Andreae Naugerii patricii Veneti Orationes duae, Carminaque nonnulla

발행: 1530년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

isene, augeri publicas necesse est . fiebat id etiam assiduis his

nauigationibus i ut multi maritimae rei peritissimi euaderent ratque hi quoties instruendae classes essent, eam reipublicae operam nauarenti ut non sine causa per tot annos venetum nomen cunctis gentibus mari formidolosum fuerit r ac non

solum his propugnaculis semper urbs se nostra tutata sit i sed re longissime imperii sui fines protulerita dolerem patres opti

mi institutum hoc aboleri r quererer iuuentutem nostram non iam his artibus niti, quibus haec creuit respublica i sed aliis captam studiis urbanae se inertiae, atque ocio penitus dedidisset nisi sperarem, ac plane' iam viderem, omnia iam es uobis, quae proximi huius belli motu concussa, ac labefactata erant,firmaritneque quicquam praetermitti, quod uobis aut ad utilitatem, aut ad dignitatem reipu. necessarium videatur . Sed, ut vn de digrestus sum, redeam: totam Leonardus iuuentutem non inertem, non ociosam, sed in laboribus, assiduis in diuersisIbimas regiones nauigationibus, perdiscendo rerum omnium usu egit: multas prouincias atque urbes adsiti multa diuersorum populorum imperia perspexiti multarum gentium mores , at que instituta percepit. quo factum esti ut non solum merca tura opes, quam diligenter & cum dignitate exercuit i sed & prudentiam quoque, quae illi i natura maxima data erat, mirum in modum tamen haec cognoscendo auxerit . neque uero haec sola in illo conspiciebaturi sed & reliquis ita virtutibus abun dabati ut mirum nemini videri debeat, cum in Africa negocia

retur,id quod diuulgatum est,Aegyptium illi quendam Inem diuinantem, dixisse, & scelicissimum & suae ciuitatis principem

suturum. Equidem non nego potuisse senem illum coelesti quodam afflatu commouerit & ea, quae sutura essent, huic praesertim, qui diis semper carissimus fuisse existimandus est, diui/no monitu nunciasse i sed hoc contendo, sine ulla id etiam diuinatione , ex ipss huius virtutibus praedici facile potuisse . Non immerito igitur,ut primum domum uenit:atque animum ad regendam rempu. appuliti omnes honorum gradus ade rim pili neque quicquam in repu. nostra tam amplum fuit tquo non

32쪽

. XV

quo non ille dignissimus iudicaretur. plures ille magistratus

tum in urbe , tum extra urbem,aliis multis in locis gessit: atque eos ita gessit lut cum summa omnia sibi homines,ob egregiam quandam, quae de illo in omnium animis insederat, opinio nem, cum magistratum inibat, pollicerentur t magistratu de

functus non modo, quae sibi illi promiserant, sed multo plura, quam' quisquam aut optare, aut sibi ipse fingere ausus esset rpraestitisse videretur. Dicenda illi in urbanis magistratibus derep. sententia saepe erat. hic uero prudentia illa admirabilis cam pum, quo excurreret, ac se ostenderet nacta, omnium oculos in se trahebat . cum multa ille piaeterita meminisseti praesentia omnia exactissime perpendereti ac rerum inter se nexum, &consequentiam quasi quandam,diligentissime considerareti ne mo futura acrius coniectabatur: nemo coniectura minus falle batur. ea uero uerborum grauitate, ea dignitate orationis ut batur i ut, cum nullis id ille illecebris, nullo artificio aucupa retur: nemo tamen uehementius inquam uellet partem audientium animos impelleret: in nullius sententiam frequentiora se natusconsulta fierent . atque id ille eo' etiam facilius assequebaIturi quod egregius illius quidam in remp. amor erat omnibus perspectissimus. nemo erat, qui nesciret, nulla illum priuata re, nullis suis commodis unquam moueri r non amicitiis peruerrunon inimicitiis perturbarit nihil in gratiam cuiusquam loquii nihil dies noctesque aliud cogitare, quam' quemadmodum reip. prodesse posseti nihil dicere, quod non reip. utile arbitraretur. haec cum de illo homines sentirent i mirum si maxima eius uerbis auctoritas inerati si semper est senatus princeps ha bitus. Age uero in iure tum in urbe, tum extra urbem dicun do qualis fuit: equidem dissicillimum esse arbitror sine multo rum ossensione, ita iustitue praecepta seruaret ut nihil ab illis re cedatur. ac multi quidem ita tristes , ita acerbi in iudicando sunt tui uel utranque partem etiam i nemo sortasse est i qui non eorum saltem animos, quos contra statuit, offendat . hi cum

nulla gratia, nullis opibus, nulla vi, nullis precibus permo ueri unquam potuerit i quin grauissimus, & seuerissimus ii

33쪽

stitiae custos esseti ita tamen illam iustitiae asperitatem clemen/tia & comitate quadam condire est solitust ut ne ii quidem, quos contra pronunciabat: cur illi inimici esse possent, inueni/rent . magna haec ingenii vis r virtutes eas, quae diuessissimae, atque aduersae prope inter se esse creduntur , ita coniungerer ut non alteri solum altera non ossiciat: sed & magno etiam si οὐ namento . quid e in caeteris qualis inuentus est e abstinentia sin/gularit summa in rebus omnibus temperantia. ita faciles ad eum aditus patebant: ut neque tempore, neque loco unquam

ullo quisquam exclusus siti quin &eum adire,& quae uellet, libere loqui posset . Iam populos , qui eius curae commissi

erant, non ille ut dominus, sed ut bonus parens regebat. ama bat omnes r aequus erat omnibus: sed bonos tamen & amore

S indulgentia quadam praecipua prosequebatur . ex his se

bati ut hae scelicissim ciuitates esse, quibus ille praeerat,pu tarentur . his ille gradibus, hac uia nixus in amplissimam hanc huius principatus arcem ascendit . cum enim eius iam la te nomen increbuisset:virtutes omnibus notae essenti Augusti no Barbadico principe defuncto,in eius locum suffectus est. Percursa sunt ae me multa breuiter i quae multo profecto'& la

tius & ornatius erant explicanda. omissa etiam non pauca. ne

que enim in ulla hic uim parte non omni laude, omni admira tione dignus fuit . sed rapuit me ad se citius sortasse quam' de cuit, ipnus principatus splendor. hic suo lumine quasi tene bras reliquis rebus offudit. de quo cum mihi multa dicenda

essent racine longitudine orationis meae uobis molestus essem, uerereri satius uisum est, eorum, quae minora certe sunt, quae

dam relinquere: quam' ex maioribus his quicquam praetermit tere . quanquam ne de his quidem est, quod sperem ἱ me o mnia dici posse. longe enim inferiores ingenii mei uires sunt. sed tamen,si illa omnia persequi uoluissem: multo pauciora de his uerba sacere coactus essem . nunc nulla re interpellabori quo minus ea,quae es me dici poterunt, explicentur. Maior quaedam res, ac longe dissicilius quam' homines opinantur, ne gocium est: unum quempiam, aut regnum, aut cuiusmodi in

34쪽

perium aliquod administrare . non enim solum quae in priuatis hominibus probari solent: ea in hoc, qui caeteris praeest, requiruntur: sed & multo hunc rebus omnibus praestantiorem esse conuenit et &, cum in illis uel magna plerunque vitia uirtute aliqua obtegantur r hic, quod eius ita omnibus proposita vita est i ut nec latere nec obtegi quicquam possiti ac uel minima eius culpa maximae obscurari virtutes queunt i nihil prorsus unquam delinquat necesse est. quod cum praestare permagnum est i tum longe id maximum t unum esse, cuius consilio omnia gubernentur: qui non sui solum, sed & omnium, qui in imperio eius sunt, curam gerat r eorum commodis consulat i incommodis medeaturi saluti prouideati qui & praesentia recte disponati & ea etiam, quae sutura sunt, multo ante praeuideat. Accum hae difficultates iis omnibus, quibus aliquod sit impe rium administrandum, propostae esse videantur i tum & has, re multo his maiores subeat, necesse est, qui nostrae reip. dux praeficitur . atque huius ego rei ostendenciae causa, dum altius quaedarii repeto i ne me quaeso oblitum instituti mei putetis . nihil loquar, quod non ad rem pertineati nihil, quod non αnostro huic Principi ,& uobis omnibus laudi sit . Tanta pru dentia maiores nostri, tanta ac tam sngulari in rebus omnibus sapientia fuerunt: ut eos potius nunquam satis admirati,quam pro meritis laudare possimus . hos ego quanquam in omni bus tum dictis, tum factis diuinos quosdam viros inuenio ini hil tamen ab his p clarius, quam' hanc huius reipu. admini

strationem, aut eXcogitatum, aut constitutum arbitror. Tres regendarum ciuitatum rationes sunt: unius, optimatum popu

li dominatus. unius imperium, squis id recte gerat, caeteris praeferturr secundo loco optimatum, postrema omnium popula ris administratio existimatur. quod saepissime is tamen, qui o nania unus potesti pro libidine plurima, nihil iure agiti atque eo' caeca quadam cupiditate serturi ut omnia unus possidere, nihil cuiusquam esse proprium uelut quod'que extremum ci uitatibus exitium esse consueuit, suis ipIe ciuibus, quorum si

luti praecipue consulere debereti infensissimus hostis esti ae ii

35쪽

quog populi dominatio uelut mare quoddam, ita multis saepe

uentis, atque adeo auris omnibus agitatur: ut nihil illa sit commotiust ac tanti plerunque in ea fluctus excitanturi ut in ciui talem etiam redundenti atque eam saepe demergant . ob haec optimatum potentia, quanquam& suis ipsa vitiis non careat rmaxime tamen tuta, atque omnium optima existimata est. haec cum maiores animaduerterent i quod in unaquaque optimum visum est, transferentes, ac vitia omnia quantum fieri poterat, amputantes , hanc reipu. sormam constituerunt. quae quidem ita ex omnibus mista est i ut, cum optimatum quidem illa gu bernatio esse maxime uideatur e caeterarum tamen etiam admi nistrationum quodammodo expers non si . Comitia, qui bus magistratus creantur, quod maxima in his ciuium multi ludo est i atque eo' omnes conuenimust quanquam nullo pascto huc quisquam e populo aspirare possiti atque unius sint nobilitatis omnia i speciem tamen quandam popularis guber

nationis prae se serunt. unius dominatio in eo , qui dux crea tur, conspicituri caetera omnia optimatum administrationi conueniunt. atque unum quidem ex omnibus eligi, qui toti prae esset reipu. cum ob alia multa, tum ob id maxime constitue

runti quod videbant id in hac rep. quod in omni & optimastum, & populi imperio fit, fieri necesse esse: ut annui scilicet magistratus, aut aliquo certe non longo tempore definiti, crearen tur . in eo uero id esse incommodii quos, cum ii plerunque, qui ea, quae in rep. agenda , ac quo' omnia dirigenda conlilia

essent , tenerent: peracto magistratus tempore priuati fierent: noui uero, ac rerum, quae gererentur ignari, succederent i praeter mitti multa, ac magno assici remp. detrimento necesse erat. ob

haec illi unum aliquem teip. praefici utile esse opinati sunt i qui ad reipu. gubernacula assiduus sedeat: caeteri munus quisque suum exequaturi ille omnia disponat: & quae visa fuerint,im pereti atque eo' cursum dirigat, ubi maxime & salutem, & utis stat iret' esse cognoscat. neque uero,quemadmodum in re ge suo Lacedaemoniorusti re . successione hoc fieri, sed ex iis, qui in rep. uersati essent: atque egregii in I p. animi, ac via I tuturi

36쪽

tutum omnium signa multa dedissent, sapientissimum eligi uoluerunt. huic autem , ne imperandi dulcedine transuersus ali quando rapi posset rita suas dixerunt leges tui cum in summa rerum omnium potestate sit: non minus tamen,quam' nostrum quilibet legibus teneatur . maximo igitur consito,& alta qua dam sit mente praeditus necesse est: qui in nostra rep. princeps constitutus, quae ab eo debentur,pra stare, ac recte exequi uo luerit. ac caeteris quidem omnibus, qui ciuitatibus soli imp

ranti si eas recte administraturi sint: multi & magni suscipiendi labores sunt i sed quod pro sua illi uoluntate,omni pra scripto liberi, multa gerere possunt: minus id dissicile haberi debet. nostrae reip. Principi simul omnia, quae illis, onera incumbuntismul seuerissimis legibus obtemperandum est . quod siquis hoc, quod omnium dissicillimum est, recte gesserit: nonne immortales illi laudes, &diuini honores debenture quis igitur nostrum hunc Principem satis pro meritis unquam laudauerit equi talis in diuersissimis his rebus inuentus esti ut recte prin cipatum administrando, iis, qui in imperio sunt, quemadmo dum administrari imperia debeant i legibus parendo, priuatis, quemadmodum legibus parendum sit, proposuis e exemplum videatur . quae ut ab omnibus cognosci possint i quemadmo dum per .X X . hic annos remp. administrarit: quem se prinscipem ostenderit, quo coepimus ordine persequemur. Qua tempestate Princeps is uester creatus esti quanquam ne id qui dem praetermittendum est: maximo illum consensu, atq; eoderit die, quo serri suffragia coepta sunt, quod raro admodum fieri consueuit, creatum esse i neque paruum hoc testimonium iblius virtutum haberi debeti in refertissima sapientissimorum ciuium rep. ne diu quidem dubitatum esset quisnam praeserri o mnibus deberet .sed qua tempestate is princeps creatus est ibellum nos cum Baietem Turcarum rege aliquot iam annos acer rimum gerebamus i & cum iam Benedicti Pisaurii clarissimi aesertissimi uiri ductu meliore loco res esse nostne coepissent: ac plerisque hostium oppidis eius consito, ac militum uirtutς captis, repressus aliquantum illorum suror videretur: α iam ti

t om

37쪽

satis ostensum , non eos nos esse, qui illatas ulcisci .iniurias ne quiremus: non multo post de pace agi coeptum est . qua tan dem, diu re ultro citroque agitata, maxima cum dignitate uestra constituta,per plures uobis annos omnia secunda euenere. uos pacatissimo in octo, amplissimo in imperio maxima cum dignitate agitabatis. Princeps ipse interea, cum nullae essent inrep. tempestates t quae magnum admodum gubernatoris labo rem poscerenti non minoris tamen esse artis remp.in pace administrare, ostendebat. Hic, ne idem mihi saepius dicendum siti egregiae illae animi dotes, de quibus ante dixi, quae iam tot an nos, quibus ille in repu. uersatus fuerati omnibus perspectae

erant reaedem tanto etiam tum in eo maiores videbantur: quanto iis, qui ad aliquam regendae reip. partem admittuntur,pra stare totius reip. Principem oportet. per haec tempora, cum

alia ille multa pneclare gessit: tum id maxime i quod,cum eius modi esse omnes resipia.& inter caeteras nostram hanc pretecipue arbitrareturi ut nihil illis magis cauendum, quam' bellum esset, nihil magis quam' pacem expetendam duceret i hac foueri eas atque alit neque subita aliqua ui, sed ipso tempore, atque o canonibus, quae plurimae in dies accidunt, augeri oportere:&cum uos hoc illi assentireminit ita id praestititi ut cum multa illis temporibus tum ab Italis, tum ab externis regibus, tota

Italia bella gesta, multa uariis in locis praelia plurimo sangui

ne commissa,atque omnibus odiis certatum stinemo tamen Venetis hostis fuerit i sed cum aritae ab omnibus colerentur: ut arbitri illi quidam potius ad componendas inter eos res adhibe rentur. atque hac quidem ille ita pace fruebaturi ut, cum eam omni ratione perpetuo conseruandam putaret tanimaduerteret tamen , ea nonnunquam tempora incidere, quibus uel necessa/rio bellum gerendum sit. itaque ut periti gubernatores solent, qui, quanquam omnia obseruaturi signa sint i omnem in eo curam collocaturit ut tranquillo mari nauigenti neque saeuienti bus te uentis committanti quod momento tamen plerunque

tempestas incidit i iam tum, cum in portu sunt, omnia p pMitant i quae tolerandae tempestati necessaria esse videantur . sic pla

38쪽

iari tum in pace, quae bello, siquod incideret, opportuna essent,

consderabat . qua in re, cum nihil eorum, quae agenda essent, praetermittereti tum praecipue aerario ac publicis opibus prospiciendum censuit . cum uero ob ingentes, multis quae gesseratis bellis factas impensas, maximo alieno aere urgeri rempublicam, ac tantum deberi ciuibus videret tui uel eo, quod illis, dum plene aliquando satisfieret, quotannis pendebatur i prope' o mnia uectigalia, ac reip. redditus absumi necesse esset: omni cu ra inuigilandum, ut id ratione aliqua dissolui posset, existim uit . eo dissoluto, tam late patere imperium uestrum: tam opi mas, tam sertiles regiones sub ditione uestra esse cernebat i ut facillimum factu esset, maximas uobis diuitias exaggerarit ac tantum non multo tempore in aerarium auri congeri: quantum nullis unquam bellis, nullis sumptibus exhauriri posset. hanc uos eius sententiam cum secuti essetis: ita toto ille animo in eam rem incubuit: eam, ut id fieri posset, rationem inueniti ut breui tempore tanta res,& qua nulla unquam reipublicie uti lior excogitata est, confici posse, ac prope' iam confecta esse uideretur. sed repens id quod praeter omnium expectationem bellum subito exortum est: ut alia nobis multa detrimenta intulit:ita huic etiam rei fuit impedimento. Secuta sunt tempora, quae si ex ipsa rerum natura euelli ullo pacto possente non ego preclarissimi huius viri, ac uestrum omnium laudem, uam maximam proximo hoc bello adepti estis, tanti facien am ducerem t ut non id mihi uotis omnibus exoptandum existimarem . simul enim & molestiae, ac calamitates omnes,qui bus, his temporibus resp. affecta est, extraherentur. sed quo niam fieri id non potest i non mihi ego, si eorum uobis memoriam renouarorit ulnus , quod iam obditistum est, refricaturus, sed gloriam potius uestram prolaturus , atque hominum ser monibus propositurus videor. Ac quo ego magis cogito: &Tes eas , quae euenere , mecum ipse considero ieci' magis fato ne

scio quo, cui nullis hominum consiliis, nulla ui resisti possetiarma in nos illa concitata, ac tantam subito belli molem extitibse comperio . quid enim maiores uestri, quid uos unquam

39쪽

aliud egistis e quis uestraruiri cogitationum omniuna alius in quam terminus fuit i quid sibi aliud uestra unq uota postula

runt nisi ut in pace, atque octo esse, ac uestra tranquille per frui rep. possetis . cum multas uos ciuitates, multa regna, ob ni natam imperandi cupiditatem concidisse, eam que ipsam non longissime prolatis finibus, sed moderatione animi terminari poste cognosceretis i satis magnas uobis opes, satis amplum esse imperium putabatis . id uero cum sola pace diuturnum , ac perpetuum fieri posse videretis: omnia uestra studia, omnes cogitationes pacis erant. hac iam ab initio altam, ac auctam ue stram remp. noratis i hac illam in posterum omnem temporum aeternitatem superaturam sperabatis. atque ideo nemini uos Wn quam ultro iniurii suistis: neminem bello lacessendum, sed uobis tantum, ac sociis uestris illatas iniurias propulsandas cen suistis. at uero ossicio cum omnibus semper certauistisiinita scedera sanctissime obseruauistis i fidem constantissime coluistis. quibus rebus, cum fieri id debereti ut omnium maxime ab ofmni iniuria tuti essetis: neque quisquam non benevolus uobis

esset: repentino tamen quodam impetu prope omnes totius Europae nationes ad uos tanquam omnium communes hostes extinguendos, confluxerunt. multa ego hic mihi iustissimas

ob causas flenda arbitror i unum hoc tamen dicam. s ulla re quam ratione fidem aliqua in re non obstinatissime seruan clam esse persuaderi uobis potuisseti facillime hanc a uobis euutari procellam potuisse . sed uos ne totius quidem orbis impe rium tanti faciendum, neque ullam tam extimescendam vim, ullum tam formidabile periculum esse iudicauistis i ut α' fide dimoueri, atque ab ossicio discedere deberetis . hoc uos animo cum per uos etiam essetis: quippe qui in obseruantissima ossi

ciorum omnium rep. nati, atque educati estis i multum tamen

ad id constantissimus uos Princeps uester & oratione animauitr& auctoritate confirmauit . maximam igitur simul ille, simul uos omnes gloriam consecuti estis. sed magnas ,neq; eas tamen

culpae ullius, sed innocentiae ,& laudis poenas dedistis. Cum multi huius reip. splendorem, assueti ipsi tenebris,serre non pes sint:atque

40쪽

at e atque extinctum cuperent i alii, qui Italiae ipsi oppresso

res, ac prauones essent, aequabile hoc imperium, hanc per tot annos conseruatam libertatem,& odio prosequerentur i & time rent , ne uestro aliquando exemplo , ac totius Italiae iandiu extincta libertas reuiuisceret i nonnulli florentissimi, atque opulentissimi imperii diripiendi cupiditate tenerenturi factum est tut& in uos omnes inter se illi coniurarent i&coniunctissimi uobis reges, ac uestrae semper reip. amantissimi , ita fictis improbo rum delationibus i uobis distraherentur tui arma etiam sibi in hanc remp. sumenda esse iudicarent. Hic uero cum uos ibi ta,atque inexpectata re oppressi, uestras his copias, quaecunq uetum repente contrahi potuerunti opponere cogeremini racce

pia illa calamitas este de qua me quaeso Patres opt. flere patia mini. eiusmodi enim sulti ut tae acerbissimo animi sensu , ne que es me dici, neque audiri i uobis posita hac clade nunciata,

quod tantum animi robur, tanta uis, tanta firmitas esse potuite quam non tanto incommodo labefactari, ac concidere necesse fuerit t& certe ut uerum fateamur trepidatum aliquantum es multis esti multorum animi perturbati sunt: ciuitas diu paci, ac prosperis semper assueta, tanta, & tam repentina rerum Ο mnium mutatione,non commoueri non potuit. sed admirabulis quadam uestri Principis sortitudo,& luis ipsa uiribus inconcussa permansi i & eam uocem emisit ea grauitate uestri uos decoris ac dignitatis admonuit t ut erectis omnium animis , ne

mo unquam in tollerandis aduersis firmior,quam' uos uniuersi fuistis, inuentus sit . sed non haec solum eo tempore in uobis uirtus enituit . permultae se aliae, quae ante latuerant , ut quan que difficillima illa tempora exigebant, ostenderunt . cum tantam in uos procellam illam,nullo uestro merito subito exti tisse uideretist neque facto semel periculo, sustinere eius uim potuissetis i uel alicui deorum immortalium in uos ine, uel malo ribus quibusdam uiribus ciaendum esse statuistis i neque quic quam, quod ad leniendos hostium animos accommodatum esse uideretur: praetermisstis. quanta hax animi moderatio ha

heri debet e sed cum lauiores in dies illi, ac serociores fierent r

SEARCH

MENU NAVIGATION