Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

G A L I A N I U. s.' I9 Irebus cum Pontificiis acturus . Eo rem brevi deduxit, ut piam & aeternam pacem sore speraret; sed de conventionibus Regi Togatos consuli cum placuisset, novis hi e postulationibus ti querelis occasionem dederunt . id cum factum multi indignarentur,

dc Pontifici Clementi esset persuasum injusta

peti, nihil se concessurum declaravit . Non multo post ejus accidit mors; quare Gallanius ad Benedictum MV. mittitur cum amplissima potestate rem transigendi, non solum quod Rex noverat acerrimam viri prudentiam ,

sed etiam quia minime ignorabat gratiorem posse mitti neminem ; quod ad conficienda negotia plurimum sane interest . Iuste sapienterque Gallanium disceptasse judicatum

est, quoniam capita quaedam rerum age

darum & concordia sne querela constituta fuerunt ; quod honorificentissimum illi quidem fuit. Rumor erat tum Pontificem, qui nullo non tempore singularis benevolentiae Gallanio testimonia dederat captum non tam hominis sapientia, quam humanitate 8c urbanitate omnino singulari, de illo in Cardinalium Collegium cooptando cogitare . Quid

202쪽

rsa CAELEsT IN Us vero caussae fuerit ne in sententia Pontifex maneret, qui certe meritis capiebatur, quamquam non semper liberalis fuerit in iis remunerandis, ignoro . Plerique obstitisse assidimant Gallanii ipsius modestiam, qui tamen cum Neapolim reversus suisset, multum S.

Caroli Magnus Cancellarius , de Iudicum Collegii, quod malum dicitur , Praefectus cum stipendiis amplissimis declaratus est .

Nullis propterea distinebatur occupationibus, quae eum avocabant a litteris; sed cum in. telligeret se plurimum prodesse reipublicae, haud iniquo serebat animo vitae mitum commutatum esse suae. Sed major etiam commutatio facta est, eum illum inter arma iversari Rex ipse jussisset . Secum enim eo tempore Gallanium habere Voluit, quo pugnatum est Bostonios inter & Austriacos ad

Velitras, cui bello ipse non solum intersuit, sed etiam praefuit , quod si quid durius domi serisve accidisset, tutiorem multo inter

armatos atque apud suum exercitum fore

sibi locum videbat . Qui suerint illius belli casus 8c exitus elegantissime a Bonamicio sunt expositi, dc quamvis tu illius commentario

203쪽

GALIA MI Us totario minime Gallanii nomen appareat, mus tamen neque periculis ipsum caruisse,& spoliatum supellectile , 8c fuga salutem.

quaesiisse, ut jocans dicere soleret, quam vis Socratis ic Xenophontis ante oculos exempla habuerit, non multa tamen se vir

tutis indicia dedisse. Regem etiam secutus est , quando, sugatis hostibus, Romam Summum Pontiscem Benedictum XIV. salutatum Venit , eique lustranti celeberrima Urbis i ca mystagogus adfuit. Reliquum vitae tempus ita transegit Gallanius, ut tranquillitat magis 8c religioni, quam litteris Sc Aulao servierit, quan Juam & sama Se honoribua& divitiis semper crevit. Postremo cum c pitis dolore diu tentatus sui siet, subita. mor te occubuit, quod accidit VII. Mi. Quint.

an. MDCCLID. aetatis suae LXXII. Heredea

ex asse scripsit Datris filios duos. Bernardum ερ Ferdinandum, quos sic educaverat, ut ingenio , quod a natura nacti fuerant,& suae & hominum expectationi respondein rent. Νomen quidem ii, scriptis editis, haud medioere sibi compararunt. Inclaruit alimniaxime Italica luterpretatione Vitruvii ἔ ah

204쪽

rs CAELEST IN Uster libro de Pecunia, quanquam & multis aliis seriptis, Sc libertate scribendi dicendique,

8c sale quodam & lepore nominari Voluit. Νum hi operum conficiendorum a patruo adjumenta habuerint ignoro. Is quidem nemini op ram suam denegabat, quod nihil melius bo- nitate & beneficentia esse arbitrabatur. Μiraberis vero hominem summo ingenio ac me moria , acerrimo studio, optima doctrina Scmaximo usu, qui sapientissimis consiliis it m nitis essecit, ut multi praeclara opera ex sese parerent, ipsum nihil huiusmodi typiseommisisse, nihilque quod ederetur reliqui sese. Porro publicam lucem ipse formidare ubdebatur , 8c cum neque invidia tentaretur, neque gloriae cupiditate titillaretur , esse quam videri doctus vir malebat. Animi v ro quodam judicio se a prodeundo in pu -hlicum abhorrere dicebat, quod nimia librorum copia opprimamur; querentibusque hac de re amicis opponere solebat Socratis exemplum , qui quamvis totius Graeciae judicio cum prudentia & acumine & venustate M subtilitate, tum Vero eloquentia , Varietate , copia, quam se cumque in partem dedisset,

205쪽

GALIANI Us. Ibs omnium esset facile princeps, litteram tamen nullam reliquit. Sed Socrates Platonem invenit , qui ejus ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis traderet: Gallanius saeculo corrupto, quo virtuti aut tacite invidetur, aut palam obtrectatur , Vix

laudatorem, neque hunc admodum elegantem, habuit , ut propterea Vereamur , ne ejus memoria quodammodo senescat atque, extimguatur. Ceterum tanta pollebat doctrina GDlianius, ut vir gravissimus Eustachius Man-Dedius dicere de eo consuevisset, mathematicas disciplinas minimum esse, quod ipse calleret ; neminem se vero novisse, qui illi. non

dicam superiorem, sed parem in iis disciplinis poneret. Nos quoque saepe a Io. Bottario audivimus, qui conjunctissime cum Gallanio Vixerat, nemine n se vidisse, in quoe mirabiliter adeo existeret cordis atque linguae illa rara concordia, quo innuere volebat illum non intelligendi solum sed etiam di cendi suisse insignem magistrum. Quod testimonium magni faciendum puto , quod a viro sapientissimo prolatum, quodque ab assentationis suspicione alienum sit, quippe de

mortuo .

206쪽

AMOEL Us FABRONIUS

II IERONYMO TIRABO SCIIIo S. P. D. Pi ea est hominum inconstantia , ut suae quemque fortunae maxime poeniteat , Onemo fere fit quin ubivis, quam ibi ubi est, esse malit . attamen mihi Abium non est, quin te beatissimum fortunatissimumque arbitreris, quod apud Mutinenses verseris, eique praesis biblio thecae, quae nemini fortasse librorum copia atque praefantia concedit. Nam nisi tam lautam supelleolium nactas fuisses, plane satisfacere laudum tuarum immortalitati haud potuisses in pem scienda Litteraria universe Italiae hisoria ,

quod opus tanti merito putatur, ut majus qui iam hominis unius ingenio. atque industria pra dicetur. Neque hae laudes minuuntur, quod de illo iterum edendo O aliqua in parte emendando cogites; nam ut est Varronis dlictum, nemo reprehensus unquam fuit, qui stipulam reliquisiet ad spicilegium, praesertim cum tam la-

207쪽

ss7 rus sit eampus, ut immensitatem illius vix cogitatione comprehendere , nedum metiri possimus. Ad fuit tempus illud , quo de litteraria hisoria aliquis bene mereri judicabatur , si expilasse libros, qui Scenae , Theatra , Athenaei litteratorum aliisque hujusmodi nominibus appellabantur , in quibus perpauca inveniuntur , quae certas peritatis notas habeant. Tantum enim tribuebatur auctoritati, ut sussceret aliquid ab aliquosissi matum esse ac litteris mansitum ad obtinendum eruditiorum assensum . Omnium fortasse primus huie mala apud nos mederi sategit Ap solus genus , qui O voce O exemplo novam quamdam induxit rationem litterariae historiae conscribendae. Ut in Vomianis dissertationibus, O in observationibus ad Fontaninii eloquentiam illius simplicitas, illius veritas. illius camdor agnoscitur I Qua sagacitate ab illo immorta-titate digno ingenio res vel abditi mae inveniuntur , quo Ordine exponuntur. quo acumine monumenta rerum gestarum perpenduntur, qua arte res cum rebus, scriptores cum scriptoribus conferuntur ;O si quis conjectura judicandum est . quam cata te o prudenter conjectoris personam ipse gerit stas adhibitis artibus, non modo' et ignoscimui, s

208쪽

quem in errorem incidit, sed magnam quodammodo ei gratiam habemus , quod in corrigendo errore novum aliIuid antea ignoratum detegit; ' O eum facilitatem O veritatis sudium agnoscimus, rum vi iramur Uentiam O eruditionem omnino singularem . Tantum exemplar te tibi' proposuisse ad imitandum non uno in loco seria Ptorum ruorum , vir eruditissime , fateris, squod re illi aequaveris diligentia , O superior

etiam fueris copia rerum, quas narrandas evemdendasque suscepissi, non modo tibi, sed unive

sue etiam Italiae ea animo gratulor. Porro Pa ei ante re scriptorem norarant fatis Italorum in. geniorum vim, elegantiam, uberratem; pauci quid ceterae nationes Italis deberent commonstanti in his olim doctrinarum fontes, atque ad aemulam dos se se Europam reliquam Provocantes, pauci, inquam, videbant. Mustos nacti eramus lauduo

nostrarum bellicarum , eo que graνissimos Historicos; sed hi k-eotum Ararim eam sbi scribendi partem seposueram, quae Italiam apta

cordatos viros etiam in invidiam posset pocare eum nullos imperio suo fines constituerit, nusquos terris ac maribus natura rerum posuisset. eumque in prolatando imperio illam ipsum os

209쪽

riam rapinis , caedibus , volitate . iniuria Dodaret. At vero partem alteram gloriae nostrae, quam unus atque unicus complecti undversam oram accurate explicare tute potuisti, cum legimus , aut audimus, quo sudio in eam gentem incendimur , cujus haec propria laus ae perpetua

fuit , ut in omnibus disciplinis quae a Graecis

acceperae, redderet meliora, mitia inveniret augeretque ipsa per se se , quae ceteris nationibus tradita . ria reddi possent meliora I Restit nune ut perficias, quoI instituisti de Mutine tisi hi. hliotheca opus , quod dignum erit Plincipe , cujus gloriae servis, dignum civitate , in qua δε-gis , quae quidem, si qua ulla alia Italica , omnii

rempore edidit viros ingenio O doctrina praefantissimos. Cum vero tota mente genum atque omni animo intuearis, non injacundum tibi erit. quod nomen inscripserim tuum in commentariola de illius vita , quod aI te mitto tum amicitiae , sum utilitatis caussa , quod te correcrorem atque emendatorem mearum ineptiarum fore consdam . Vale.

RO Sal. Feb. MDCCLXXXII.

210쪽

AP sTOLus ZENus ἐ Α Postolus renus Venetus, eum tinus ter omnes excelleret cognitione antiquistatis, & illius praesertim, quam medii aevi& historiae litterariae nomine appellamus δcumque non modo ad hanc illustrandam. sed etiam primus Italorum ad melodramata Oribenda mirum acumen, prudentiam , perspicuitatem & elegantiam Etrusci sermonis contulisset; iis te esset moribus, ut praebe Tet omnibus illustre humanitatis & innocentiae exemplum , eam obtinuit gloriam , quam pauci postea sunt consectui. Nec d erat illi etiam antiquitas generis. Erat enim Patriciorum ejusdem nominis gentilis, quam vis Venetae nobilitatis jure minime frueretur. Se tamen nobilem Cretensem appellabat, quod ejus familia U. sero ante fi cula deducta in illud regnum eum Venet rum colonia manserat ibi in honore ac diguitate , quoad ipsum in Turcarum potesta

SEARCH

MENU NAVIGATION