Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

334 BENEDIC Tua

duxerint, excitarentur nahilo segruus e lethali illo animae veterno, atque longe alii, quam accesserant , di sis conventu, recederent. Quam quidem rem ut sibi compertam phineque exploratam memoriae prodidit Ioannes Marchionius , quem antea commemoravimus , quemque in describendis rebus gestis Benedicti potissimum auctorem sequimur, quod non solum ejus aequalis suit, . sed etiam in intimis 8e familiaribus: idemque narrat hamoniam psalmorum praeter ceteros suum etiam auctorem Deo secisse livieri. Erat hic jamdiu in maxima gistra, quam videlicet illustribus suis ac pervagatis in

musicen remque litterariam meritis ipse sibi conciliaverat: neque proin las laudes, quibus aures undique circumsonabant suae, non libentissima audiebat. Festivos hilaresque eon. Ventus , ccmvivia, theatra, ludicra spectacula frequentabat. Quod vitae genus 3 quam lubricum sit atque ad vitia proclive , nemo , qui aliquid sanat, non videt. Neque tamen ita voluptatum illecebris eraWήelibutus atque correptus, ut id prae se ferret. Pra terea quam ipse pene cum lacte nutricis sudi

342쪽

xerat, penitusque animo imbiberat, sanctam religionem persuasionemque christianam, quae veluti germen est bonorum omnium, eam-dem ratione stabili firmaque ita retinuerat, nihil ut illa incinini vita bisuriit antiquius i. Quo factum est, ut sacra caeremoniasque, quas externus Dei cultus continet, reveritus sit ipse semper, & nunquam non admodum religiose oliret. Veruntamen cum impotenter abriperetur appetituum aestu, qui

nisi rationi subjiciantur, imperant, M simul

non tam diligenter sibi caveret ab iis rebus, quae sere sunt illecebrae peccandi, non est mirum, si eum in officio continere ne ipsa quidem posset rerum suturarum formido. Nulla mihi est religio, quominus id ausim affirmare, id nempe ipsum, . quod semel ab que iterum ac saepius ipsemet palam consessus est sincerae poenitentiae studio. quo ma

tis divina pietas , quae sibi praesidio suit,

explendesceret. In uno ex epigrammatis sacris, de quibus mentionem fecimus Deum alloquitur a

343쪽

BENEDICTUS

mne vera chlamat quel river mio MI Duo involio , e di tua gratia miro. Neque minus dolenter antea stae vitae errainta deflet in prooemio poematis. sui de Redemptione: -- - reo s ostre otio Iustri, e ques ρης io, me posita sperar gratia ιὶ rara pDoppo innanti a me fa s uni error mio Fissa memoria a Atque alibi iterum t m quante, quante ancor note profane

Quem man non femb, quando mi presem a P milior anni Z e quat rimane nullo te ore si lansse Adamo se set Et paullo infra rDehi insitura plata , sparo obblio Tanti di vana Iaude alteri fumi.

Itaque ubi profanis studiis posthabitis , res divinas ornare ingressus est Marcellus, recursare

344쪽

MARCELLUS 337 cursare ejus animo coeperunt salutares im Sines , atque tum maxime, cum sui psalmorum modi canerentur . Saepius autem cou

crnebat ipsemet in choris , idque eo vultu ac iis oculis, ut quantum esset animo adsectus , cuivis facile appareret .. XXVI. Sic ejus voluntas inclinabat sensim ad Chrissianae laudis studium; nihilo tamen magis illud unquam amplectebatur. Erat enim , quo tamdiu constringebatur , firmior consuetudinis nexus , quam ut ulla humana ope dissili aut disriimpi posset. Extremo cusus, non sine divino consilio, quidam in tervenit, quem insignis ejus vitae morumque mutatio est consecuta . Anno post Chr,stum natum MDCCXviII. festo die Sancti Isidori, qui dies est ad xvi. ΚaL Μajas in Apostolorum sanum rem divinam auditum Iim troierat , cumque ad aram maxi1nam , ubi illa fiebat , accederet, lapis sepulcralis, in quem vestigium posuit, sub ejus pedibus confractus est, atque ita ut ille pectore tenus in foveam incideret. Ea re nihil admodum in praesentiarum commotus est . Quin etiam prae sente animo usus, quo solebat, nulla pertur-

345쪽

338 BENEDICTU stationis aut timoris edita voce, emersit imde subito , totumque se ejecit incolumem. Sed nocte, quae illum diem insecuta est , cum millam capere posset partem quietis. praeteriti eum casus recordatio incessit, quem quidem casum aliosque innumeros atque inopinos , qui humanae vitae imminent in horas singulas, dum secum ipse reputat M simul considerat , quo in statu esset, quantoque in periculo versaretur , siqua eum vis repentina opprimeret, hujusmodi cogitationes aliae ex aliis ei divinitus submittebam

tur, ut mente Sc voluntate repente commutata , non ante somnum ceperit, quam omnis

bus, quibus posset , modis Deum propitiare, eique se suamque vitam reliquam dare statuerit. Ita qui caecus animo vesperi cinhitum iverat, ut ipsemet in scriptis rei quit, is experrectus bene mane tantam sibi esse lucem ohortam sensit, ut Davidicam illam usurparet vocem , haec urinatio dexterae Excelsi. Ε vestigio autem ad Firmum Gira dium prudentem virum e S. I. se contulit, reumqtie ducem novi itineris, quod ingredi volebat. sibi constituit. Atque quo cumula-

346쪽

ΜARCELLUstius divinae bonitati responderet, quoque liberius pietatis officiis vacare sine interpellatoribus posset , non satis habuit paullatim dissuere, sed repente praecidit non amicitias modo illas periculo undique plenas, sed

vanas etiam , quibus antea plus aequo indulserat. Id quod sibi plane expedira intelligebat, maximeque in illis suae conversioniς primordiis. Itaque ab omnium sere hominum colloquio familiaritatequae complures an nos se disjunxit, praeter quam Ioannis Μο-chionii , cujus M doctrinam Sc pietatem spectatam, jam Sc cognitam habebat .. VII. Nihil autem agere cum animus non posset, semper agere aliquid aut moliri ab initici assuetus aetatis , eo minu&tum cessare a commentationibus poterat, qu

erat in illa solitudine magis vacuus . Quare ut quidquid sibi superesset temporis a religionis ossiciis, pie honesteque consumeret , poema epieum de Redemptione , quod diximus, magnum illul quidem & operosum adortus est. Id eo secid etiam, ut non minus me lica studia , quam musica Deo consecraret pqila eum fuisse mente ostendunt Verba ,

347쪽

34o BENEDICTU squae in fronte codicis manuscripti leguntur reduxit me de lacu miseriae O de luto faecis ,

O immisi in os meum canticum novum carmen

Deo no m. Μarcellus , ut erat animo ingenioque magno, totum illud argumentum quam latissime patet, complexus est , quippe quod in tria volumina tribuerat. Et primum quidem volumen as Incarnationis, ut ajunt, decreto exorditur , resque omnes deinceps persequitur, quae illius executionem ante-eesserunt. Alterum a Iesu Christi ortu initium capit, atque in baptismum desinit. Tertium autem reliqua mysteria continet, quae ad eumdem docentem , prodigia patrantem, passum, mortuum , redivivum , ac tandem ascendentem in caelos pertinent. Loco digressionum, quae variandis ornandisque

matibus adhiberi solent, proposuerat hoc sibi, ut plurima admisceret ex scientiis atque ex artibus, quae vel ad usum humanae vitae, vel ad voluptatem conserunt, deprompta. Tali modo noVam quamdam epopejae speciem In artem invehere se posse confidebat, quae scilicet sine amoribus 8c pugnis & allectare εc tenere animos posset. Porro non ignora-

348쪽

MARCELLUS 343bat ipse, quam arduam quamque dissicilem sibi provinciam sumpsisset. Itaque sibi ipse dissidens quae magnorum hominum modestia est de omnibus amicis suis, qui iisdem

studiis tenebantur, nonnullos potissimum comstituit , quorum pruderitissimis uteretur auribuS .

XXVIII. Eos, siqua dissicultas aut dubitatio incideret, ad consilium adhibebat. Cum iis de versibus a se nuperrime factis, deque rebus deinceps tractandis communicabat . Quidquid autem ab iis animadversum objectumve esset, aut pro eorum censura ab se adjunctum , detractum , mutatum , in R versaria sua diligenter & ordine manu sua reserebat. Neque vero magis satagebat re ele scribere quam festinare; ob eamque rem quo in id totus insisteret , una cum reliquis studiis, illud etiam inusices , sine qua nullam antea vitam ducebat, dimittendum sibi esse statuit. Hac mente cymbalum, in quo re gularum series est, parieti assixit; tum eo loci posuit , unde movere sine aliena ope

non posset. Is nimirum verebatur , ne ea

suavitate ille lus temporis jacturam saceret.

349쪽

3 2 BENEDICTU sFit enim sere id quod expertus noverat tu sciens quisque musices, si cymbalo assideat vel ad breve tempus, complures ibi per

imprudemiam horas consumat. Scio metetuo. ehellium Comitem ita scripsisse eam Benedicto fuisse caussam . cur musicae nuncium remitteret , quod haec illi ars in odium venerat , atque ita , ut quemadmodum ex eo

ipso se audivisse praedicat si fieri posset,

restamento ne cui in perpetuam e fa

milia sua se se ad id studii adplieare Ereret.

Sed ego cum diligenter investigaverim, ita ne res esset, illud unum reperio , Μarcellum musicen quidem eo tempore odisse amatoriam ac voluptariam, cujus est animos mollire , ac virtutis nervos elidere, atque etiam illam, quae jam tum in templis audiri eo Peraa , prorsus a loci rerumque divinarum religione ac majestate alienam , Nequaquam vero 'sacram ει gravem, quae primos ei pieqtatis igniculos indiderate non enim credibile est eam rem . si religioni fuisse , quae res initium sibi salutis attulerat. Quaestor Brixiae cum esset extremis temporibus, roga tu amicorum operam dedit saepe numero, ut

350쪽

ΜARCELLUS 343 in Templo interiore Sacerdotum, qui Philippum Nerium . parentem agnoscunt, aliquote psalmis suis canerentur, in his tertius Muicesimus, eujus quidem modi propter Nvim M varietatem pene sensus audientibus eripiebant omnes, in primisque ad eum lineum quis est iste Rex gloriae. Cantitabat ipse

aliquando in choris, interdum choro ipsi moderabatur . idque faciebat nunquam, quia ejus animi ardor , pietas, religio ex toto torporis habitu ac praecipue ex fronte Moculis emicaret. Permulta etiam , quae ex usu essent Ecclesiasti ei cantus, postquam resipuerat, elucubravit. Nam & lamentationes novem Hieremiae prophetae , quae seriis quarta, quinta & sexta sanelioris hebdom dae recitari consueverunt, Sc psalmum quinquagesimum, eumque multimodis , 8c canticum Zachariae M illud etiam, quod D. Ambrosio adscribitur, atque gratiis Deo publice Agendis adhibetur, canere ad harmoniam docuit. Addidit his tres, ut ajunt, missas ,

quas ad concentum musicum exegit , dona

vitque harmonia plane admirabili. Unam Gdiculis sociavit: reliquas vero duas majo-

SEARCH

MENU NAVIGATION