Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

244 Theologieis

Ad primam probat. dist. Ex S. P. Augustino Petrus significabat Ecclesiam, quando illi promissae fuerunt claves , tanquam illius visibile caput, & Principalis ,

atque primarius ejus Pastor, & rector conci tanquam purus, & merus illius Procurator, & minister

duplici modo potest quis significare alium, & figuram atque personam alterius gerere ; nempe primo auctoritative , idest quatenus auctoritate , & jurisdictio. ne sibi inhaerente alterum representat, Sicut Imperator in Imperio , & rex in regno suo , ex quibus ille jure suo impcrium totum , hic vero regnum Suum proprie repraese litat ; & secundo ' ex commissione , idest quatenus quis auctoritate ab altero aecepta vices illius supplet. atque exercet , sicut faciunt Procuratores , & administratorcs alieni patrimoni j universim : Iam vero quotiescumque S. P. Augustitius a firmat , quod Petrus, vel significaverit Ecclesiam , vel figuram aut personam ejus gesserit , loquitur Semper non de hoc secundo modo, sed de priori: nam ex mente Sancti Doctoris tota ratio , cur Petrus , vel significavit Ecclesiam , vel figuram aut petaonam

ejus gessit , quando illi vel promissae , vel traditae

fuerunt claves, non consistit in alio , quam in Primatu , quem in Discipulos habuit; ut ipse diserte,& expresse affirmat pluribus in locis, & praesertim

enarrat. i' Psal. IO8. ubi inquit: enim quaedam diacuntur, quae ad Mostolum Petriam proρrie videntur mi tinere, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam , cuius ille agno citvr in figura gestasse Personam , ProPter Primatum , quem in Diseis'tilos habuit, sicut est tibi dabo claues regni Castoriam . Profecto autem iste Primatus , quem Petrus in Dise ulos habuit, & propter quem agnoscitur gestasse in figura personam Eccles

252쪽

siae , & uniuersam Ecclesio in significauit, ut amrmat S. P. Augustinus in Tract. I et . in Joannem , Primatus inquam iste, est dignitas derivata in Petrum, non utique ab Ecclesia, tanquam in suum Admini-Strum , aut Procuratorem, sed immediate a Christo ipso, tanquam in caput, ct supremum ipsius Ecclesiae Pastorem, & rectorem ; ae proinde ex mente S. Doctoris Petrus , quando ei dictum est, tibi da bo claues , ita significavit Ecclesiam , ut eandem ipse nuctoritate sua proprie, & persecte repraesentaret et unde est quod idem S. Doctor eo ipso in loco , neminpe tract. 2 . in Joannem , paulo antequam dixisset, quod Ecclesia landata sit super Christum , quem Pe- . trus consessus erat, & quod Petrus in promissione clavium sibi facta universam significaverit Ecclesiam,

de Petro ipso jam dixerat, quod ad ipsum Proρrie

Pertinet, natura unus homo erat, gratia unus Chri-σtianus , abundantiore gratia , unus idemque Primus ApostolUS.

Ad alteram probationem, nimirum ad dissicultatem desumptam ex verbis S. Parentis sermone 29 s. de N tali Apostolorum Petri, & Pauli cap. g. ubi inquite

has claues non homo unus, sed unitos aecepit Ecclesiae respondendum est, sicut supra dictum est ad

tertium e nimirum primo, recte dicitur de Petro, Claves non homo unus accepit, quia illas etiam alij acceperunt, & nihilominus quia alij illas acceperunt simul cum Petro 3 . Petrus autem solus, &separatim ab aliis,

ι Ad maiorem hujus materiae dilucidationem norandum hie specialiter est , quod quando Christus Math. cap. 13. F. 28. omnes discipulos suos alloquens dixit, amen dico vobis ,

qu.reumque Hraveritis super terram, erunt ligata et in eoeoto, et quineumque solseritis sae- per terram erunt soluta et imcoelo , tune manifeste aderat inister eos ediam Peuus, atque Ita Diuili od by Corale

253쪽

a 6 De Ioela Theologisti

reete etiam dicitur, quod illas homo unus accepit. quia nullus alius easdem accepit, sicut accepit Petrus, idest specialiter, & Sine alijs Apostolis, quando illi soli, & non etiam aliis dictum fuit: tibi aia..ho elaues Math. cap. I 6. deinde nihil plane impedit,

quin utrumque verum, Sc recte dicatur, nempe Cl ves unus accepit Petrus, & simul Claves unitas ae-oepit Melesiae: sicut assirmat S, P. Augustinus : nam si integra Sancti Doctoris verba, quae eo loci hcien. tus, attente expendantur, liquido constabit, qnodunitas ista Ecclesiae claves acceperit, non immediate,

sed mediate, idest in Petro, & per Petrum ; in Ρetro quidem, quia Petro traditae suerunt ; & per P trum , quia ipse ratione sui Primatus Ecclesiam uni-

potestas ista clavium promina omnibus, suit promissa eum illis etiam Petro et econtra autem quando Christus Math. cap. I 6. Inquit ad Petrum liui da- ιο euυes regni caelorum , et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in ealis ;ee quodcunque solveris supereerrasm erit solutum et in eoelis tunc sermo dirigitur ad solum Petrum ι ex quibus intelligitur , quod potestas ista ligandi atque solvendi nulli alteri Apostol rum sine Petro , sed tamen Petro sine aliis sicut promissa, ita etiam vere c lata fuerit rjam vero ex eo universim jure optimo deduci iam potest, quod licet caeteri Apostoli auctoritate a Christo ipso accepta pintestatem istam exercere pos-εem , non poterant tamen hoc praestare sine Petro , quia iI-lam non sine, sed simul eum Petro acceperunt δ econtra vero Petrus poterat hoc praestare sine alijs, quia potestatem istam ex

speciali Domini privilegio acincepit solus, & sine aliis r unde recte concludit hic S. co serm.

3. In anniversario suae assumptἰonis dicens , transivit quiadem in alior Apostolos ius potestatis issius, et ad omnes Eeaelesiae Prineipes deereti hujus

constitutio eommeoiste sed nos frustra uni eo enatatur , quod omnibus intimatur : Petro enim ideo hoe singulariter ereditur, Pia cunetis Eceleriae νectoribus

Petri forma proponitur I m .eeerro Petri privilesium , ubicunque ex Urim fertur aequi. tale Iudicium.

254쪽

Metio V. cap. I. 24

versam auctoritative repraesentabat: nam primo eo ipso in loco inquit S. Doctor et inter hos Apostolos ubique solus Petrus totius Ecelesiae meruit gestore Personom, O Pro 'ter ipsam Personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit tibi dabo claues regni Coelorum, & postea Subjungit verba in objectione citata dicens has enim e laves non homo tintis sed unitas aere e Ecclesiae r tum veru Immediate prosequitur, & inquit et

hinc ergo Petri eccellentia pro dieatur, quia Usius unioersitatis, s uvitatis Ecclesiae figuram gestit , quando ei dicturn est, tibi trado, quod omnibus traditum est; neque enim intelligi potest, quomodo solus Petrus, quando ei dictum est: tibi trado quod

omnibus traditum est, gestavit solus personam tm

tius Ecclesiae , ut primo loco inquit S. Pater, S praeterea etiam figuram ipsius universitatis , & unitatis ejus, nisi quia Petrus auctoritative Ecclesiam totam

representabat; ac proinde verissimum est quod claves non homo unus , sed unitas aeevit Ecelesiae:& nihilominus easdem immediate etiam accepit Petrus e quia Petrus constitutus fuit a Christo, ut ipse solus, & unus totam repraesentaret, & in Se auctoritative gestaret figuram , & personam universm Ecclesiae.

Instabis Claves , quae Petro promittuntur Math. eap. 16. non sunt Claves Petri , sed Ecclesiae: ergo traditae fuerunt, immediate Ecclesiae. Respond. dist. Claves quae Petro promittuntur non suo claves Petri, sed Ecclesiae : idest non fuerunt Petro datae a Christo immediate propter Petrum , sed propter Ecclesiam eone. idest suerunt datae immediate Ecclesiae, ita ut ab Ecclesia transire deberent ad Petrum, & traditae suerunt Petro tanquam administro Ecclesiae nego nimirum tam Primatus, quam ci

ves , sive suprema ligandi, & solvendi potestas fuit

255쪽

Petro promissa , & cum pascendi agnos, ct oves potestate Joan. cap. 2I. a Christo etiam collata, & tradita, non propter personam Petri, sed propter Ecelesiam O , quatenus laudata super petram , ita fi

ma consistere debebat , usque ad mundi finem, adeo ut portae inseri adversus eam praevalere non poSsent:& hoc sensu recte vocantur Claves Ecclesiae , eo sermae pacto , sicut Sacramenta sunt Sacramenta Ecclesiae . quia scilicet instituta sunt a Christo pro

pter Ecclesiam , & quia in debita , ct legitima Ecclesiae sorma in gremio ejus fidelibus administrantur ab illis, quibus eadem administrandi, & conficiendi a

Christo ipso facta est poteStaS . ρ. 2. Ex Sacra Scriptura constat Apostolos omnes inter se pares suisse nam I. Christus Lucae cap. 6. V. 33. cum vocasseti ad se discipulos suos , duodecim ex illis elegit , quos O fostolos nominavit, Sine ulla inter eos Gisserentia : deinde Joan. cap. 2 V. 2I. mittit eos pari cum notestate dicens , sicut mi- ait me Pater, ct ego mitto vos: & in Epist. ad Ephes.

cap. 2. V. 29. atque in Apocalyy i cap. 2I. U. I . VO- cantur ex aequo fundamenta Ecclesiae: praeterea in Prima ad Corinth. cap. s. v. I. PauluS Uocat omneS Loquimur hie de Ecele-

Sia , quatenus est societas fidelium , quod hie probe notari debet: nam si sermo sit de E clesia , quam Christus significat quando Math. cap. I 8. loquens de traterna correctione . praescribit tormam illius , dicens die Ecelesiae idest , si loquamur de Ecclesia quatenus coalescit ex Ecclesiae Pastoribus, tunc Claves vocabuimur etiam recte & vere elaves Petri , imo in Petro etiam claves romani Pontihcis, quia non Secus romanus Pontifex quam Petrus Ecclesiam universam propter primatum , q em habet, auctoritative repraesentat , α quia propter plenitudinem potestatis Apostolicae etiam sensu non malo appellari potest Ecclesia ut Secl. 3. cap. . di

ctum fuit. Diuitigod by Coos e

256쪽

Metio V. Cay. I. 2 9Ministros christi ,& dispensatores mysteriorurn Dei: imo quod majus est, Betrus ipse fatetur se parem

cum caeteris Apostolis in sua l. EpiSt. cap. s. v. I. dicens e Seniores ergo , qui in vobis Sunt. Obseero consenior Petrus nullum accepit a Christo Pri .matum super caeteros Apostolos .

. Respond. Ad primum nego ans. ad primam probat. dist. Christus nominavit omnes Apostolos sine ulla inter eos differentia relate ad dignitatem , S munus Apostolicum absolute cone. relate ad gradum muneris , & per exclusionem Primatus in Petro nego . Unia versim loquendo Primatus, qui tamen Petro cum ensectu collatus non fuit, nisi post Christi passionem, non pertinet directe , & proprie ad munus , ct dignitatem Apostolatus , sed ad administrationem Ecclesiae per Apostolorum praedicationem jam fundatae runde nihil plane obstat, neque quidquam obstare potest Primatui Petri super caeteros Apostolos, quod Christus eligens duodecim ex discipulis suis Lucae cap. 6. v. 13. nullam inter illos differentiam posuit, Scomnes ex aequo Apostolos nominavit: nam tunc ag

batur duntaxat de munere Aqostolatiis in quo omnes pares fuerunt, ita ut omnes vi hujus vocationis potestatem acceperint a Christo , qua fidem ubique praedicarent, fundarent Ecclesias , Spiritum Sanctum infunderent , & alia omnia exercerent, quae ad commune Ecclesiae honum pertinent: quae omnia persecto consistunt, nihilque impediunt, quin Petrus postea a Christo constitutus sit caput, & princeps Apostolorum , & primatum acceperit in universam Ecclesiam , atque ita dignitate , & munere Apostolatus caeteris Apostolis longe praelatus fuerit. Dictum est autem quod primatus Petro cum essectu collatus non fuit, nisi post Christi passionem tnam quod ad promissionem illius attinet, consentiunt

257쪽

De laeti Theologkis

omnes, quod primatus Petro promissus fuerit, primo in speciali, & singulari promissione clavium Petro

facta seorsim a caeteris Apostolis : Math. cap. 26. V. I9. S iterum plenissime, ut infra ostendemus: Lucae cap. 22. v. 32. ubi Christus ad Petrum inquit, O tu aliquando conpersus confirma fratres tuos. attamen promissio ista non est consecuta Suum plenum essectum,

nisi postquam Christus surrexit a mortuis, & quando Joan. cap. ai. post. binam Petri publicam sui am ris protestationem ibidem vers. 16., S i . ter illi di. xit : pasce oves meas , O Pasce agnos meos . Ad alteram probat. dist. Christus mittit Aposto Ios omnes cum pari potestate Joannis cap. 2 ratione muneris , & officii Aposto latus conci secus nego nempe negari non potest, quod Christus non soli Petro, sed omnibus Apostolis munus Apostolicum ex aequo injunxerit, & quod omnes pari cum potestate miserit Joan. cap. 2o. v. Σι. dicens : sicut misit me Pater, ct ego mitto sos: ac propterea fatendum est, quod Apostoli omnes fuerint inter se sub aliquo respectu pares: sed suerunt dispares sub alio: suerunt pares Sacerdotio , Ordine, & munere Apostolatus: di-Spares autem gradu Apostolatus, sive ut explicatius loquamur, fuerunt dispares in potestate administrandi Ecclesiam Christi, in qua Petrus omnibus praelatus suit, ut ex ijs, quae usque modo diximus , satis pro

hatum est.

Ad tertiam probat. dist. Apostoli omnes vocanturiundamenta Ecclesiae aliquo sensu , & sine praejudicio Primatus in Petro eone. secus nego . Prosecto omnes Apostoli sunt fundamenta Ecclesiae, tum ratione eX-traordinariae potestatis eorum Ecclesias ubique sun-

dandi , & praedicandi fidem omnibus gentibus , tum quia primi sunt, & angulares lapides, ex quibus Ecclesiae corpus compactum est; attamen nullus intex

258쪽

SeetB6cap. I. illos est Cephas , nullus Petrus , vel petra , nisi unus Simon Barjona, qui solus inter Apostolos meruit audire : omen dico dico tibi quia tu es Petrus 9 super hane Petram cedi aso Gelasiam meam. Ut de illo inquit S. P. Augustinus sem. s. in sesto Apostol. Petri,

S Pauli supra in Resp. ad primum laudatus cs , igia

tur generatim nihil plane repugnat; quod Petrus primatum accepit, & constitutus sit a Christo caput, ct princeps Apostolorum, cum eo, quod Paulus in

Epist. ad Ephes. cap. 2. U. I . docet fideles omnes superaedificari super iundamentum Mostolorurn e &quod Joannes in Apocalypsi cap. 2I. v. I . duodecim fundamenta Ecclesiae, duodecim Apostolos significantia commemorat e etenim ut supra dictum suit Nota 3. praerogativae communes omnibus Apostolis, sunt manifeste etiam propriae in Petro , non autem e converso et deinde sicut Christus Dominus est fundamentum principale& primarium , & Apostoli landamcnta secundaria, ita inter duodecim ista iundamenta Petrus gerit vicem Christi ipsius, & est fundamentum princeps, & primarium. Ad quartam probat. dist. Paulus in I. ad Corinth.

cap. 3. vocat omnes Apostolos ministros Christi, Scdispensatores mysteriorum Dei, ut ostendat nullum ex illis , nequidem excepto Petro , vel aliis, vel Ecclesiae praeesse debere more regum, & ambitione d lminandi conci ut ostendat nullum ex illis aliis prael,

ς Eodem modo, quo Apostoli vocantur fundamenta E clesiae in Epist. ad Ephes. cap.

h. v. 1o. 8c in Apocalyp. cap. 1 I. U. I . meantur etiam Vicati j

Christi In Praefat. Apostolorum ἰ& sicut inter duodeeim sund menta Petrus est sundamentum princeps , & primarium , sinetiam eminet inter alios in diagnitate Vicarij, tamquam specialiter, & nominatim consti tutus a Christo , ut ipse , quamvis eum alijs , attamen primus prae caeteris Sc dignitate suprema

vices illius ageret Io Leuis. . Diuitiam by Cooste

259쪽

tum esse in regenda, & gubernanda Ecclesia Claristi

nego: Quoniam Ecclesia in genere spectata est Ecclesia Christi, non autem Ecclesia vel Petri, vel Pauli, vel alterius cujusdam Apostoli, Christus autem est Dei, ut assirmat Paulus in eodem loco in et . dicens : Vos autem christi. Christus autem Dei: Manifestum est, quod Α-postoli Omnes, nequidem excepto Petro, sunt ministri Christi, & dispensatoees mysteriorum Dei, hoc senSu , quia nullus illorum est absolutus Ecclesiae Dominus: &ideo etiam Petrus ipse in sua I. Epist. cap. s. postquam praecepisset Vers. 2. dicens. Pascite qui in vobis est gregern Dei, non coacte sed sρontanee secundum Deum subjungit immediate haec alia. nempe neque dominantes in Clero, sed forma facti gregis ex animo , ut nimirum ex animo praepositorum Ecclesiae removeret omnem dominandi cupidinem : ac proinde dum Paulus vocat omnes Apostolos ministros Christi , hoc num ostendit, quod nullus illorum absoluto dominio , S more regum temporalium Ecclesiam sibi subjugare debeat, non autem quod nullus tanquam princeps .& caput aliorum a Christo in regenda, & gubernanda Ecclesia sua constitutus suerit . Ad ultimam probat. dist. Petrus in I. Epist. cap. s. V. I. fatetur se parem cum aliis ordine , et Sacerdotioeone. dignitate, & per exclusionem sui Primatus nego . Quoniam in novo testamento nomine seniorum

ordinarie intelliguntur viri in Ecclesiastica dignitate jam constituti, & Episcopi, quemadmodum producto hoc ipso testimonio ostendimus Sect. cap. 2. Opp. i. ad primam probati concedi generatim potest, quod Petrus se parem alijs dicat , dum inquit : Seniores ergo obseero consenior si sermo sit de ordine , & Sacerdotio, minime vero, si loquamur de dignitate Apostolatus per exclusionem sui primatus:

nam primo Epistola illa scripta luit Eleelis aduenis

260쪽

l Metio V. cap. I. as Idispersionis Ponti, Calatiae , Calladoeiae , 'Asiae , 9

Lithiniae. Ut ex cap. I. v. l. liquido apparet, non autem ad Apostolos , ac proinde non videtur, quomodo ex ea deduci possit consecutio, quod se ipsum dignitate , & auctoritate parem cum coeteris Apostolis fateatur : deinde tantum abest ut Ρetrus , dum incitata Epistola cap. s. v. l. ait: Seniores ergo obsecro consenior primatus dignitatem . quam Super caeteros Apostolos a Christo accepit, excludat, ut eandem potius eo ipso in loco aperte exercere vide tur , etenim vers. 2. immediate subjungit dicens : ρm scite , qui in vobis est gregem Dei, non coacte, Sed Vontanee , quae verba , cum praeceptiva Si ut, innuunt per se superioritatem in Petro, non autem

aequalitatem dignitatis. Propositio II. Primatus quem Christus Petro contulit in universam E cclesiam cst primatus Jurisdictio

Q Iurisdictio universim ni hil aliud est , quam legitima Superioris potestas , qua illos regit, qui eidem subjeeei aliquo titulo existunt; & tam unia versos , quam singulos, in pace & ossicio suo cum auctoritate continet et Sc compleetitur tres partes conStitutivas, nempe

potestatem judiciariam , legislativam , & coercitivam r prima exercetur , dum Superior ea , quae ad ejus subditos pertinent, secundum justitae & aequitatis regulam dirigit , dc moderatur talteca vero dum mandata &lNes praescribit , quibus εubditiditisuntur ad ossicia sua tam

erga statum , quam erga alios.& erga seipsos debite pros quenda et tertia autem dum eos, qui constitutionibus , atque mandatis suis restagantur , pCenis impositis coercet , & in os ficio continet et praeterea Iurisdictio in genere spectata , alia

dicitur ordinaria . nempe illa , quae a lege & institutione apud aliquem obtinet , & alia extraordinaria , quae ex privilegio praeter ordinem legis &institutionis ad aliquem derivate item jurisdietio alia est delega

ta , quae exercetur ex mandato

illius , ad quem ordinaria per tinet ; alia autem subdelegata , Diuitiaco by GOoste

SEARCH

MENU NAVIGATION