Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

& rector ac tandem pascere, & regere omnes agnos, ct oves Christi indiscriminatim sine ulla exceptione , proprium non est, nec esse potest, nisi primi Pastoris , qui omnibus aliis Pastoribus dignitate, &auctoritate superemineat: praeterea exploratissimum est, quod Petrus tam vivente adhuc Christo , quam post ejus mortem , dignitate Apostolos reliquos scin per praecesserit, nam vivente adhuc Christo nomin tur semper primus, S prae caeteris , ubicunque se mo fit de omnibus ; ut patet ex Math. cap. Io. V. 2. Lucae cap. I 6. v. I 6., S alijs locis passim , quamvis vocatione primus non fuerit, Siquidem primus omnium vocatus est Andreas frater ejus r ut constat ex JAn. cap. I. v. Post mortem autem Christi in conventibus publicis , & reliquis Apostolis praesentibus,

loquitur semper primus; ut patet ex actis Apostolorum cap. I. V. Is . , & cap. a. v. I . alijsque locis complurimis ; & Speciatim ex actor. cap. I s. ubi ita primus dicit sententiam in causa de observantia legalium , ut reliqui Apostoli omnes una cum Senioribus , qui in illo Concilio simul cum Apostolis ad

rant , in illam tanquam ab eorum capite, & Rectore prolatam sine cunctatione consentiant: profecto autem existimari non potest, vel quod Evangelistae suo proprio arbitrio primum semper nominare voluerint Petrum, nisi certo scivissent illum a Christo reliquis Apostolis praelatum fuisse, vel quod Petrus ipse semper primus locuturus fuisset, & in dubiis primus sententiam dicturus , nisi cognovisset,

quod ipse a Christo ipso constitutus esset caput, ct Princeps coeterorum et huc accedit quod Petrus seipsum tamquam Principem, & caput caeterorum Sem- Per se εesserit, ut patet ex tota Evangelica historiar nam primo Math. cap. I 6. postquam Christus quaesivisset ab Apostolis vers. I s. vos autem Pum me e

242쪽

se di itis. Petrus respondet nomine omnium vera. I 6.

dicens: Tu es christus stitis Dei vipi, & Math. cap. I9.

v. 27. Solus Petrus sollicitus de sorte omnium conia fratrum suorum audet a Christo petere, qua mere

de ipsum secuti essent, dicens ecce nos reliquimus omnia, ct seeuti sumus te, quid ergo erit nobis pac tandem Joan. cap. 6. postquam multi discipulorum recessissent a Iesu, ct ipse conversus ad duodecim dixisset eis, nunquid, b uos uultis abire solus Petrus omnium nomine confidenter respondet, vers. 69. dicens: Domine, ad quem ibimus Z verba eitae intemnae habes , O nos eredimus, ct cognouimus quia tu es Christus Dius Dei. Atqui omnium nomine loqui,& curam de omnibus gerere, non competit, nisi illi , qui princeps est, & caput aliorum 3 emo Petrus suit constitutus a Christo ipso totius Ecclesiae caput,& Rector. Idem evincitur perspicue etiam ex constanti Ecclesiae fide, quam nobis manifestat nunquam interruptR Sanctorum Patrum traditio: nam saeculo primo S. Dionysius Areopagita, qui vixit circa annum Christi 8. in lib. de divinis nominibus , vocat Petrum, De 39 antiquissimum taeologorum eulmen e & iterum Summum , O vertieriem Apostolum : & Τertullianus, qui exeunte secundo Ecclesiae saeculo vixit, in lib. de Pudicitia docet, quod claves Petro personaliter commissae fuerint, & Ecclesia super illum extructa

sit: origenes autem circa annum 2s . commentari in caput 6. Epist. ad Rom. inquit a Petro cum summa rerum de Paseendis opibus traderetur, O auma

ipsum pelut Petram fundaretur Ecclesia , nutituam essio , nisi inaritatis exigitur: deinde S. Cypri nus, qui eodem tempore in Affrica claruit . in Episti ad lubrianuin non solum ostendit, quod Domitans super Petrum aedificavit Ecclesiam suam, sed etiam,

243쪽

236 De loeti Theoloetas

quod Petrus primus fuerit, cui solvendi potestas tr dita est, & a quo origo unitatis suum duxit exordium , dum ait: Petro Primum Dominus , suster quem rediseapit Ecclesiam , O unde unitatis originem instituit , 9 ostendit, potestatem istam dedit, ut id

soloeretur, in terris quoa Use soluisset. Praeterea Arnobius, qui circa annum 3 . floruit Comment. in psal. I 38. vocat Petrum Discopum Diseoρorum: &S. Ambrosius , qui ad finem quarti saeculi vixit, Immamentum Omnium, & serm. 48. de Fide nominat illum Magistrum Melesiae: Sanctus autem Hieronymus in expositi in psalmum I g. vocat eum Prinei m' ostolorurn , 9 eaput Ecclesiae: & S. Hilarius felix Eeelesiae fundamentum : in Comment. in Mathoeum: Ulterius S. Basilius Caesariensis Episcopus, & vetustissimus post gentilium persecutiones inter graecOS Theologus , in lib. 2. contra Eunomium de Petro loquens, ait: qui per Mei excellentium Melesiae aedi- feationem in remsum suseepit, & S. Cyrillus Jero

solemitanus in Catech. II. omnibus inquit Mostolis reticentibus Petrus Prinems Mostolorum , S suPre mus Ecclesiae Praeo , non comminiscens sibi, neque ratione humana Persuasus, sed a Potre Deo in

mente illuminatus, dicit ad ipsum, tu es Christus situs Dei uiui, & universim innummera propemodum produci possent eX qualibet aetate patrum, & Ecclesiasticorum scriptorum testimonia, ex quibus indu- hie agnoscitur Petrus in Aura gestasse Peraoniam

Melesiae ut loquitur S. P. Augustinus enarrat. in psal-IOS. num. I. non ob aliam causam nisi ob Primatum,

quem in disemulos habuit: ut loco laudato subju git laudatus Doctor, ac proinde jure etiam concludi debet cum S. Eucherio in se . de Natali SL Petri . & Pauli , ubi expendens potestatem , quam Petrus a Christo accepit, dum illi pascendos agnos,

244쪽

Seetio V. Cap. I. 237& oves commisit Joan. cap. 2I. inquit: Prius agnos , O deinde opes commisit Petro: nam non solum Pastorem , sed is Pastorum pastorem eum constittiit romnium ergo PaStor eat, quia Proeter agnos, ctooes in Ecclesia nihil est sive generatim S. Petrus fuit a Christo ipso .constitutus totius Ecclesiae caput, S Rector; seu quod idem est, accepit primatum in universam Ecclesiam. Solvuntur πρosita argumenta.

On. I. Petra illa, super quam iundanda promittitur Ecclesia , Math. cap. l6. non est Petrus, sed est vel Christus ipse, ut interpretatur S. P. Augustinus, praesertim in tracti I 24. in Joannem dicens: ideo qum. Pe ait Dominus, auster hanc Petram indifleabo E clesiam meam , quia dixerat Petrus tu es Christus filius Dei uiolet suster hanc ergo Petram inquit, quam eonfessus es , ardificabo Ecclesiam meam: Petra enirn erat Christus, Suρer quod fundamentum etiam ipse redificatus est Petrus: fundamentum enim aliud nemo potest Ponere, Praeter id, quod POσitum est, quod est Christus Iesus, vel etiam fides, sive comsessio Petri, ut docet inter alios S. Hilarius Pictaviensis in lib. 2. de Trinit. dicens unum igitur hoe est immobile fundamentum , una haec est Iesiae f- dei Petra , Petri ore confessa: & lib. 6. ubi ait haesides Ecclesiae fundamentum est, Per hanc fidem

infirmae adoersus eam sunt Portae inferorum. Praeterea etiam claves , de quibus fit sermo eo loci v. i9. non promittuntur uni Petro , sed Ecclesiae in persona Petri: ut iterum docet S. P. Augustinus loco supra citato dicens: quando ei scilicet Petro dierum

est, tibi dabo elaves regni caelorum . . . . Unioe

245쪽

De Ioela Theologieis tali Apostol. Petri, & Pauli inquit idem S. Doctor

has elapes non homo unus , sed unitas a Nit Ecelesiae. Ergo ex Verbis Christi Math. cap. 16. nihil plane concludi potest in favorem primatus Petri. Respond. Ad primum dist. per petram Math. cap. I 6. intelligi debet Christus ipse , sine exclusione Petri a r tione rundamenti Ecclesiae conc. cum exclusione Petri . nego et . Licet S. Pater Augustinus in operibus suis Per petram, super quam aedificanda promittitur Math. cap. I 6. Ecclesia Christi, saepe doceat intelligi debere Christum ipsum, quem Petrus ibi consessus est, inde tamen minime sequitur, quod Sanctus Pater excludat Petrum a ratione iundamenti, super quod con struenda erat Ecclesia Christi: nam primo in tractata illo iet . in Joannem loquitur praecise de Petra, quatenus est summus Iastis angularis Super quem aedificatum est ipsum iundamentum Apostolorum, S

1 Ut intelligatur , quom do universim hujus generis argumenta, desumpta sellieet ex diversa sacrae Seripturae interpretarione Sanctorum Eeelestae Patrum , quae in theologia saepe urgeri solem , apte x s rite dissolvi possint, notandum hie breviter est ; quod licet unanimis Sanctorum Patrum consensus praebeat theologo certum & insallibile argumentum pro fide , & moribus, ut suo loco dicetur Seet. VI. cap. a. Reg. V. atque Tridentinum Concilium Sesti . iure prohibeat, ne quis ipsam sacram Scri

pturam contra unanimem Sanctorum Patrum consensum in

terpretari audeat , nihilominusia deducenda aliqua fidei veritate ex sacra scriptura , non est necesse , ut in explicati ne loci cujusdam particularis v. g. Math. cap. 26. ex quo communiter deducimus Petri. primatum super universam Ec

mur , vel alterius cujuslibet . omnes, vel sere omnes Patres Idem sentiant, & in eandem explicationem omnes conveniant F neque enim vetitas aliqua ideo praecise est dogmaiael, quia Sancti Patres illam

ostendunt ex uno eodemque sacrae Scripturae testimonio , ita ut illud In eadem significatione omnes accipiant : sed

ideo, quia universim in illam Duiligod by Cooste

246쪽

Melio V. cap. I. Prophetarum: sive de petra, & sundamento de quo

Paulus Apostolus in I. ad Corinth. cap. S. V. II. ait: fundamentis enim aliud nemo retrat Ponere, Priam ter id, quod positum est: & super quod, ut ait i co citato S. Pater , etiam iρse aedificatus est Petrus ridest, loqui inr de petra, quatenus est fundamentum omnium fundamentorum, princeps, & essentiale, quod ab aeterno positum est: & hoc sensu utique solus Christus est petra , solus Christus est fundamentum

illud, super quod Ecclesia ejus simul cum Petro aedi. sicata est: at vero istud nihil impedit . quin Chri

stus ipse in tempore etiam Petro largitus sit eam dignitatem , quam ipse habet ab aeterno , scilicet ut Peutrus quoque esset petra, & sundamentum Ecclesiae a Christo in tempore positum, namque ut ait S. Basilius homil. 28. de poenit. dignitates suas Iesus insegitur aliis: Iargitur autem eas , nec illis smitatura

censentur, obligantur ad amplectendum dogma ipsum , statim ae constat, illud unanimi Sanctorum Patrum consensu firmatum esse , atque vel ex manifesta traditione , vel ex sacra Scriptura legitima cons quentia deductum : sicuti constat de Primatu Petri; ex quibus colligitur quod ad argumentum quodvis ratione superius dleta ex Patrum auctoritate derivatum, apte dissolvendum , satis sit, ut ostendatur , quod Sanctus ille Ecclesiae Pater , qui diversam sequitur textus alicujus intelligentiam , in substantia a dogmate minime dissentias consentiunt, & unanimiter j dicant , quod eadem vel in manifesta traditione . vel in sacra Scriptura in genere contenta sit , licet unus illan deducat,

ex uno, alter vero ex alio scripturae testimonio : ac proinde

quando Sancti Ecclesiae Patres in explicatione unius ejusdemisque loci particularis non con sentiunt , nemo plane obligatur ad sequendam hane potius , quam aliam loci illius explieationem , ubi sermo est de illis scripturae lodis , qui diversos

sensus admittunt, neque unus

prae alio insallibili Ecclesiae judicio determatus existit; omnestamen , qui christiano nomine Diqitigod by Corale

247쪽

et o Theologiati

lux est; estis lux mundi: Sacerdos est; 9 ja- est Soeerdotes: & S. Hieronymus in cap. I 6. Jerem. non solam Christus Petra , sed O Amstolo Petro d napit , in uocaretur Petra: deinde S. Ρ. Augustinus

nullibi plane excludit interpretationem illam , quae

inter Patres, & interpretes sere communis est, &in qua per petram Math. cap. 36. directe intelligendus assirmatur Petrus, neque ullibi negat Petrum esse fundamentum, super quod Ecclesia Christi aedificanda promittitur 3 imo vero saepe assirmat utrumque e sic serm. I. de cathedra Petri, qui extat in Appendice num. 74. Tom. X. edit. Parisien. anno I 63s. pag. 7 . ait Petrum itaque fundamentum Melesiae

Christi nominavit; ct ideo digne fundamentum hoc Ecclesia colit, συρer quod Ecelesiastiei indipeii alii-tudo consumit: & sermone a. de eadem cathedra,

ut est XV. inter Sermones de Sanctis ibid. pag. II. e Petro inquit: Pro soliditate deuotionis Melesiarum petra dieitur : sicut ait Ddminus, tu es Petrus , ct aver hanc petram aediscabo Ecclesiam meam et Petra enim dicitur, eo quod primus nationibus s- dei fundamenta Posuerit, O toinquam saxum immobile totius veris Christiani comPagem molemque contineat: Petra ergo pro devotione Petrus dAcitur , ct Petra Pro pirtute Dominia3 nuncuPatiar , sicut ait Mostolus ; bibebarit autem de spirituali sequente eos Petra , Petra autem erat Christus: recte consortium meretur nominis, qui eonsortium meretur, O veris: sic quoque ut alia omittamus ,

quae huc conserri possunt, sermone V. in sesto Apostolorum Petri, & Pauli, qui est XXIX. de Sanctis in praedicto Tom. X. pag. 4i8. inquit de Petro et Solus inter Amstolas meruit audire, amen dico tibi, quia tu es Petrus, ct super hanc petram ordiφeabo

Eccleatam meam; dignuι certe, qui oeriscandis in

248쪽

S ello V. Gρ. I. 24 IDomo Dei populis Is 'is esset ad fundamentum, eo-ἐuιnna ad sustentaculum , ct citi vis ad regnum : ac tandein quod rem omnem penitus coniicit, in lib i. Retractat. cap. 2 . ubi retractat librum , quem Praes-hyter contra Epistolam Donati scripserat, assirmat expresse dicens , ita hoc libro dixi in quodam meo de

ostolo Petro , quod in illo tanquam in Petra fundata sit Ecclesia : qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, tibi degtillo gallinaceo ait; hoc ipsa Petra Ecclesiae canente culpam diluit et sed scio me postea saePisSime sic exPOsui3Set, quod a Domino dictum est: tu es Petrus , ct 3 er hanc Petram oed scabo Dcclesiam meam , ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens , tu es Christus filius Dei vivi. . . . harum autem duarum sententiarum, quae 3it Pro bobilior , eligat lector . Ad alterum dist. Ex s. Hilario nomine Petrae Matia. cap. 16. intelligi debet fidus, quam Petrus

confessus est, coniunctim cum persona Petri: conciseparatim a persona Petri nego Principio dubitari non potest, quod consessio illa Tu es Christus flius Dei vivi Math. cap. i6., sive fides Petri , propter quam audire meruit, O ego dico tibi

quia, tu es Petrus , O super hane Petram aediscabo Ecclesiam meam, non fuerit neque Joannis , ne- σque Andreae , neque alterius cujusdam Apostoli , quatenus erant personae singulares. sed Petri: deinde dubitari quoque non potest, quod Petrus consessionem

illam : tu es Christus stitis Dei viui securit quidem

nomine omnium Apostolorum, siquidem Christus ibidem interrogavit omnes in communi dicens , sos ctutem quem me esse dicitis ita tamen , ut tam

fides ista, quam publica ejus omnium nomine facta consessio , esset primo , & principaliter ipsius Petri, Vol. II. Q

249쪽

2 a De loeis Theo Io eis

quatenus erat persona singularis , eo quia illi, & non item alijs singularibus Apostolis fidum istam revel vit Pater , qui est in Coelis ; sicut affirmat Christus ipse vers. l7. igitur sive dicatur, quod in Petra Math. cap. 36. intelligi debeat Petrus, ut tenet communior sententia, sive etiam consessio Petri a Petro facta, ut docet S. Hilarius in lib. a. de Trinita, sive tandem fides ipsa Ecclesiae quam Petrus in illa Consessione complexus est, ut docet idem S. Doctor in lib. 6. de Triniti, & ut cum eo docere videntur S. Ambrosius in caput a. Epist. ad Ephes. . & S. Cyrillus Alexandrinus in lib. 4. de Trinit. , ac S. Joannes Chrysost mus hom. 33. in Math. semper sequitur, quod in petra etiam Petrus necessario intelligi debeat, ita ut Ecclesia etiam super Petrum fundanda esset, eo ipso quia neque fides, in consessione Petri comprehensa , neque ipsa consessio fidei a Petro , quatenus erat persona Sin gularis , nomine omnium Apostolorum iacta, ulla ratione ab eo separari potest: proindeque dum S. Hilarius , ct cum eo laudati Patres docent, vel fidem Petri, vel consessionem illius fidei, esse fundamentum Ecclesiae , accipiunt. & considerant tam unam , uam alteram simul cum ipsa persona Petri, neque aliud oeent nisi quod Petrus in eo , quod recte credidit, &fidem recte consessus est, sit fundamentum Ecclesiae. Ad tertium dist. Math. cap. 16. v. 19. Claves non

promittuntur uni Petro idest tanquam soli, & propter Petrum cone. primario & principaliter nego . Si

propositio ista, claves non promittuntur uni Petro, Ita accipiatur , ut intelligatur eas non soli Petro cotilatas suisse, tunc verissima est: nam Math. cap. :8. v. 18. Christus Dominus promittit illas ex aequo omnibus Aposto' is , dicens : Amen dieo oobis, quia in eumque alliga peritis suρer terram erunt ligata, O

250쪽

Seetio V. cap. I.

sola a ct in eoelo; si autem ita accipiatur, ut intelligatur illas Math. cap. i6. non soli Petro specialiter, S prae omnibus promissas, ac propterea etiam P tissimum , & tanquam supremo omnium Apostolorum

capiti deinceps quoque fuisse collatas , tunc falsa est: nam sicut ibi ad solum Petrum dixit Christus

Beatus es Simon Bariona, non autem ad Omnes, Beati estis, quamvis antea omnes interrogaverit, sos autem quem me esse dicitis Z ita etiam postea , quamvis Petrus omnium nomine responderit dicens , tu es

Christus filius Dei uiui attamen Christus non omnibus dixit: uobis dabo claues, sed ad solum Petrum singillatim: Tibi dabo elao , quibus aperte indica Vit , soli fetro speciatim , & promissas suisse, & coblatas claves ligandi , & solvendi. Ad id quod sequitur dist. Math. cap. I 6. Claves pro

mittuntur Ecclesiae in persona Petri mediate conc. immediate nego nimirum , quoniam Petrus Math. cap. IS quaerenti Domino Vos autem quem me esse dicitis respondit nomine omnium Apostolorum, qui tune simul cum Petro constituebant aliquo pacto Eccletiam , quamvis nondum persectam, siquidem Christus nondum erat glorificatus, non est incongruum asserere , quod Claves thidem promissae , & postea etiam datae fuerunt Ecclesiae, quatenus est Societas fidelium omnium t sed sub diverso respectu ; nempe

Petro, ad quem fit promissio, tanquam ad illum cujus proprie erat consessio : tu es Christus Filius Dei Miὐi, promissae, & datae suerunt immediate, tanquam supremo Ecclesiae capiti: Ecclesiae autem promissae, & datae suerunt mediate, & per Petrum , ita ut Petrus sit ille, qui illas a Christo immediate accepit, Ecclesia autem quatenus est collectio, & societas fidelium , mediate , Sc in persona Petri, eo Semu quo mox uberius dicturi sumus.

SEARCH

MENU NAVIGATION