Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3r4 BENEDICTU seircumvehantur , mulieres praesertim, quae fere sunt natura ad cantum aptiores. Canunt autem sic, nihil. ut humanis auribus accidere possit suavius ae modulatius. Vel ipsae cantiunculae, quas modulantur, qua que sibi nomen a lintribus ipsis adsciverimi, quod vernaculae linguae lepores mnes Sc veneres redolent, quodque M a

gutulae sententiis & suo quodam stilo conis scriptae sunt, simplici illo quidem & eandido , sed tamen vivido, placent omnibussiimmo opere. Benedicti paterna domus euripum, quem Vocant grandem, adjacet, quo hujusmodi lintrium majores fieri solent conincursus. Quare ex seminis omnibus , quae canentes illae noctu transibant, vocem una' potissimum animadvertit cum validissimam iatum mollitudine plane singulari . Percontatus quae foret, quae adeo lepide caneret, esse comperit Rosanam Scottam puellam a-bjectissimo loco natam , reique muscae penitus inexpertem. In hae Benedictus admiratus est dona , quae perraris adeo tribuit

natura , neque commist, ut ea sortunae

injuria oblatacerent. Quare ipse per se i

322쪽

ΜARCELLUS . 3Isstituendam illam suscepit; neque prius adimisit, quam eo perseelionis perduxerit , quo illam perventuram haud temere suerat

auguratus. At Ioannes Lortius Venetus S

eerdos is profecto suit, qui cum omnium princeps tum majori cum Duelli scientia militateque Benedicti usus est , Musices ele. menta didicerat ipse apud Franciscum Ga- sparinium, illum ipsum scilicet, quem prae ceptorem habuerat Benedictus. Postea se in

disciplinam tradidit ejusdem Benedicti, quitum erat prope adolescens . Hoc magistrosum non opinionum commentis , sed rationibus duceretur, cumque generalibus artis principiis imbueretur, ex quibus . unis since rum judicium conflatur, tantum: brevi prorgressum iacit, ut anno septingentesimo vicesimo secunda supra millesimum Florentiam magister perrexerit, atque inde Romam , ubi in D. Ioannis Lateranensis arusicorum choro praesectus est, ae tandem a Rege Lusitaniae magno pretio conductus fuerit . Tum indiscipuli locum Romae suilectus est Gaspa-xinius , qui quidem satis habebat, si qu in

323쪽

316 BENEDIC Tusdecessor suus reliquerat , memoriae in eo

munere responderet.

XVII. Itaque ad eximiam reconditamque doctrinam miram quamdam sensa aperiendi sua cum adjungeret Benedictus, minime est mirandum, si ab omnibus unus maxime expeteretur. Neque vero quod ad aliorum vitia notanda atque irridenda Pubio fuit ipse propensior, idcirco quicquam da sua suavitate decerpsit, tantum videlicet ea in re, in qua dissicillimum est videre quatenus moderationem dc aequitatem Benedictus adhibebat. Non enim omnia, quae Ghi veniebant in buccam, ut salsissime diei. possent, garriebat temere, neque quemquam, nisi meritum, quive . prior lacessiverit, agitabat. Atque etiam illo ipso, quod acerbi. talis M salis ejus sermo habebat, nihil erat urbanitate ac lepore conditius, ita ut vel

in ejus jocis 8c dicteriis aliquod semper

probi ingenii lumen eluceret. Praeterea quam tum sibi ipse licentiae sumebat in loquendo, tantum tribuebat ceteris . atque ad aliorum arbitrium facile decenterque se se fingebat.

XVIII. Sic se gerens, semperque ali-

324쪽

MARCELLUS 3II . quid scribens ad quadfagesimum aetatis suae annum appropinquabat; neque dum de studiorum suorum decumis Deo consecrandis cogitare coeperat, etiamsi a puero stili sacri auctores principes attigerat, in eoque se sonon nihil exercuerat. Fors ei occasionem tu lit opus sacrum & maximum aggrediendi, cui uni immortalitatem sui nominis acceptam magis refert , quam reliquis suis laudibus in unum collectis . Intime vivebat Benedictus cum Hieronymo Ascanio Iustiniano Patricio Veneto, eamque necessitudinem morum similitudo ac cognatio studiorum M artium . conciliaverat. Siquidem hic etiam non minus musicae studiosus erat, ut pote qui si dicula praeclare cecinisse dicitur, quam poesis, in qua excellens fuit. Prodiverat ipse edisciplina Dominici Laetarinii in Patavino Gymnasio Graecarum Latinarumque litterarum professoris primarii, deque universa Italia praeclare meriti ob acerrimas pugnas ab ipso

summa contentione pugnatas pro mansuetioribus musis adversus suorum temporum Vaniloquentiam . Itaque Iustinianus cum a

natura, tum in primis a doctiina instructus

325쪽

318 B E N E D I C T V segregie ut erat divinarum litterarum aman tissimus in animum induxit experiri ne posset Etruscis versibus Davidicae poesis spiritum& magnificentiam exprimere . A prioribus decem psalmis exorsus est , in quibus non Verbum pro verbo reddidit, sed eos latius interpretando aliquantum illustravit exornavitque. Sic & versiculi alius ex alio nectuntur aptius , 8c stilus dulcior existit atque

nervosior, atque ita ut alias res agere videatur, dum scribit ipse elegantissime. Dein.

de id quod tam poesis quam musice desiderat sibi cavebat diligentissime ab illis

verbis, ut ita dicam , semimortuis, quae supra vocare libuit servilia , ubi sermo nobis erat de eo poematum genere, quae mele appellavimus , quibus ex rebus stilus omnino poeticus emorescat oportet. Quod ad me trum attinet, magnam sibi pro opportunitare variandi numeri licentiam sumpsit, veteres

in hoc dithyrambicos imitatus. Neque id profecto non prudentissime secit ; quoniam non minori impetu amat propheticus spiritus, quam qui ab antiquis Baccho tribuebatur; hoc tamen differt, quod hic tenebras,

326쪽

MARCELLUS 3 I9 ille lumen menti offundit. Praeterea ad ipsani

effectuum . Varietatem repraesentandam metrorum Varietas confert plurimum , 8c eo magis in Italica poesi, quam in Graeca aut Latina, quo versus nostri lc mensuram temporis & suum certum ac proprium numerum, qui ρυυοι Graece dicitur, exprimunt accuratius, nihilque ambiguitati relinquunt loci . Quare versuum mutatio apud nos, si modo tempore fiat, perinde delectat, atque in musica variare opportune percussionum modos.

Tali ratione Iustinianus decem psalmorum paraphrasim consecit . quam Μarcello legendam cum dediget, hic, ut erat limato ac perpolito judicio, non poterat ejus elegantiam vim facilitatemque satis admirari. Id ille intuens , quidni, tu, inquit, mi Marcelle , quando Mee nc tu tibi versio tantopere probatur, modis eam musicis, qui rei sanctitati dignitatique respondeam , exornas 8 Hoc ego cum plerisque jucundissimum atque utilissimum fore censeo , tum vero dignissimum viribus tuis; qui mici ei par esse possit, praeter te uniam, video neminem . Atque alia plura in hanc sententiam. continuo Benedictus rei & magnitudinem dc

327쪽

di ro B E N A D I C et υ hiuilitatem agnoscit: Sc simul, tu erat sibi conis scius virium suarum, si recuset, intelligit id non dissicultatis excusationem , sed inertiae potius deprecationem visum iri. Itaque sine mora hunc sibi laborem sumendum esse statuit; idque amico recipit. Hoc loco rem dicam , quae plerisque fortasse incredibilis vid bitur , verissima cum tamen sit. Benedictus

celerrime ac uno pene impetu priorum quinque psalmorum harmoniam concinnavit , eamque graVem adeo, sanctam augustamqueZc religiosam, nihil aliud in vita sua ut gisse videretur, quam in hac ipsa sola scribendi forma versari . Erat enim vero ipse

non solum musicus, verum etiam poeta, atque philosophus ; proindeque licet rebus ama toriis sere assuetus , habebat tamen animo comprehensam absolutissimam quamdam Muniversam pulchritudinis speciem, quam im tuens, in eaque defixus, in unoquoque stilo, ut ut amatorio dissimili , quid aptum . quid decorum , quid elegans esset, quid comtra, facillime sentiret. Restabat igitur, ut quae ejus in mente insederat forma illius stili, qui res divinas maxime decet, eam suis V

Iuti

328쪽

M A R C E L L U sIus eoioribus exprimeret. Id autem homini in scribendo diu multumque exercitato, qua lcumque tandem res fuerit, de qua eo usque scriptitarat, non erat sane dissicile. XIX. In eleganti hominum eonventu hoc primum veluti specimen ingentis operis exhibhum fuit, atque animos audientium non solum insueta voluptate affecit , sed etiam in admirationem maximam rapuit , --ptos stili illius omnino ante id tempus i auditi te novitate 8c praestantia. Infinitus pleno a consessu plausus datus est ; neque inventus est quispiam, qui amicorum nobi lissimum par summis in caelum non laudi hus efferret. Hoc successu ambo confirmati ad propositum quisqua suum urgendum ala

eriori animo se retulerunt. Musici praedic hant ad linum omnes fore necesse, uti easdem illas cantilenas, quas amea tractaVerat Marcellus , deincπs repeteret; quippe quem omnes ideas, sive omnia, ut ajunt, motipa, quae in eo genere gravissimo suppetunt arti , jam exhausisse crederent. Sed hi nimi- Tilm artis ubertatem, sive potius Aeeund

329쪽

31r B E N E D I C T u sae teuuitate sui, ut res ipsa demonstravit, metiebantur ; siquidem ad psalmum usque

quinquagesimum inim devenerit, novae semper ejus in animo ideae Morescebant, eae que ad rei diguitatem aptissimae. Neque vom non fuit apertum , si amicus majorem versionum numerum suppeditatat, longius Marcellum fuisse progressu n. Hic non praeteribo inrcellum omnes illas antiquae Gra eorum musices reliquias modis suis inserui se , quae, tanquam spolia ex ardenti rogo servata, adhuc supersunt, tum etiam cant, enas quasdam, quibus pro varietate regi

num , ubi degunt, Iudaei in synagogis sit

uti consueverunt. Id secit, non quo exardisceret ei aliquando Vena, atque adeo opus esset ad alienos vehiti sontes adire nihil enim erat, ut paullo ante demonstravimus,

ejus ingenio feracius sed quod & maximo

uelibrationibus suis ornamento id fore vid hat, & summae eruditis auditoribo voluptati', quibus non poterant eximia ac no- Hisma antiquitatis vestigia non summopere arridere. Ea vero ita prudenter, ita suo quaeque' laeo adhibuit, ut ibi singula filii po-

330쪽

XX. De novae illius barmoniae prae-: stantia cum rumor exusset, vehemens illius audiendae cupiditas pluribus injicta est Haemente nobilium atque intelligentium societas conflatur , qui pecuniam ad hoo cons rant, ut quinquagintae illorum psalmorum in di cani possint quam persectissime .. Petitur Rduobus clarissimis Auctoribuς venia , nequα non impetratur. Quare singulis hebdomadis, die Iovis statutum in locum sub vesperum eonveniebant quicumque in eau sucietatem coierant; ibique pia hae oblectatione horas plus minus quatuor detinebantur ad eam rem adhibitis quotquot in tam florenti civi tate cantus sonorumque experientissimi numerabantur . Recordantur grandior . nata ad illam domum ubi hujusi ii wetus age hantur, vulgus consistere .8c harmoniae; quaa seras illinc diffundebatur, novitate M. dulci. tudine qirasi suspensum inneri; itaquα vias omnes quaqua Vexsiis angiportus Occu pare, magno ut id esse; impedime to prae rure ubda . Ex quo -jR

SEARCH

MENU NAVIGATION