Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 4 BENEDIC Tus

rihus fidibus dumtaxat, cum incredibili qnadam cantus majestate. Harum una cum tota harmonicis virtutibus scatet, tum ad ea verba potissimum, crucifixas etiam pro nobis; erat enim hujusmodi vocum temperatio , uti non mente solum conciperentur , sed pene aures ipsas iterati malicorum ictus percelle Tent. Postremam ipse composuit, ut fratris sui filiae gratum faceret, quae in nobilissimum Sacrarum Virginum coetum se recipi hat. Festum eo die celebrabatur Transfigi- rationis Dominicae, quo sesto introitus in rem divinam sic incipit : illuxerunt coruscisellanes tuae orbi terrae. Non est verisimile id quod accidit, eam inesse vim potuisse modis , qui praeter aliquot fides crassioribus ner . vis instructas , 8e duo organa pneumatica, nullos alios admittunt sonos, uti, dum illa Verba canebantur , quaedam veluti fulgura per aerem serpere Se coruscare ante oculos viderentur . Has lucubratiunculas Ecclesiae, cui e S. Sophia nomen est , muneri dedit, quippe cui praeerat alter Μarchionius Ioannis pernecessarii sui frater. Equidem, quoadisse virit, repeti illae saepius solebant, at

352쪽

MARCELLUS 34s

post mortem ejus paullatim eani sunt desitae. Tandem in nescio cujus imperiti manus devenere , qui cum pluris aestimaret pecuniam quam musicen , Anglo cuidam , qui per Venetias iter faciebat, eas omnes Vendidit, unis exceptis lamentationibus , quae ad hodiernum diem extant apud Venturam PreZetolum. Quibus ex rebus perspicuum est alio Benedicto verba spectasse, atque Μaχ-zucchellius accepit, eo videlicet ut usum artis perversum , non artem ipsam impro

barent .

XXIX. Annos haud amplius decem Marcellus vixit, postquam ad frugem adplicuit -nimum, atque per id totum tempus non in proposito solum institutoque consilio per

mansit, sed majores in Christiana philosophia quotidie progressus effecit, sic ut brevi sese totum retexuerit, virtutumque omnium ceteris tanquam exemplum praestiterit. Tripartito ipso distribuebat diem. Partem unam Reipublicae dabat; alteram studio ; tertiam

Precationi. Haec autem multo sibi maximam partem Vindicabat . Ac quoniam ca ritas in proximos expressius ast sincerae pie'

353쪽

3 6 BENEDICTU sistis signum, is pauperes, siquis opis ejus

indigebat, amore prope paterno complecte batur, eisque bis in hebdomada stipem erogabat , quieumque mendieatum domum suam eonfluebant. Quare ex iis fuit nemo, quin ejus lanus sic prosequeretur, ut lacrimis dolorem desiderii indicaret. Sed audire praestat Ioannem Baptistam Cinnellium ex Carmelitarum familia, quo erat Brixiae cum Marcello conjuncilior nemo, qui quam ibidem hic perpetuo rationem vivendi tenuit. eam describit sere in hanc sententiam: - Μa-- ne ut primum evigilasset, certum tempus - dabat precationi ; nec prius e conclaviis prodibat, quam B. Virginis, quod vocant. se officium persolvisset. Hujus quidem la se des crebris solebat usurpare sermonibus . . eique secundum Deum conversionis benestis ficium acceptum reserebat, ut quam in se omni vita praecipuo quodam honore co-- luisset. Deinde ad aedem se conserebatis Mitisti Iosephi, quam Sodales, qui se

Minores Obse antes appellant, incolunt, ex

se quorum familia Basilium Sassinum judicem , conscientiae suae delegerat. Ibi genibus M.

354쪽

MARCELLUS 347xis, aeque animo ac corpore immotus .

se intererat sacro ac bis terve per hebdom si dam ad Poenitentiae & Eucharistiae my-- steria accedebat. Rebus his, quae ad re, M ligionem pertinent , peractis , susceptum A Reipublicae munus integre diligemerque se explebat. Pomeridianas horas poemati im- M pertiebatur, de eoque secum litterati viri,

., qui domum suam ventitare consueverant, , octavo quoque die conserebant. Hi erant

se in primis Aloysius Avogadrius Abbas Sese Theologus ex Sodalibus, qui e vitae re-- gula canonici appellantur , Μarcus Cap- ,, pellus Sacerdos Brixianus , Ioannes Ba-- ptista Mattucchellius Comes, & duo cla-- rissimi viri e Theatinorum familia, Gra- denigus 8c Scallera. Ad vesperam prodiis bat domo ; neque alio prius divertebat, ,, quam Virginem Genitricem salutatum iv A rat. Est hujus fanum nobile cum primisse ac summa religione praeditum , quod ais Gratiis nomen invenit, ideo quia multisse saepe in dissicillimis rebus praesens ibi avio xilium oblatum est. Huc igitur frequensis Veniebat Marcellus, ac tum maxime, cum

355쪽

348 BENEDIC Tusse dies festi anniversarii agerentur , quibus se vulgo solet proferri Virginis emgies cele-- herrimo seminarum hominumque con-- Ventu. Hic provolutus in genua, atque in is rerum caelestium contemplatione defixus se supplicabat, idque eo mentis ardore at m que animi attentione, prorsus ut ei nihil se esse cum corpore videretur. Quod eo mi- , , rabilius omnibus accidebat, quo major erat se turba ac strepitus ultro citroque, ut fit, is praetereuntium . Tali modo cum in hea si tissimam Dei Matrem pietatem explesset

se suam, extra urbis moenia egrediebatur , , atque ego eram una plerumque. Νec Ve-- ro multum de sua animi contentione rein se mittebat, taciti enim sere incedebamus. - Namque oculos a poemate suo dejiciensis nunquam, commentabatur ipse secum , verse susque inter deambulandum ad viginti , si interdum ad triginta faciebat, quos simulis atque dabatur ei facultas, in codicem re-M serebat M. Sic ne cum vacare quidem Vbdebatur , homo a labore invictus cessabat. XXX. Hoc vitae genus tam frugi atque severum, haec tam vehemens animi con-

356쪽

MARCELLUS 349tentio, quam in studiis cum litterarum, tum praesertim pietatis adhibebat, non poterant, quin ei maturarent mortem. Ad hanc se rapi utique sentiebat ipse, atque adeo in vicesimo poematis libro Mariam Virginem etiam atque etiam rogat, sibi ut vita ad eusti si nem proferatur , quoad is poema suum ad Calcem perducat. Tenebatur enim vir religio- fissimus hoc desiderio, propterea quod confidebat se numeris poeticis non minuS quam musicis aliquando consecuturum , ut aliis ad pietatem stimulos subjiceret. Erat autem ei nuncius mortis praeter labefactatas vires reconditus quidam atque intestinus dolor , in quo plures jam menses consumpserat, cum

nihil proficeret diligens curatio Comitis Romcalliae nobilissimi medici, sibique amicissimi, cui ipse salutem suam permiserat. Interea si

sorte corpus de animum remitteret, una cum

Cinnellio, cujus, ut supra diximus, consuetudo ei erat jucundissima, Caravagium cogitavit, quod est oppidum in ditione Ducis Mediolanensis , agro Bergomatium finitimum. Abest ab oppido passuum MD. circiter B. V. Dei P. M. Genitricis templum sane sanctum

357쪽

3so BENEDICTU satque religiosum. In eo simulacrum est ejusdem Virginis, cujus Vim numenque multa non raro prodigia declararunt. Hujus igitur, invisendae salutandaeque caussa eo prosinctus, multa cum prece &. incredibili quadam spiritus dulcedine mysteriis divinis intersuit, de caelesti est pane resectus. Domum redisus animo hilariori cum esset. cumque dolor ille nonnihil remisisse videretur, omnino decrevit nulla in posterum medicamenta adhibere. Haec Μarcello spes minus fuit diuturna . Nam postquam Caravagio reverterat, non ita multis diebus extra urbem, qua hora consueverat, ambulatum egressus, de improviso

difficultate spiritus adflictus est. Quare ami- eis, qui una 'erant, Imite, inquit, tantisperquiesciam; arimam milu pene intercludi sentio. Nihilo tamen segnius post paullulum quietis satis Iaxamenti nactus , lusceptum iter

continuavit. Postridie mane in eo cum esset, ut pharmacum jussus hauriret, nausea eorreptus est, te putrem sanguinem evomuit, quod a Roncallia Comite tuberculum appellatum fuit. Huic, gravitate morbi perspecta , visum. est iaciendum, ut alius quispiam me-

358쪽

MARCELLUS 33rdieus sibi in eonsilium daretur. Itaque ar- celsitus est Mardus Mardius, medicus usu ac doctrina praestans, cum primisque nobilis. Ex Cinnellio, qui lectulo .astabat, petit Benedictus, uti medicorum consultationi interesse

velit. Inter utrumque convenit morbum esse insanabilem. Cinnellius in conclave tristis ac demissus redirer ad lectum cogitabundus accedere ; tum obmutescere, ac lacrimas vix

tenere. Facile, id quod erat, suspicatur aegrotus , ac quaeso, inquit , ne ιν de meo flatu celatum velis; loquere fis, ut soles , aperte ;nae ego, quicquid dixeris, tanquam e caelo dolapsam vocem accipiam. Cui ille collacrimans aperit quid medici sentiant, nullam in eo. rum arte de ejus salute spem esse reliquam denuntiat. Id ut audivit Μarcellus, ei gratias egit amantissimis verbis. Imaginem Iesu Chri si e cruce pendentis in manus sumpfit , in

eamque mente atque oculis intuens, summam ejus in se caritatem ac innumera beneficia commemoravit, aliquantoque post arcessiri jussit , qui sibi erat a consessionibus. Postridie ejus diei sacrum, ut ajunt, Viaticum sibi adferri voluit. cum vis morbi in

359쪽

3sa BENEDICTU sdies accresceret, ipse tamen integer mente& reliquis sensibus usque ad extremum spiritum fuit. Cinnellium rogat, ut qua erat in se caritate 8c hum nitate , e lectulo suo amplius ne pedem discedat . Quod hic ei re. cepit Sc praestitit novem dies scilicet ac totidem noctes. Quicumque illum convenirent, nunquam eum Iesu Christo non intime conjunctum ossendebant. Ad ultimum ubi se jam confici intellexit, certiorem faciendum curavit animae νae moderatorem. Aderat praeterea Aloysuis Abbas Avogadrius , de quo antea dictum est , nunc Episcopus Casalensis. Agenti animam hinc atque hinc assidebat uterque tacituS; nec enim ullus eis consolandi aut cohortandi dabatur locus. Attoniti atque in lacrimas effusi satis non poterant hadmirari suavissimos affectus . in quos sanctissima illa anima spe bona cumulata, divinoque amore incensa, in Iesu Christi morientis meditatione defixa identidem erum-pobat. Τali modo in pervigilio festi Sancti Jacobi Apostoli , eo ipso scilicet die, quo in

hanc vitam ingressus est, ex eadem migravit Marcellus IX. Kal. Sextilis an. MDCCXXIX.

360쪽

MARCELLUS 333XXXI. Venit tum in manus Avogadrii libellus, in quem Benedictus ac a singulorum dieriim sua retulerat manu a conVer sone sua usque.ad vitae exitum, ex quo scilicet tempus cum tempore comparanS, utrum prosceret, an regrederetur, posset intelligere,

itaque se se magis Sc magis excitaret. In hac profecto ephemeride conficienda habuit ipse quotidie negotii satis: sic enim omnia de suis actis non diligenter modo, sed religiose praescripta sunt, ut nihil in his non appareat. Qua ex re una existimari posset, qtiantam in nitendo , quod semel admiserat, contentionem adhibere consuesset. Quod quidem ingenium vel inde ab adolescentia nedictus prae se tulit , perfectiusque aetate

eorroborata, sed long mag S extremo itempore ostendit in ea vivendi ratione, quam Terum humanarum pertaesus capessivit, isque plane necessario, propterea quod vitio sam ac inveteratam consuetudinem Vincere , cujus ipso stirpes omnes ac fibras ovellere

volebat, res est omnium dissicillinia . Est autem ephemeris illa distiniata identidem atquctinterpuncta sententiis, quas qui legit , sectio Tom. IX. Z

SEARCH

MENU NAVIGATION