Andreae Naugerii patricii Veneti Orationes duae, Carminaque nonnulla

발행: 1530년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

iidem uos, eum iam moderatione uestra, & deos, siqui irati uo bis erant, pacatos,& causam uestram omnibus iam probatam iudicaretis: bellum uobis acerrime, atque omni animorum contentione, gerendum esse decreuistis. & id uero ita gessistisi ut cum nihil iam uobis hostes, quod aut agere, aut sperare posse iis, reliquum esse existimarent: tum uos recuperata ui Patavio,

his S illam & Taurisum ptiesidiis firmaueritisi ut his quasi se nis quibusdam hostium surori iniectis , cum toto hoc bello in

has illi urbes prope' quotannis irruerent: omnis semper eorum audacia compressa, omnes impetus alto' detorti, atque infracti

sint . Sed nihil profecto eorum, quae ἱ uobis gesta lunt, mihi

aeque memorandum videturi ac prima illa recepta recens Pata Uio tolerata in ea urbe oppugnatio. centum hostium millia se rocissimis, ac pugnacissimis e nationibus, maximo cum tumul tu , derepente, tanquam procella quaedam ad eam occupandam urbem irruerunt . uobis quidem, S egregii Imperatores uestri,&selecti, qui aderant, milites satis ad eos reprimendos esse ui debantur. sed trecentis tamen ego patriciis illis viris, quos, tu multu illo trepide nunciato, eo' mittendos censuistis topportu nissimam uobis urbem potissimum conseruatam puto. atque in iis quidem omnibus, quae t me dicunturi cum maxima uo bis omnibus, tum uero praecipua quaedam uestro Principi laus debetur. ille enim rebus omnibus praeerat : ille omnium uobis consiliorum auctor erat . sed nulla tamen ille in re, quam' hac,

quae t me postremo dicta est, maiori laude dignus existiman dus est. recordamini patres optimi, cum uos de patriciis illis Patauium mittendis hortareturr quae uerba locutus sit. Qua tuor sibi esse filios dixiti omnes & moribus nisi patrius se amor fallat & virtutibus ornatissimosi sibi certe iucundissimos leo rum tum in omne se discrimen duos patriae offerrei nec recusa

re & reliquos,& se etiam si id res poscat pro salute rei p. de

uouere. quae cum maxima omnium acclamatione excepta es

senti egregia illa nobilium iuuenum manus hoc exemplo commota ad auxilium patriae serendum, Patauium profecta est. hic

uero,cum & ipsi illi Principis filii, ae reliqui patricii iuuenes

- ubique

42쪽

ubiq; adessent: nulli non se periculo obiicerenti omnes ultro labores subirenti tanta militum uestrorum animis alacritas , tan rus hostium contemptus innatus est:ut innumeras illas copias,

illam undique circunfusam multitudinem, non solum ad eam, quam ipsi tuerentur, expugnandam urbem, sed ne ad congre diendum quidem secum acie, parem iudicarent . itaque cum plures ibi gles hostes consumpsissent: suos que omnes conatus frustra esse cernerenti ab incepto desistere, & abire turpiter co acti sunt .magna hoc facinore apud omnes gentes huic reipu. parta est gloria r magna Veneto nomini auctoritas accessiti magnae uero es nobis omnibus nostro Principi, qui huius facino/ris auctor fuit, gratiar haberi debent. neque uero hac una in re praeclari huius viri auctoritate compulsi multum rei p. prosui

stis. sed, cum plurimis graui hoc bello sumptibus iam exha

stum aerarium esset: & impendi tamen in exercitus nostros multa necesse esset: credo equidem dc egregio uos in patriam amo re adductos, priuatas inremp. opes contulisset non paruna ad id uos tamen assiduae etiam nostri Principis cohortationes excutarunt . quoties ille in senatu, quoties in comitiis ultra etiam aetatis vires magna contentione grauissima, hac de re, uerba habuit. factum est igitur et ut cum penitus iam accisas Veneto rum res , neque ullum iam ab his diutius exercitum sustent,ri posse, omnes crederent: tum uero tanta ac tam immensa se bito opum vis extiterita ut mare potius huic ciuitati, quo in

terluitur i quas ullas unquam resp. diuitias deesse post facilli me omnibus persuasum sit . Sea ne id quidem es me sileri desceti quod, nescio an iis omnibus, quae es me hactenus dicta sunt, anteferendum sit . quod, cum multos diuturni iam bellira dereti multorum animi, aduessis iis, ques, ut in tam longo bello fieri necesse est, pleraque acciderant, infracti essen ii hic ea semper in sententia perseuerauiti quam uos secuti,&maximam admirabilis cuiusdam constantiae laudem adepti estis i& in pri stinam tandem imperii amplitudinem remp. restituistis. multat quotidie pacis conditiones uobis proponebanturi ac cum de

his saepius agereturi atque in eas nonnulli imbecillitate quadam

43쪽

animi nimium pacis cupidi,non magna res. dignitatis ratione habita, descensuri viderentur: cum pGter senectutem, quae grauissimus per se ipsa morbus est i aduersa etiam ualetudine labo raret i ad hane tamen ille dissuadendam nec satis fidam, nec de coram pacem p sto' semper fuit: semper ea, quae reip. dignitas

posceret, locutus est. admirantur romanarum rerum scripto

res Appium illum caecum, cum illi ad caecitatem grauis etiam senectus accedereticum de Pyrrhi pace senatus consuleretur tad eam se tamen impediendam deserri iustae. nos de hoc MObimus e qui in summa itidem senectute, impeditiore etiam morbo quam' haberi caecitas debeat, pene confectus, non semel, ut Appius, sed & hanc ad rem saepius assuit: & aliis omnibus, quae de rep . agerentur, rebus, toto hoc decennio semper inter fuit. profecto nihil est patriae charitate praestantius. ea una mnem illius morbi vim repellebati omnes senectutis molestias abstergebat . Hic uero, cum ille magnam quandam animi vim ostencsereti nihil cuiquam prius, nihil potius reipu. dignitate esse debere diceret e pericula & labores omnes, mortem ipsam denique bono cuilibet potius subeundami quam' ullam vn quam pati reip. turpitudinis maculam inspergit turpi pace se scepta , nulla unquam re deleri hanc labem posse i sortunam

reip. mutari posse, rerum Omnium continuas mutationes esset sperandum ex iis, quae pertuleramus aduersis esse, iam iam adjesse, ut nostrae res in melius uerterenturi nunquam reip. ad to Ierandum bellum defuturas opes: deos etiam immortales, civi tati, quae tam pie eos semper coluisset, non defuturos: cauerent modo, ne ignominiae notam aliquam reip. inurentes, deorum ab se animos, qui illam tutarentur, auerterent. Haec cum ille

commemoraret a uos ei patres optimi semper assens bellum potius cum dignitate reipu. uobis gerendum, quam' turpi pace quiescendum statuistis . neque uero est, quod huius uos sen tentiae poenitere possit. nam non longo intericiis tempore opulentissimus ac potentissimus Gallorum rex , qui semper antea coniunctissimus huic reip. suerat rac multas uobiscum necessi

tudinis causas habebat: cum false se malevolorum sermonibus ab amicitia

44쪽

ab amicitia uestra, quam fidissimam sibi semper expertus esset rauulsum videreti occultis in se illorum odiis ac fraudibus co gnitis,id uobiscum foedus iniitrui quod intercesserat dissidium,

reintegratio amoris quaedam quod nonnunquam fieri consue uit fuisse videretur. is ita exercitu paratissimo, ita omni uobis auxilio praesto' suit: ut tantis viribus additis, quae violenta uo bis illa proximi belli tempestas abstulerati ea prope' omnia in tra paucos dies in potestatem uestram redacta sint. Tum uero, cum satisfactum iam dignitati uestrae iudicaretis r atque aequa iam tandem uobis pax afferreturi nullis uos sumptibus, nulli rei parcendum esse, dum ea fieret, censuistis. quam cum item

ad rem conficiendam omnem operam amicissimus uobis rex,

omne studium contulisset i fastum est, ut sub induciarum no mine, pax sit uobis firmissima constituta. Sed quoniam commemorandis iis , quae cum omnium uestrum laude coniuncta

esse,& ad remp. pertinere visa sunt, longior sortasse sui, quam' ut plura iam g me hoc tempore dici possint i multa, quae mihi ipse dicenda proposueram , pretermitti necesse est. sed & satis ex iis tamen , quae dicta sunt i qualis hic fuerit, quam diuinus quidam uir haberi debeat, gnosci potest. quam enim ὀ pGclarissimarum illi virtutum coetu, quae aut solae, aut certe maxime

in homine laudandae sunt i defuisse dicemus e prosecto squis eum iam inde ab adolescentia penitus inspicere , tum quae as ibio , & in prouincialibus ,&in urbanis magistratibus gesta sint,

quemadmodum denique principatum adeptus, tum tranquiblis, tum omnium, quae nobis unquam inciderunt, dissicillimis temporibus, remp. administrarit, considerare uolueriti nihil in hoc, eorum, quae in magnis ac praeclaris uiris admirari consue uimus, diaderatum esse cognoscet. sed ne eorum quidem, quae aut es natura, aut a fortuna hominibus dari solent, quicquam illi admodum defuit . quae quanquam nulla ratione cum animi bonis, de quibus iam abunde diximus, conserenda sunt i et ubmodi tamen suntlut nec solam ad beate vivendum uirtutem sus ficere, nec sine his scelicitatem illam, quam omnes appetunt rconsequi quenquam posse, preciatissimi etiam, ac sapientissimi

45쪽

homines existimarint . Ego quidem quanquam nihil es diis immortalibus humano generi virtute maius aut praestantius das tum arbitrori non parum tamen ex his etiam eorum in nos beneuolentiam declarari puto. quod si ita existimandum est quis unquam diis immortalibus carior Leonardo fuit e quis eorumnauneribus ornatior e praeclarissima in ciuitate, maxime nobili, atque illustri ortus genere,& egregia quadam forma fuit i &honeste partis diuitiis abundauiti & ita prosperos rerum o mnium successus habuiti ita semper illius virtutes sortuna co mitata est ut nihil unquam optariti quod non sit cumulatis

sine consecutus. omnes in Optime constituta rep.honorum gradus adeptus, atque illius demum Princeps creatus, in eius as ministratione ad extremam usque senectutem vixit. accessit ad

haec, quod & rarum admodum, & difficillimum haberi soleti ut & plures liberos,& egregiae omnes probitatis procrearet. ὀquibus, cum primariis ciuitatis viris in matrimonium filias cob locasseti & Hieronymo item e filiis uxorem despondisse liquod magnae cuiuidam scelicitatis esse creditur: dc nepotes, & neptes,

re ex his & pronepotes ,& proneptes vidit. sed, ut hoc fossicis sme illi contigiti ita id non licuiti ut omnes sibi superstites Dbos relinqueret. nam ultima iam in senectute constitutus, cum

ad id usque tempus incolumes omnes fuissent: importuna morbi vi,stero ab hinc anno Bernardum amisti quo ingenio' qua comitate e quantae spei iuuenem e non leuius ego huius morte illatum patriae, quam' patri uulnus puto. quis hic uir qualis senator e quantus in rep. administranda fiasset e sed iniqua ibium sortuna nobis inuidit. At quanto id tibi optime ac mi serrime omnium iuuenis Delicius cecidissetis,cum ad tuendam Patauium cum Aloysio fratre,&inuicto illo nostrae iuuentu tis flore prosectus, gloriosa pro patria arma serrest ac nulla ti bi in re parcerest omni te discrimini opponerest tum hostiurn tibi telis occumbere, ac speciosissimam pro patria mortem obi se, licuisset. Acerbissima hac praestantissimi iuuenis morte, aram nemo tota in ciuitate esset equi non ingemisceretiqua eam constantia pater tulite eadem, qua tot ante patriae calamitates

tulerat.

46쪽

XXII

tulerat. non magis hac fortunae iniuria desectus,quam' secundis unquam ullis rebus, quae plurimae illi acciderant, sublatus est. ut mihi dii immortales extremum hoc illius, quem paulo post

in suas sedes, ubi ueram vitam viueret: ac perpetuo secum aeu frueretur: uocaturi erante virtutis periculum fecisse videantur.

atque hoc quidem illi e' filiis incommodum illatum est . quan ras uero, & quam' magnas ex his eum uoluptates percepisse ar bitramini e quantas fortasse nemini unquam contigisse creden dum sit . quasi rarum , ac solum prope quoddam scelicita tis exemplum, Metellus celebraturi quod, cum quatuor ibli essent filii r eorum unum praetorem , tres consules, atque ex his unum censorem , duos triumpho insignes vidit. Ma gnum profecto' Metelli patris gaudium fuisse arbitrandum est i cum ea filios, quae amplissima in ciuitate essent: consecutos intueretur . neque tamen tam ego illum laetatum puto , quod hos ad eos delatos honores videbati qui, quanquam maximi, quod in populi tamen manu sunt i mandari plerunque etiam indignis solerenti quam' quod eiusmodi esse illos cognoscebati

ut digni essent, quibus summa omnia tribuerentur . Hoc ue rum demum gaudium est: eas in filiis virtutes aspicerer ut nul lus non illis honos debeatur. quae si ita sunt: ne hac quidem in re, ut alia omnia praetermittantur et minor nostro Principiquam' Metello scelicitas contigit. cum enim quatuor itidem huic essent filiit cui tot unquam uimatibus aeque omnes or natos intueri concessum est e sed & iis etiam, quae merebantur,

dignitatis praemiis honestatos,& nullis non honoribus auctos uidisseti si nostri Principis filiis uiuo patre magistratus petere per leges liceret.&sbi tamen id ille polliceri potuiti fore, ut, cum ipse excessisset, nullum esset in hac rep. virtutis praemium, quod illis, cum id es uobis peterent, negari posset.& uiuens etiam Laurentium filium, ne hoc sibi unum defuisse queri pos sit et cum ea tempora incidissenti ut is legibus solueretur i in proximum post se dignitatis gradum sublatum uidit. Cum uero optatissimum esse parentibus soleat, quamsimillimos sibi nasci filiosi cui hoc unquam benignius, quam' nostro Principi

47쪽

concessiam est atque ego non de hac tantum corporis, sed mul/to de illa magis,quae in animo conspicitur,similitudine loquor. qua in re ita,& inter se& patri similes huic filii contigerunti ut facillimum fuerit in omni uirtutum ac morum optimorum genere, & in patre filios, & in filiis patrem, & in fratribus etiam fratres agnoscere . quae, quamuis ita sint, nescio quo pacto ta men magis omni in re in Laurentio conspici imago patris po test . quem quidem ego cum intueor Patres optimi , non uideo cur Leonardum nobis ipsum ereptum queri possimus . en ea dem oris lineamenta aspicere, eandem uerborum grauitatem audire, iisdem omnibus uirtutibus frui licet . hanc ille egregiam dc animi de corporis sui efigiem nobis reliquit, multo certe iis omnibus anteferendam, quas plurimas Romani sibi quondam Imperatores ad propagandam sui memoriam, ubique gentium collocarunt . ob hanc ego quidem etiam causam minus illi mo Issiam suisse mortem putor quod cum ipse patriae eriperetur,&in caeteris tamen filiis limillimam sui imaginem,& in Laurentio

ipsum quasi se sbi superstitem relinqui reip. conspiciebat. Sed

cum tam multa deorum immortalium benignitate nostro Principi contigerint i ut nihil prope optari a quoquam possiti quod non ad hunc abunde delatum sit i una fortasse ualetudo non benignissime ei concessa esse uideri queat . nam neque in iuuentute magnis quibusdam corporis uiribus, ct infirma, at

que affecta morbis senectute fuit. sed qua illi in parte naturae munus defuit i in hac sibi ipse quod multo est praeclarius ani

mi uirtute praesto' fuit. nam eam temperantiam adhibuit i ita omnes semper, quae corpori ossicerent, uoluptates neglexit i ut

in hac imbecillitate tamen ad nonagesimum prope usque an num, quod ne robustissimis quidem saepe acciditi uitam pro duxerit . maior profecto' ex hac illi uirtute laus debeturi quam' si illi, uel ipsum illud Milonis Crotoniatae robur es natura contigisset . atque in hac quidem re Patres optimi magnum quid dam est: quod nostro a nobis omnibus Principi debeatur . ab eo enim tempore, quo proximo hoc maxime seviente bello,

grauissimo pene morbo oppressus est i quicquid ad pristinam illam

48쪽

XXIII

illam prorogandae uitae diligentiam addidit: quaecunque, ut ui ueret, passus est i quaecunque fecit: ea omnia singulari illius quodam in remp. amore facta esse,existimandum est . neque ubia in re magis quam' cara illi esset patria,cognosci potuit . quid enim e desiderio haec illum uiuendi secisse arbitramini e quid

erat e cur tantopere in uita diutius esse uellet e tot iam annos ut Xerat tui, quod in omni re fieri consueuit, satietatem iam tum illum uitae quandam cepisse credendum sit . eum ex recentibus patriae incommodis dolorem acceperat: ut aegerrime illius se su eresse calamitati passus sit. cum omnes etiam tum filios inco umes haberet: atque omnia prope adhuc illi secunda in pruuatis rebus suissent: magis erat ut uereretur, ne uiuendo qui quam, quod nollet, aspiceret: quam' ut tartius quippiam spe randum esset . ad haec, quae illi iam eius uitae cupiditas esse po teratiquae eo' iam uenerat: ut nihil aliud quam' grauiores quo tidie morbos, &assiduos ex his dolores, ac cruciatus expecta re posset. quo' haec ergo tam diligens tuendae uitae cura quo' haec uiuenJi cupiditas e cum uideret, si media ipse in tempesta te ereptus, tantis in fluctibus remp. reliquisseti fore, ut uel eo uno, quod diu in substituendo gubernatore occupata sutura erat i multa illi inferri detrimenta posenti omnia sibi perpetienda esse censuit: ut, dum eam in tranquillo sisteret i cum sibi iam satis uixisset i patriae certe, cui non minus uiuendum esse cognosceret i uitam proferret. Non minores huic igitur gratiae es no

bis habendae sunt: Guod patrue utilitate permotus , in uita esse sustinueriti quam' ab aliis quondam ciuitatibus iis sunt habitare qui uitam pro patria reddiderunt. eorum enim nonnulli ne morte quidem illa quicquam profuerunt . hic tantum uita pro fuit: ut eius potissimum consilio, quod nulla illi unquam aetas debilitauiti sed semper auctius factum est: & plurima proximo hoc bello preclarea' uobis gesta, & in tuto aemum remp. mi Iocatam putem . Quod si aliqua in morte etiam scelicitas esse existimanda est i quae certe estiquis in hac illo scelicior unquam fuit cui quidem eo ipso, quo optauerat, tempore, erepta iam e belli fluctibus rep. de ea firmissima in pace constituta, mori

49쪽

contigit . quin id etiam credendum est, nullo illum cum dolo

re decessisse. neque enim eundem in omni morte doloris sensum esse existimandum est. nam cum omnia, quae natura fiunt, cum uoluptate fianti ac, quoniam nati mortales sumus, certus qui dam terminus, quo moriendum nobis si, natura sit conitit tus: mortem illam, quae natura contingit, ut non contendam,

cum uoluptate esset sine dolore certe eiti si illa acerba puerisi sit iis, qui in iuuentute sunt et quos e uita, tanquam immatura ex arboribus poma, ut quadam auelli necesse est . senes certe, quibus iam sua maturitas aduenit: quod sensim his sne sensu uita surripitur: paulatim deficiunt: ac sne ullo dolore,sua qua si sponte extinguuntur. quae cum ita sinit nunc demum est rcum peracto iam totius uitae cursu,& beatum hunc,& foeticis smum suis , assirmare possimus. Quamobrem, ut ad id iam ueniam, quod mihi postremum faciendum est i& ad lenien dum hunc, quem in uobis omnibus intueor,moerorem aliquida' me dicaturi non uideo Pat. optimi,cur illius mortem, qui o mnes uitae actus seelicissime peregerit, tam moleste uobis feren dam putetis . non infinitum nobis quoddam uiuendi curricus luna propositum est: sed tuis &carceribus,& metis terminatum. ac sortasse medio quempiam e cursu abripi dolendum sit quod quis omni sortissime decurso spatio ,& ad metas peruenerit: &promissa uirtuti praemia consecutus st: si illi amici haberi uolumus i laetari certe debemus . at ei, qui recte, ac cum uirtute ui xerit, pro imbecilli hac mortalitate , immortalem, ac scelici sibmana a' superis post mortem uitam dari, cum omnes semper o inni tempore homines crediderunt: tum nos praecipue, quibusa' Deo optimo Maximo uerum ad coelum iter ostensum estisne ulla dubitatione assimare debemus. quod si hoc illi contingere potuisseti ut nunc morti ereptus, reliquo omni tempore nunquam morereturinon tamen uos hoc illi optare debuissetis. quid enim misera illa inter tot hominum calamitates immortalitas, cum scelici hac inter deos, & bonis omnibus resertissima, quam adeptus est,immortalitate conferri posset tantum abest,

ut id existimem: ut si illa etiam nobis non si propositat magis

tamen

50쪽

XXIIII

tamen optandum arbitrer , ex assidua hac humanae uitae iacta tione aliquando eripi :quam' uel perpetuo in ea uersari. quare omni iam dolore abiesto, illum potius imitari, & quae ille consecutus est, i diis uobis immortalibus optare debetis . Sed haec in uniuersum omnibus dum sint. Vobis uero praeclarissimi optimi Principis filii, quae a' me consolatio adhiberi potest e pri

uari patre nemini non graue est i tali patre priuari, talibus, acram piis, quales uos estis , filiis grauissimum. neque fieri ullo pacto potest, neque id natura concedit, ut non maximo dolo re assiciamini. sed profecto', si ipsa haec eadem, & quo patre na ti,& quales uos sitis , considerare uolueritist omnem a' uobis doloris impetum fortissime reiicietis . quam' sorti pater animo Bernardi filii mortem tulit qua constantia tot longe illi filii

morte grauiores patriae calamitates eat paternam hanc uirtutem uos praecipue praestare conuenit.& hi uero uos estisthae iam in uobis visae uirtutes sunt i ut animi sortitudinem, quae maxume uiros decet: uobis deesse turpissimum suturum sit . quam ne in uobis desiderare uideari omittenda mihi haec omnis oratio nis pars uidetur. & uos potius ad tam egregium imitandum patrem cohortandi. sed & eam etiam orationem uestra mihi uirtus eripuit . quid enim uos incit qui ita in cursu estis ut

non illius modo uestigiis insistatis i fed & omnibus iam eum uirtutibus aequaueritis: & si ulla id fieri ratione potest, etiam superaturi este uideamini. Quamobrem uos quidem quo' coe pistis, pergitet & quae in uobis sunt, praestater caetera, quae pa tri concesta sunt, pro uirtutibus uobis uestris es diis immorta

libus euenient.

M. D. XXI. XXV. Ι V N I Ι.

SEARCH

MENU NAVIGATION