores , & Magistros fidei: ad laicos autem cujuscumque doctrinae, vel dignitatis suerint Vrrtinet tanquam ad discipulos : Vid. Nota a. nam Deus posuit in Ecclesia sua primum Apostolos , secundo Proρhetas , tertio Doctores ut inquit Apostolus in I. ad Corinth. cap. I 2. vers. 28. omnibus autem divisit diversa Spiritus ch rismata , ut in modum humani corporis unum quodque membrum proprio desungatur ossicio et de quo ibidem vers. 2'. subiungit idem Apostolus dicens: Nun. quid omnes Apostrii Z nunquid omnes Prometor λ nun. quid omnes Doctores et quibus manifeste insinuat,
180쪽
quod licet fides ad omnes fideles pertineat, non omnes tamen eandem auctoritative, & jure suo tanquam Apostoli, & Doctores docere debeant.
Hinc patet quid respondendum sit ad regulam juris in sexto: nimirum ab omnibus quidem probandum est, quod omnes tangit, sed sub illo tantum respectu, sub quo aliquem tangit: eo serme modo sicut in bello , quod omnes milites tangit, debent quidem omnes strenue pugnare, sed diversimode: nam gregarii muneri, & officio suo satisfaciunt a 'ma tractando, Duces vero aciem illorum, & impetum dirigeudo: omittimus , quod ex praefata regula in rigore accepta etiam istud absurdum Sequeretur, nempe quod mulieres quoque jure ordinario in concilijs generalibus definitivam pronuntiare possent Se
tentiam , quod tamen Apostolus expresse vetat in I. ad Corinth. cap. 14. V. 3 . ubi inquit: mulieres in Ecetrabs taceant , non enim Permittitur eis loqui, quin nimirum ut mox subjungit versiculo sequenti et
turρe est enim mulieri loqui in EccleSiai. -, ..
Ad ultimum transeat ans, nam adjjus. definitive pronuntiandi in Concilijs generalthuscinon sufficit doctrina , sed requiritur praeterea jurisdictio, & legitima auctoritas relate ad omnia, quae in hujusmodi concilijs pertractari solent; ut dictum est iu probatione, qua sine dubio laici omnes destituti sunt. quacumque demum doctrina etiam in gradu eminenti praediti suerint; nam ut inquit Basilius Imperator
supra Nota a. laudatus: quantaeunque religionis, Ssoρientia laicus existat, vel etiam at universa virtute interius polleat, donec laicus uest, Osis vocariisqn desinet; nec proinde pastor evadet; ac pro pterea quoque jure docendi, & statuendi , ea , quae credenda, & agenda sunt in Ecclesia Dei nunquam gaudebit, sed neque gaudere poterit . .