Jacobi Friderici Ludovici ... Usus practicus distinctionum juridicarum, juxta ordinem digestorum adornatus pars 1. 3. Pars 2. Libros à 14. usque ad 28. complectens

발행: 1717년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3r. ' nur austragen ivlrb. Dicitur etiam emis

E contrario, si emtio restrictive fit, primario ad certam quantitatem respexerunt contrahentes, v. gr. mrtauiit Mevius dem

den. Modificative autem contrahitur , quandoquidem corporis primo fit mentio , quantitas tamen ut modus adjicitur, sine quo quis contracturus non fuisset, v. g. sis vertatis' Ti

Usus distinctionis in eo consistit. . Si venditio demonstrative celebratur, tunc contractus mox est perfectus δc periculum emtoris , nec diminuitur, vel augetur pretium , si plus vel minus deinde facta mensuratione deprehendatur, quam quidem ab initio putarunt con trahentes, Mantica Metac. f ambig. convent. lib. u. tit. l7. num. 2. CarpZOv. lib. Q. Rest. as. n. 6. Illustr. Dn. Stryk. Caul. Contract.Iect. a. cap. 8. g. 3o, Secus, si restrictive quid venditum. Tunc enim periculum ante mensurationem ad venditorem spectat, cum antequam illa laeta, contractus ratione periculi persectus non sit, i. 2. C. eperic. V commeaerei veni quantitatis etiam

42쪽

DE CONTRAHENDA EMT.. Q

iam defectus & excessus pertinet vel ad damnum, vel ad emolumentum venditoris, Carpet. loc. cIt. n. I 6. Denique sit modificative contractus initus est, periculum ibiti memtoris est, cum contra eius sit purus, modusque adjectus ejus validitatem non suspen dat. Si tamen minus reperi- tur, quam in adjecto modo expressum fuit, hoc damno venditoris cedit' si plus , hoc emtor tanquam lucrum retinet. Modus enim in favorem emtoris, non venditoris, adiectus fuit, cons. B. Brunnem. ιn pecu Dip.ri ve 'dit.

DISTINCTIO V. Inter ven ditionem uno nummo & pro D. ηρ pretio sectam.

PRior revera non est emtio, sed donatio, l. I o. f. a. f. de acqu. vel amitt. 8 evs. neque in l. 66. de Dr.dot.Contrarium asseritur, sed illa ipsa lex in verbis: remessii loco Sc. indicat, sermonem ibi esse de venditione imaginaria, vid. Gothosted. a rnor. ad d. l. Dici- tur autem venditio uno nummo facta, quoties pretium pro re vendita oblatum,ne minimam quislem proportionem cum eadem re habet, unde si e. g. praedium, cujus Verum pretium est anoo. that, pro 3 o. thal.venditur, tunc etiam so thal. hoc respectu & in sensu juridieo C s unus

43쪽

unus summus dicuntur, quamvis juxtasensum grammaticum aliud diceneum foret. Usus distinctionis tin eo consistite Veram randitionem omnes celebrare possunt, qui alias ad celebrandos contractus idonei sunt; ast simulatam non omnes. Sic e. g. si conm, jux conjugi aliquid pro uno nummo vendi, dit, negotium non subsistit , quia conjuges sibi donare prohibentur. vid. l. 3δ. f. h. t. sic quoque venditio uno nummo facta insita' nuationem judicialem requirit, si res, imaginarie v qndita, pretium quingentorum solidorum excedit, nec non ob ingratitudinem emtoris iterum revocari potest a venditure

quae omnia iss vera venditione. secur se hisbent.

DISTINCTIO VI: Inter emtionem es pactum de.

emendo. EMtio dicitur,quando non solum .deaenda, sed etiam de certo pretio constat, haec duo enim adestentiam hujus contractuς. pertinent. Ast in ρacto de emendo. e re saltem constat, non autem de certo Aretro . ergo alterum requisitum deficit, & sic nec actio ad tradendum, nec ad pretium solvendum exinde proficiscitur. Hunc tamen effectum ejus modi pacto tribuunt, ut si res in eodem statu

44쪽

DE CONTRAHENDA EMT. Q

permanserit, venditor huic potius, quam alteri cuidam rem suam Vendere toneatur, supposito scilicet, quod hie paciscens idem pretium, quod alter forsan obtulit, cum iisdem conditionibus solvere paratus sit. vid. Illustri Dd. Stryk.in not. ad Lauterbach h. I.verbDif

ferat. DISTINCTIO. VII.

Inter pretium legitimum L legale, &

arbitrarium. π uale imponitur a legislatore regularitor milis rebus, quibus quotidie indigemus, V. gr. pani, cerevisiae, carnibus, &c. arbitrarium autem quilibet privatus pro ratione circumstantiarum determinat in. rebus reliquis, V. Daedibus, fundis, &c. Quoad usum haec cape. Legale pretium accurate est observandum, eoque non obser vato, contrahentes statim de laesione queri possunt, quamvis laesio sit minima, arg. ι. 3. C. de LL. cons rexi. a. F. 27. S. 4. sed in pretio arbitrario nemo de laesione querens auditur, nisi laesio dimidium justi pretii excedat, Vid. l. 2. C. de resic. venae illustr. ThomasiusIuω-prud. divin. t. a.cap. II. 344.ρπ.ubi in specie S. T. notat, quod intuitu pretii legitimi interdum nec minus accipere liceat, si e. g. determinatio eiusdem pretii ad prohibitionem mo

45쪽

nopoliorum respexerit. Curiosum exemplum ad hanc materiam pertinens refert Pufendoris. de I. N. S G. lib. s. cap. t. S. I. in . in civitatibus Graeciae receptum fuisse, ut vendito res piscium non sedere deberent, sed stare , ut standi taedio lassitudineque confecti quam retentissimos & pretio aequo venderent.

- . - . . . .

inter subsantialia, naturalia & acciden.

talia contractuum PCrtinet quidem haec distinctio ad materi am de contractibus in genere ; sub prae senti tamen titulo a Lauterbachio tractaturi . cujus vestigia sequi voluimus. Scilicesubstan-rialia vocantur, quae ad constitutionem alicujus contractus necessario requiruntur, & propterea per pacta adjecta mutari nequeunt, quemadmodum homo esse nequit, cui Vela- .nima rationalis . vel corpus humanum deest, vid. I. ubi dicitur, quod non videatur veπdere, qui in vendisione rei pretium ponit, donationis causa isiud non exacturus. Talia substantialia sunt in mutuo, ut rei fungiis bilis dominium transferatur: in commodato, ut rei non fungibilis usus eertus concedatur, hinc si dominium in eommodatarium transferatur,fit commodatum irregulare Mantica de tac. ambig.coov.tib.ρ it.3 m. Io. Ilii des Ito,

46쪽

DE CONTRARENDA EMT. Q

ui costodia alteri demandetur, si enim jus mi di consequitur depositarius, fit iterum ir-xegulare depositum, id est, plane desinit esse depositum,& fit mutuum: in pignore,ut nu- , dum jus detinendi consequatur creditore in

emtione, ut res pro certo pretio tradatur: in ιocatione, ut usus rei vel Opera pto certa memcede praestetur; in nudo, ut dominium utile sub lege fidelitatis concedatur, & ita in reliquis. Naturalia dicunt, quae regulariter contractum jam constitutum Consequuntur, non mimis, quam ut in homine, postquam ex animare corpore constitutus est, partes integrales,

manus, brachia, pedes, &c. regulariter adesse solent. Sed quemadmodum defectus ejusmodi partium integralium essentiam humanam non tollit: ita quoque licet naturalia

contractus absint, contractus ipse tamen pro pterea novum nomen neutiquam consequiis tur. Sic in muruo ad naturalia refertur,quod

gratis fiat: in commmodaro, quod culpa levissima: in emtione, quod culpa levis & evictio praestetur, idem in locatione d infudo, quod servitia praestentur: quod soli masculi succedant; quod seudum gratis concedatur, &c. quae omnia ipsis tyronibus nota iunt, & sic probatione aliqua n0n indigent. Accidentalia denique sunt, quae a partibuς

adjiciuntur, nec regulariter adsunt, prout in

terdum homines deprehend tur, qui sex di- gitos

47쪽

gitos habent, vel quibus etiam una ex parti bus integralibus deest. Sic in muIuo inter dum praehantuc usurae, cum tamen mutuum sua natura sit gratuitum: in commodaro intero dum commodatarius ad levem saltem culpam obstringitur: in pignore vero & in emtione aliisque similibus contractibus non raro ad te vissimam. Ita in emtione saepe remittitur ne

cessitas evictionis: fides habetur de pretio: adjicitur pactum addictionis in diem, legis

commissoriae, de retrovendendo, &similia: in locatione merces per anticipationem solviatur, aut conductor casus fortuitos in se recipit: in Dudo interdum foeminae sucCedunt: fervitia remittuntur, unde nudum francum: seudum emitur, & quae sunt sexcenta in reliquis contractibus alia. Ex adductis quoad usum sequentes profluunt assertiones et

Essentialia non solum adesio praesumuntur, sed nec pacto contrahentium salvo co tractu mutari possitnt. Naturalia adesse quidem praesumuntur sed pacto tamen mutari possiant, quamvis ille, qui hoc factum esse dicit, ad ejus probatio nem obstringatur, cum scilicet partes in dubio a dispositione juris communis recessissa

non videantur.

Accidentalia adesse non praesumuntur,adinjici tamen possiant, & tunc illi, qui hoc asserit, itidem neccilitas probandi incumbit.

48쪽

. Consueverunt nonnulli adlata haecce sequentibus terminis succincte exprimere: quod essentialia debeam naturalia soleant: & denique accidentalia adesse possint.

DisTINCTIO IX. N Inter naturalia interna S externa. HAnc distinctionem tanquam a se primitus

inventam tradit atque multis commendat Udalr. Zasius in intellem Iuris singular.

νώbr. desub ηι. o naturat. contraαρ. m. 8. Naturalia interna, vocat, quae per naturam C haerent, & ex visceribus contractuum semia, quasi intrinseca qualitate insunt, tanquam vim tus a propria contractus specie producta. Logici, addit, propriam passionem rerum n minant, velut ab essentialibus principiis enatam. Tale est, ut in contractu .emtionis dominium per traditionem in emtorem transeat, nec non, ut in locatione conductor facultatem utendi re locata consequatur. Lauterbach. ad s. t. huc. quoque doli praestationein retulit..' Externa describit idem Zasius, quae con tractibus ex consuetudine adsunt, & non alia ratione naturalia diduntur, nisi quod frequentiori &assidua consuetudine , quae in nomen naturae transiit, ad . contractus accesserunta Huc refert evictionis. &, culpae praestationem,& reliqua, quae nos antea ad naturalia in geriere

retulimus.

49쪽

usium distinctionis esse dicit Zasius, quod

naturalia quidem extema pactis contrahentium mutari possint, non autem interna, V. g. ne dolus praestetur, ne dominium in emtione trans feratur &c. quo ipso,subjungit, commode responderi posset ad l. δ . ,sing.de contrah.emi. 4c ad ι. χεβ. depos juxta quos textus alias ex

mente Zassii naturalia mutari nequeunt, unde maximam in explicando difficultatem orituram

esse putat, nisi quis illas duas naturalium species

admittere Vellet. .

Quamvis vero illa subtiliter disputari possint dipse enim rasius fatetur, rem eam ege re ingenio & quidem instructo, ne substantiarilia cum naturalibus inseparatis misceantur

quantum tamen a d. Usum practicum attinet,

inter illa duo, subsantialia contractuum eo rumque naturalia interna, nulla differentia adesse, & sic entia praeter necessitatem multipliacari videntur. Omnia enim, quae de substa tialibus praedicantnr,, etiam de memoratis na turalibus internis praedicari possunt, & vice versa. At vero duas res, ἡ e quibus eadem in universum & affirmantur & negantur, nihilominus diversas species esse poste , ex regulis logicorum non recordor. Consensus est sine dubio primum omnium contractuum sub stantiale, ergo & ad eorum substantiam pertisnet ut dolus consensui oppositus exulet. Ita quoque sine dubio ad essentiam emtionis per tinet, ut dominium per traditionem transse

50쪽

DE CONTRAHENDA EMT

ratur, alias enim non euet emtio, id est. titulus dominii acquirendi habilis. Et sine causa Zasius cit. leges tanquam obstantes & dissicilis interpretationis sibi imaginatus est; cumini Iis, quantum ego quidem legere potui, hoc non dicatur, quod ea, quae adduxit Zasius, ad naturalia pertineant. Et quid si hoc etiam in iisdem vel in aliis juris textibus diceretur tribusive hoc fieret, ut faepe in aliis casibus, sed ' eo ipso nova distinctio non introduceretur. Reliquae distinctiones de pactis mutanti- ibus vel adjicentibus aliquid: de pactis ex intervallo & in continenti adVsitis, &c. jam ex iis, quae ad titi depactis in gene- re diximus, dijudicari possunt.

PRofluunt haec duo ex uno eodemque fon- te , & cuicunque competit jus protimiseos sive ex speciali pacto, si ve immediate ex legis dishositione, ille etiam jure retractus gaudet, & vice versa. Differunt ergo solum- , modo quoad diversum conceptum. Ius pro simissos est facultas, venditionem adhuc perficiendam oblato eodem pretio, quod tertius solvere paratus erat, impediendi ;jus retractus . e contrario, venditionem jam perfectam cscilicet, quae me non consentiente nec juri meo renunCianto cHebrata a iterum resicindendi.

P. II. D. Plura

SEARCH

MENU NAVIGATION