Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

314 B E N E D I e T V sdi forma virium inesset ac vis facile est Imeellectu, neque enim , cum saepissime sint habitae semper , habeanturque Venetiis id

genus Academiae, quicquam tale usu venisse compertum est. Quamvis vero tum cantores , tum etiam ii qui cantum sonis gravioribus adjuvahant, suae qqique essehi artis scientissimi, seque privatis experimentis dii,

genter disponerent ; res tamen nunquam tam perfecte succedebat, quam Μarcello pra sente . Nam assidebat ipse persaepe cymbalo , dux Sc moderator chori. Tum vero Vide ritur suo veluti spiritu afflare atque anim re ceteros . Auribus autem adeo delicatis fuisse sertur , uti in sonis atque concentihus vel minima sentiret. Atque si quid delinqueretur, ei medebatur ipse statim pro renata non incommode, in primisque non eo mittebat . ut ne tantulum quidem descriptis notis quispiam in canendo adderet de suo . Non enim potest tanta vis , quantam in se

habet harmonia Μarcelliana sentiri, si vel

unguem transversum cantores a scripto re- tedant . Paucis enim momentis res vel pubcterrimaε deformantur. Percrebuerat jam non

332쪽

MARCELLUS 3 a 'per Italiam solum , sed apud exteras etiarinationes tam eximii operis fama. Quare ut optatis plurimorum fieret satis, de illo ede

do cogitari vehementer coeptum est. Res esententia cessit. Id egit scilicet typographus, ut studiosorum consociatio fieret, ab eaque tantum sere collatum est aeris, quantum adsumptus necessarios, haud sane mediocres , in eam rem faciendos esset satis . Itaque L. psalmi celeriter in publicum prodierunt ex ossicina Dominici Lovisae in octo volumina. distributi grandiori charta Si formis, ut tum

erant tempora, plane elegantibus cust . V

Iumen primum prodiit anno post Christum

ortum MDCCXXIV. , octaVum vero anno inissequenti. Quo significatur sane totum opus ingens medius fidius, omnique laude dignum incredibili celeritate lucubratum esse; nam ut

.scriptum reliquit Ioannes Μarchionius Sacerdos Venetus , quadragesimus Benedicto aetatis aianus appetebat, cum ad res sacras odinandas animum traduxit. Quare annos sa

tem quinque & triginta praetervectus jam erat, cum huic se scriptioni dedit, qui annus tu annum Μ Dcc XXI. incidit. Ita, quod

333쪽

mirabile omnibus. Videri debet , extrem1 tare. to operi manus accessit post annum quartum

circiter quam illud fuerat inchoatum. Epistolae ad lectores, sive, ut plarisque appe lare libet, praelationes, quae singulis voluminibus praeeunt, doctrinae modestiaeque plenissimae, inrcello magis, quam Iustini no , mihi quidem ut videtur, adjudicandae sunt, quippe quae sere de nulla re alia , quam de musica disserunt: & eum ceterae legendae sunt, tum potissimum prima dignis- sima est, quae expendatur diligentius ab iis . qui aliquam cupiditatem habent in re muisca proficiendi a XXI. Tali modo exemplaria egregii ω eris publice exscripta cum essent, atque in manus hominum devenissent, passim multisque in locis ejus facta sunt experimenta . Quod tum facile fiebat, neque enim ulla

aetate uberior praestantium eantorum foetus

suit. Contra ea nihil modo bonis, & bene

institutis vocibus aegrius invenitur. Nec V ro expectationem, quae maxima ubique suerat , exitus ipse admiratioque nusquam superevit. Longum esset civitates numerare

334쪽

Londino praetereundum non videtur. Car liis VI. Caesar , ut ei de inrcellianis psalmis nuper editis eorumque praestantia re nunciatum est, idque nee obscuro, nec VMaio sermone, sed & clarissima & una omni iunvoce, Reipublicae Venetae Legato ostendit nihil sibi longius esse, quam diun tam cela bres audiret modos . Hanc sibi occasionem Caesari gratificandi non dimittendam Legatus existimavit. Itaque statim ad Benedictum libteras dat, eumque rogat sibi quamprimum transmittat octo psalmorum Volumina , atque separatim carminum exemplaria aliquot ex cudi curet, quae Principibus, aliisque nobilibus viris, qui interfuturi erant, distribuerentur. Benedictus libenter celeriterque manis data consecit. Tandem necessariis rebus diligenter apparatis, quae usui essent hujusmodi conventui, Legatus Caesarem aula que Caesareae proceres domum invitavit suam, qui quidem consessus longe nobilis. simus tam incredibili aurium voluptate , magna cum animorum commotione adfectus est,m sere abalienati a sensibus omnes videre

335쪽

3:8 B E N E B I e T D stur. Hoc idem eodemque successu desneem reliquis fit diebus. Tum demum Μarcellus laborum suorum pulcherrimum tulit fructum, nullum enim vel cogitatione sibi singere,

vel animo coneupistere poterat neque gravius judicium, neque elegantiorem coronam a XXII. Fautricem iterum sortunam pameis post annis iidem nacti sunt modi, Romae cum repeterentur, auctore Cardinali Gelobonio, eodemque in eam rem aedes aesumptus suppeditante ; atque illud quidem ea persectione, ut nihil possit ultra. Primas

enim agebant cantores ejus aetatis aut

mnis sortasse memoriae principes Dominicus Riccius, is qui Menecuccius appellatus est , Paschalis Betius, Iosephus Carminatus, Blasius Herminius. Ad choros explendos electi sunt ex Pontificiis cantoribus quatuor 8c viginti, qui praestantissimi ponebantur. N que huic tantae vocum multitudini ac bon, tali non plane respondebat graviorum chordarum concentus. Sed illud in primis memoria videtur dignissimum , quod si quando harmonia identidem interquiesceret, eam era

cipiehant sermones doctissimi, qui ab homi-

336쪽

ΜARCELLUS 3as hibus habebantur & scientia & dignitato

praestantibus , qui sere erant ex Arcadum

metu. His autem erat propositum, ut accurate animadverterent, verisque laudibus ornarent, qua poeticas & psalmorum & Italicae eorumdem interpretationis Virtutes , qua inodorum essicacitatem Sc praestantiam. Hae tum laudationes , tum animadversiones prila dentissimae jampridem ex hominum memoria exciderunt. In illis tanaen numeranda ubdetur ode sane nobilissima, quam in eo ipso conventu dixit Franciscus Lorenetini Generalis Arcadiae Custos, quaeque sic incipitrSinor se dei tuo sanio aureo intelletto. Tum primum , quod quidem nos audivimus, exemplum habuit Italia , quo respicerent Principes viri, qui suae domi musicos agere coetus solent ; qui quidem velint meliorem senio remque ex eis Sc voluptatem & utilitatem

proficisci. Et vero si quis vestigiis ingressus Cardinalis Octobonii, persectissimas quasquo

lucubrationes eligeret, quae ad harmoniam canantur , atque negotium daret viris litteratis eisdemque musices peritis , ut quae cui que magis e re videantur, animadversiones

337쪽

33o BENEDICTU sfaciant: is profecto brevi tempore sensim 8c quasi per jocum essiciet, uti ars nobilis. sima vel .propius ad persectionem accedat, vel, fi sorte jaceat, erigatur, atque ad lucem veluti aspiciendam revocetur. Duodecies conventus ille est habitus; idque prima nocte. Dies duodecima Marcellianos canendi psalmos finem secit. Totidem libelli jussu atque impensis ejusdem Cardinalis amplissimi su runt editi , in quibus scilicet eorum psalmorum, qui quaque die cani debebant, par phrasu erat descripta separatim, iique distri-huebantur inter audientes, extimas frontes eleganter ornati pro dignitate personarum rid quod sine necessaria caussa factum puto. Hanc enim peculiarem laudem habent Romani cantores partim ex ipsiusmet linguae bonitate, partim etiam e disciplina . quod ita vocem in cantu moderantur, itaque expressa ac distincta, quin etiam leni appellatione

litterarum utuntur, ut ne una quidem vocula devoretur.

XXIII. De Hamburgo, ubi pulchre

tum excolebatur musice, juvat epistolam aD serre, quam Ioannes Matthesonius vir do-

338쪽

ΜΑRCELLUS ' 332ctissimus, atque in tota Germania clarissimus, ad Marcellum dedit. Tota est illa quidem dignissima quae legatur. Pauea haec tamen , Mevitatis caussa delibavimus: se. Id igitur, si inquit, laudi mihi vertendum puto, quod is auctor fuerim, ut pars egregii tui operia se in majori templo auribus exhiberetur no-- strorum civium carmine in Vernaculam se linguam scilicet translato . Triginta, qui se illam modularentur, dei chi homines sue- re, in suo quique genere praeclari. Ca

se ius noVitate conventita frequens mirifice se adseelus est usque adeo , ut prae volu- ptate 8c admiratione extra se plerique miso perentur. In primisque ea res omnibus 8ese admirationi Sc voluptati fuit, quod sin-M gula Verba , contra atque assolet, expresese se distincteque audiebantur; quam quio dem laudem harmoniae statuo 8c primam Sc maxime necessariam . Aliquot diebus se post simile experimentum non minori su se cessu aliis in aedibus cepimus . Ex quo se factum est, ut quemadmodum antea Pa-- lestinae , nunc Marcello communitar pri M mae deserantur is . Haec hactentis . AE-

339쪽

33s BENEDICTU squanto serius Μarcelli fama in Britanniam appulit. Sed nusquam alibi tamdiu ejus psalterium in pretio fuit . Tota paraphusis In

Anglieam linguam Londini conversa fuit, ab que ita ut singula verba suis singulis notis musicis responderent. Tali modo illud recudendum suscepit Ioannes Gollius Dunelmem sis, quae quidem editio ab hinc annis viginti circiter persecta est. XXIV. Peo illud tempus quidam piabmi praeter ceteros celebrari in vulgus coepti sunt, ut eorum quisque scilicet vel in audientibus atque etiam in cantoribus lacrimas mois vit , vel sacrum quemdam horrorem pavoremque incussit, vel anxios animos & solli citos erexit, atque a desperatione & moerore ad tranquillitatem laetitiamque traduxit. Neque hos tamen sigillatim enumerandos mihi esse arbitror. Ego enim iis assentior, qui de sacris Marcelli lucubrationibus sic existi)mant, eas ad unam omnes admirabiles esse, atque ita, ut quemadmodum Polycleti D ryphorum sibi fuisse Lysippus ajebat, sic earum unaquaeque in suo genere magistra esse

debeat harmonices stud sis. Si quid est autem,

340쪽

MARCELLUS 333 quod aliae ab aliis disserunt, id ex argumenti natura, cui harmonia mirum semper in modum congruit, tum etiam ex diversa auditorum indole ac praeparatione repeten dum unice videtur. Ceterum ex palmis omnibus Μarcellianis, qui quam aptissimi adcommovendos animos habiti sunt, vicesimus primus ti quinquagesimus numerantur, in quibus unis fides ejus generis, quae Uiola appellantur, locum habent. Quod admonen- dum censui; id enim argumento est, organa musica neque attentioni, neque affectuum commotioni natura officere , si ea in loco prudenterque adsciscas. ' XXV. Sane Μareellus secit, si quis unquam allus, ut vere dictum videretur a sapientibus quibusdam viris eam inesse vim musicae sacrae , ut homines ad Dei cultum vehementer alliciat; nam conventibus illis , quos supra diximus, quicumque intererant, in eorum animos una cum suavissimis modis Inae sanctaeque cogitationes affectione que influebant. Neque vero desuerunt, qui turpi ae flagitiosae vitae eum usque eo assuessees, ut conscientiae veluti callum ob- '

SEARCH

MENU NAVIGATION