Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a 4 loris Theologicis

cuitque ordinem istum a Christo institutum mutare vel invertere contenderet, esset plane Sacrilegus , & haereticus reputandus: atqui forma regiminis, & ordo Ee

clesiam regendi, & gubernandi a Christo ipso insti

tutus hic est, ut in ea sint PaStores, & Doctores , praeter Apostolos , Prophetas , & Euan celistas , qui regant, & doceant fideles, S alia perficiant ministeria ad eonsuurationem Sonclorum in ordiscationem corporis sui, idest Ecclesiae ipsius necessaria , usque dum oecurramus omnes in agnitionem sub Dei id si us-ctoritate . & obedientium suis hordinatione , in qua summus Imperans est romanus Pontifex,

ct sub eo imperames inseri xes Episcopi. & Parrochi, o dientes vero laici, seu fideles omnes, qui per baptismum Ee-Clesiam sunt Ingressi , colligi

facile potest ex ijs , quae de regimine isto generaum dietasune , & ex principijs genera

libus deducta seci. 3. cap. I. &a. quod autem regimen istud a Christo ipso institutum suerit , patet ex ijs, quae usque modo de primatu Petri in uni versam Ecclesiam disputavimus t solent autem theologi hle inquirere quam formam a Christo vere acceperit i scilicet an illiud voluerit esse monarchi cum , in quo suprema & lndependens potestas est penes S lum Principem l an vero Aristocraticum , in quo eadem p testas est penes magnates s an

denique democraticum, in quodieta potestas existit penes populum i Edmundus' Richerius

famosus Sorbonae Doctor vide. tus statuisse democraticum rnam docuit totam jurisdicti nem Ecclesiasticam proprie esse penes Ecclesiam , quatenus est societas fidelium , eamque non competere vel summo Pon-

lihel , tanquam primatum in Ecclesia habenti , & sub eo

Episcopis, nisi materialiter tantum , dc quoad executionem , formaliter autem residere penes societatem fidelium: deinde Mareus Antonius de Dominis Episeopus Spalatensis & Apostata in Angliam profugus edidit librum de Republica Christiana In quo totus est ut primatum Romani Ponti heis evertat , & formam Ecclesiastici regiminis aristocraticam esse statuat; ubi etiam istud adjicit, de dogmatizat absurdum , quod nempe una sana & Orthodoxa fides conflari possit αDissiligod by Cooste

282쪽

que ad mundi finem e sicuti aperte assirmat Paulus in Epistola ad Ephes. cap. 4. v. ii. ubi de Christo inquit: Et ipse dedit quidem quosdam Amstolos , quosdam

autem Prophetas alios vero Evangelistas, alios autem Pastores , 9 Doctores , ad consummationem Sanctorum in Opus ministerij, in aediscationem eorPoris Christi, donec occurramus omnes in unitatem sidet,

ct agnitionis fili Dei. Porro autem luter pastores

Christus elegit fetrum , ut supra probatum est, eumque constituit summum pastorem , & caput Omnium , ut prae caeteris omnibus pasceret, & regeret gregem suum universum : Joan. cap. 2 l. Simulque ut capite eonstituto schismatis tolleretur occasio: ut docet

S. Hieronymus in lib. i. contra Jovinianum : igitur ad

debeat ex romana Calvinistica , Lutherana & Anabaptistiea: Jam vero evidens est , quod cum primatu iurisdietionis , quem romano Pontifidi competere hiestatuimus ex jure divino, sive ex ipsa institutione Christi , nullo modo conciliari possit stricta forma regiminis Aristo.

cratica, dc multo minus democratica r hinc tota ista quaestio eo devolvitur, an reaimen Ecclesiae sit pure monarchicum

ex institutione Christi l an vero potius Aristocratia permi-xium s sunt autem permulti inter theologos , qui unam . &alij qui alteram sententiam sequuntur ἔ dc tam una quam al-tcra , sicuti gravibus nitituriundamentis, Ita etiam gravl-hu, non caret dissiduitatibus tquamobrem cum an us nobis nunquam fuerit magnorum theo. logorum lites componere , hoe unum hic adnotare opportunum esse credimus , quod quaestio ista saepe etiam in Concilio

Tridentino discussa re dispa-tata fuerit, & semper indeeisa relicta; ut praeter alios innuit etiam Card. Pallavicinus in

sua hist. lib. I 8. cap. I 2. &seq. ubi etiam diversas producit disputationes, quae in hae controversia a theologis tam pro una , quam pro altera sententia habitae fuerunt i ex

quibus intelligitur , quod quaestio ista una sit ex illis , quae in scholis impune , & sine discrimine in fide In utramque partem disputari possunt , d nee a sede Aposwliea definit

va non tuerit pronunLiata Sententia .

283쪽

onservandam formam regiminis, ct ordinem Ecelesiam Ubernandi a Christo institutum , necesse est, non SO-lum, ut in ea Semper Sint pastores, seu Episcopi, &successores Apostolorum , alij lve Ministri, qui vices illorum, quos Christus primum instituit, in Ecclesias plere valeant , Sed etiam summus pastor Petri sucis cessor romanus Pontifex , qui semper eadem cum Ρetro potestate praeditus sit, idest qui etiam ipse , sicut Petrus in universam Ecclusiam ex institutione Christi pρimatum jusisdictionis habeat, iit gregem Christi

suprema potestate regere, docere , S gubernare valeat, Praeterea ut Supra observatum suit Suci. 3. cap. l. Ecelesia Christi est Cicitas super montem Posita , quae abscondi non poteSt; Math. cap. s. v. l . igitur exigit supremum aliquem rectorem, qui auctoritate sua eandem in debito ordine contineat: item est ovile Christi: Joan. cap. IO. V. I 6. igitur requirit summum aliquem pastorem , qui poteState Sua tam gregem, quam reliquos pastores rugat: ac laudem est ipsum corpus Christi, ex Epist. ad Ephes. cap. 4. V. I 2., S Col OS-SenS . cap. I. v. 24. ac proinde necesse est, ut destituta non sit suo capite , cujus nutu , & imperio caetera membra dirigantur , ct gubernentur: atqui rector ille et S pastor, atque Supremum caput istud, alius non est, nec esse potest, quam Petri successor romanus pontifex : ergo vomanus pontifex habet jure divino primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam, ita ut jure ac merito uni ersim concludi possit cum Ioanne Gerson in libello de statibus Eeellasiae Coim deras. i. ubi inquit: Status Papalis constitutus est a Christo summatura liter , ct immediate tanquam Primatum habens .... quem Primatum quisquiσ imρυνnare , vel diminuere praesumit, si hoc Pertιnaciter faciat, Haereticus est, schismaticus, im us , σώeril υI . Huc accedit quod Ecclesia primatum istum in ronia.

284쪽

no pontifice semper agitoverit , A quod hac auctoritate romani pontifices nemine contradicente in Ecclesia tota semper usi fuerint: primum patet. ex Concilio Chalcedonensi, quod celebratum suit ab Episcopis ex

universo orbe Christiano Chalcedone congregatis anno s i. in eo enim actione I 6. citatiar anon. 6. Concilii Nicaeni in haec apertissima verba Ecclesia Romana

semper habuit primatum: alterum vero patet ex factis, quae nulla ratione in dubium revocari possunt: sane enim , ut pauca tantum proseramus magis nota, S. Clemens romanus , qui quartus in cathedra romana sedit, ut dictum est ex probabiliori sententia seci. cap. 2.

Propos. v. Opp. 4. ad primum, circa annum Christi97. intendit curam suam in Ecclesiam Corinthiorum domesticis factionibus agitatam , ad eamque de restituenda pace auctoritate sua perscripsit Epitiolam : & saeculo secundo Ecclesiae , anno circiter et . Victor summus Pontifex institit apud Ecclesias Asiae . ut Pascha celebrarent die Dominica proxime sequenti ad lunam decimamquartam i lariij, secundum consuettudinem E clesiae romanae ex Apostolorum traditione derivatam: Sic etiam saeculo tertio Stephanus Papa egit apud Ecclesias Affricae pro non iterando baptismate ab haer licis in debita materia sub debita verborum sorma colinlato: Sc saeculo quarto Julius Papa suscepit palam, &auctoritative defensionem S. Athanasii ab Arianis iri

ste depressi: ct Liberius restituit in sedem suam S. E stachium Sebastenum ab Arianis inde deiectum: deinde saeculo quinto S. Joannes Chrysostolanus a Sede sua Constantinopolitana impiorum factionibu expulsus, ut iterum restitueretur , non ad alium confugit. quam ad romanum Pontificem : eodem modo se gesserunt Sanctus Flavianus in latrocinio Ephesino sub Dioscoro atrocissime tractatus, & Talaia Alexandrinus , ab Accaelo rConstantinopolitano e sede sua detrusus: & saeculo .

285쪽

a De laeti Theologi eis

sexto S. Gregorius Magnus repressit auctoritate sua Joannem jejunatorem patriarcham Constantinopolit num, qui Episcopi Oecumenici nomen superbe sibiasSumpserat: praeterea saeculo septimo, dum haeresi Monothelitarum tota sere turbata esset Ecclesia, S. M. phronius Patriarcha Jerosolemitanus misit legatos suos ad sedem Apostolicam , ut ipsa auctoritate sua latissime serpentem haeresim reprimeret: & saeculo octavo

Tharasius Patriarcha Constantinopolitanus praefuit VII. Concilio generali nomine .romani pontificis et ac in dem Saeculo nono, non solum Concilium generale VIII. contra Photium celebratum, verum etiam Photius ipse palam agnovit Primatum jurisdictionis in romano pontifice in universam Ecclesiam, licet postea adverSum eum caput erexerit, ct schisma conflaverit; siquidem egit, tum per seipsum, tum per Michaelem Imperatorem apud Nicolaum I. Ρontificem, ut ab illo confirmationem suae electionis in Archiepiscopum Consta tinopolitanum obtineret: omittimus quae gesserunt Pontifices sequentium saeculorum, de quibus certo constat , quod jurisdictionem suam in totam Ecclesiam eXercuerint: ut adeo etiam universim ex factis indubitanter concludi possit quod Romana sedes instituente Deo caput est omnium Ecclesiarum , ut inquit. Pelagius Il. Papa Epistola 8. &quod Am3totic σedes Deo auctore euntiis praelota constat Greest, et ut affirmat S. Gregorius Magnus in Epist. 79. ad Ioan nem Diaconum; sive quod Romanus Ρontifex habeat primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam.

Iuuntur Oreosita argumenta. p. I. Valde dubium est apud multos , an P

trus unquam Romam advenerit: ergo incertum- est,

Ru Romanus Pontifex sit successor Petri in Episco

286쪽

patu : antecedens patet primo ex eo , quia circa Petri profectionem in Urbem discordes plane sunt scriptores inter se invicem : nam Paulus Orosius in lib. . hist. cap. 4. ait illum Romam venisse in exordio regni Claudij : & Eusebius lib. 2. hist. cap. 16. quem sequitur S. Hieronymus in lib. de viris illustribtis contendit quod Romam venerit anno Secundo regni Gnudiit Lactantius autem in lib. de mortibus Persecutorum Ecclesiae cap. 2. inquit eremque jam Nesro imperaret, Petrus Romam venit: deinde Ven. Beda in lib. de ratione temPoriam . S. Hieronymum secutus, docet Petrum Romam venisse evm prius Anthioehenam fundasset Eeelesiam : Panvinius autem Onuphrius noster in lib. l. de primatu Petri pari. 3.cap. I. contendit necessastum esse seρtem 'iseopstus An tiocheni annos intra numerum annorum vigintiquinque Pontificatus Romani includere: praetcrea , alij putant post Petrum proxime in esus cathedra sedisse Linum & Cletum, alii vero prius Clementem romanum : at vero sicut concordia scriptorum est ce

tum argumentum veritatis . ita econtra discordia illorum non potest esse , nisi argumentum falsitatis rae proinde, si absolutu falsum non est , saltem est valde dubium an Petrus unquam Romae fuerit. Respond. ad primum transeat ans. Nam universim non omnis, neque quorumlibet, dubitatio in factis praesertim historicis, cujusmodi est adventus Petri in Urbem, est ejusmodi, quae iure attentionem aliquam mereatur , sed illorum tantum, & illa, quam viri graves injiciunt, qui scilicet vel ipsi oculati testes riterunt, vel saltem ab oculatis testibus se accepisse ostendunt , & qui in eorum dubitatione gravibus nituntur momentis , quibus fiat, ut animus rationabiliter anceps , & in suspenso permaneat: sane enim etiam Sceptici gloriantur se de omnibus dubitare , quin tamen

287쪽

8o De laeti Theologieis

propterea quisquam sanae mentis sibi ipsi persua&at propter eorum dubitationem nihil plane in mundo certum esse, & exploratum, sed incerta omnia, &dubia : huc accedit, quod de adventu Petri in urbem revera non alij unquam dubitaverint, quam haeretici posteriorum temporum Lutherani, & Calvinistae &etiam isti non omnes, sed plerique tantum , neque alijs moti argumentis, quam negativis tantum , quae per se nihil probant , ut onmes norunt , atque sa-

tentur .

Dictum est autem plerique tantum , revera enim complures sunt ex Lutheranis, quoque , & Calvini Stis , qui a uiores veri testimatores videri amaut . Squi cum odio erga Ecclesiam romanam, quo universi laboralit, non omne imbiberunt propositum eidem omnia denegandi, quae ad illius praerogativas super caeteras Ecclesias pertinent , quive , tametsi universim in romano Pontifice nullum agnoscant primatum iurisdictionis nullamque praeminentiam super caeteros

Episcopos de jure divino ; ut ab initio hujus capitis

notavimus , consentiunt tamen, imo vero aperte etiam

propugnant Petrum Romae commoratum , & ibi Epi- Scopalem cathedram erexisse : sicuti sunt Gulielmus Cave in historia literaria : Pearsonius in operibus posthurnis . Hugo Grotius in Commenti in Dial. I. Petri.& alii plures : ex quibus fit, quod licet revera alij complures de hoc facto dubitent, nullam tamen in hac eorum dubitatione mereantur attentionem . Ad primam probat. disti circa Petri prosectionem in urbem discordant scriptores relative ad tempus praecisum, S ad circumstantias eone. absolute, & rei live ad factum ipsum ς nego fatendum utique est, quod de tempore praeciso adventus Petri in Urbem, S de circumstantiis , quae illum vel comitatae , vel Secutae sunt, scriptores inter se non omnino con-

288쪽

sentiant: non videtur tamen , quomodo Inde vel in. certus reddi possit Petri in Urbem adventus , vel primatus romam Pontificis in universam Ecclesiam : imprimis enim multa sunt tam in profana, quam in sacra historia . de quorum eventu nemo sanae mentis unquam dubitavit, licet de tempore certo, & de modo , quo contigerunt, maximae sint inter scriptores discordiae et sic excidium Troiae , omnes admittunt, interim tamen nulla est nobis cognita certa epocha,

in qua illud vere contigisse indubie statui possit: sie

etiam de anno mortis Christi magna est controve

sia: nam Tertullianus, ct qui eum illo sentiunt, clune

Christum mortuum anno aetatis suae 3 i. alii vero o. vel 46. dum interim communior sententia tenet. quod cruci effixus sit, eum esset annorum triginta-

trium; & nihilominus , nemo est, nisi sorte incred Ius , qui non conveniat, quod Christus indubie plane pro salute generis humani mortuus sit: deinde in tota histocla Ecclesiastica nihil lare illustrius est, nihil majori concordia scriptorum firmatum , quam quod Petrus Romae Ecclesiam tantaverit, ac demum pro fide Christi ultimo Neronis anno non solus , sed simul cum Paulo Apostolo, licet sorte non in eodem loco , martyrium passus sit: nam praeter Papiam Episcopum Hieropolitanum, qui cum S. Polycarpo fuit Sancti Joannis Apostoli discipulus , ct Clementem Alexandrinum , qui etiam ipse primo Ecclesiae saeculo floruit, & quorum testimonia resert Eusebius Caesariensis in lil a. histi Eccl. factum istud testantur , Dionysius, Corinthiorum Episcopus, & S. Irenaeus , scriptores secundi saeculi, ille quidem in Epistola ad

Soterem Papam, iste autem in lib. s. advers. haereses , Item Origenes , S. P. Augustinus , uno verbo scriptores omnes, qui istos subsecuti sunt, cluantum

ad iacti substantiam pertinet, subscribunt illis , quae

289쪽

de Petri adventu in urbem, de ejus ibi Episcopatu;

S martyrio assirmat S. Hieronymus in libro de uiris illustribus supra jam in probatione relatus: imo Sanctus Ambrosius natus ex patre praesecto galliae & Romae in disciplinis liberalibus eruditus, cui propterea

ignota esse non poterat constantissima & universalis . tam Ecclesiae romanae, quam totius orbis de singulari hoc facto communis traditio, Sanctus inquam Ambrosius in orat. de basilieis tradendis loquens de Petro , non solum supponit certum Petri adventum in Urbem , Sed enarrat etiam , quomodo devicto Scdebellato Simone mago gentilium animos, quos Sibi etiam Romae imposior iste devinxerat , adversus Seipsum concitavit, & quomodo Petrus volens ad te pus declinare furorem illorum , Roma egrediens Christum obviam habuerit , dum inquit quibus idest

paramis eum quaerentibua christianae animae deρr catae sunt, ut PaulisPer cederet; s quamvis esset cuρidus Porsionis, tamen contemplatione poρuli ρω- cantis inflexus est: rogabatur enim , ut ad instia tuendum ρπυlum 3e reservaret: quid multo P n ete muro egredi ea Pit, O videns sibi in porta chria Stiam occurrere , urbemque ingredi , ait, Domine quo seniat remondit Christus , iterum erucifra . . . intellexit ergo Petrus , quod iterum erucifigendus Christus esset in servulo : itaque Vonte remeavit: interrogantibus christianis responsum reddidit: sta timque correPtus per crurem suam honori auit Dinmino Jesum: hactenus S. Ambrosius , qui ΙV. saeculo floruit : ex quo istud praeterea colligi potest, quod nullatenus conficta, sed verissima plane sit historia , quae narratur de apparitione Domini Petro facta extra portam Capenam in via Appia, in loco, ubi nunc ad pcrpetuam lirius facti memoriam extru

290쪽

S etB V. cap. I. 283etum habetur sacellum illud, quod sub titulo Domine quo padis innotescit. Praeterea quanquam absolute, & simpliciter falsa sit illa adversariorum ratiocinatio , qua aiunt, quod scriptorum discordia circa factum aliquod sit argumen. tum & indicium salsitatis , sicut concordia illorum

est certissima nota veritatis r siquidem 4 ut omnes ultro fatentur, non illico concludendum est, aliquid esse salsum , de quo non omnes Scriptores conveniunt: sed tunc recurrendum est ad regulas critices S ex multis illorum sequenda est opinio , pro quibus inveniuntur stare plura & graviora momenta rationum e attamen ut illis omnis praecludatur cavillandi ratio circa adventum Petri is urbem , juvat hic superaddere , quod nihil facilius sit , quam ostendere , quod etiam circa tempus, quo Petrus Romam venit , S alia adiuncta, quae adventum illum praeces

Serunt, Sc subsecuta sunt, non sit talis , ac tanta

scriptorum discordia , quae nullo modo ad concordiam revocari possit: nam primo , quod ad tempus pertinet , si attendatur ad illa , quae habet Paulus Orosius in sua hist. lib. 7. cap. 4. ubi assirmat , quod Petrus Romam venerit in exordio regni Claudi plane videbitur, quod in substantia Orosius nihil penitus discrepat a sententia communiter sere jam reincepta. quae cum Eusebio & S. Hieronymo tenet , quod Petrus Romam venerit anno a. regni Claudii proxime incho ando ) sicut ad conciliandam seriem illorum, quae huc pertinent, ego probabilius existimo : sive

anno serae vulgaris 42. inchoato, atque ex Martyrologio ro mano die decimaquinta Kalendas Februarii.& anno iet. post mortem Christi, postquam ab Angelo liberatus e carcere , in quem ab Herode conjectus fuerat, abiit in alium locum , ut legitur actor. cap. I 2. V. II. nam Claudius , qui im perium adeptus

SEARCH

MENU NAVIGATION