Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 4. tertiam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

cuius cuspis tota repraesentat distincte obiectum debent enim .radij adunari, ut possint habere vim lassicientem ad agendum iu oculum. Quare si nimis approximetur oculus ad obiectuin , radii nondum adunati non mouent , nisi imperfect8 illum , atque adeo distitaste videri non potest obiectam. Quaeres quarto, quomodo sensus laedatur a vehemente sensibili , constat enim experientia ex nimio albo visum recipere aliquod detrimentum, si militer ex nimio splendore , auditus nimio sono obtunditur. Respondeo et cum sensationes omnes fiant permotum, vehemens sensibile vehemeuter mouet sensus , talisque motus laxando poros spiritibus animalibus viam aperit ut citius effvant , dissoluitque organa , aliquando vero eorpuscula numia quantitate se se per poros sensus insinuant, &quia humida ibi remanent, occluduntque por sensusque stupefaciunt. Hoc maxime verrucatur in gustu ei sapore enim aliquo nimio infectus alios

vix sentire potest: ideo illi qui nimio vino dediti

sunt, vinum non sentiunt,nisi generosissimum, cum etiam illi qui ab eo abstinent,sentiunt illud, quamvis temperatissimum illis propinetur. . Quaeres quinto , an sensus errare possit circa suum obiectum. Respondetur a multis sensum e rare posse circa sensibile commune, sic saepe decipitur circa motum: nam rem quae mouetur exi stimat non moueri, verbi gratia, existens in naui velociter properante existimat mauem non minueri, & circa magnitudinem etiam errat, eum s

lem bi palmarem e sie existimati-Quoad sensibilo Noprium dieant illud posse considerari, vel secundum suam rationem communem , v. g. sub Iatione

102쪽

Disp. III. De Anima sent ente. 97

Tatione coloris , quo pacto nunquam decipitur isus, quia quaecunque videt sub ratione coloris videt, & auditus quaecunque audit sub ratione soni audit : at vero saepius decipitur secundumaationem particularem, dum v. g. percipit album per modum caerulei,si obiectum album sit valde

distans. Verum siue tot distinctionibus. Respondeo illius esse deeipi cuius est iudica-

, atque adeo cum sensus externus non iudicet , neque iudicare possit , sequitur illum eNare proprie non posse, sed tantum indirecte de improprie determinare potest intellectum ad errorem & esse via ut opinio in nobis tollatur, ut tu. Bonau. loquitur iv 4. dist. IO. arr.3.quaest. 2.ν g qui videt a longe obiectum album saepe exi sti inat esse alterius caloris , quia obiectum ob illius distantiam imperfectam & turbatam spe ciem imprimit in oculum; sed sensus non debet dici errare, quia non potest esse sensatio, nisi alicuius quod sentitur 3 sumatur ergo obiectum secundum quod sentitur , & ut sic , manifestum est seniationem debere esse illi conformem,sicut

si pictor intendens pingere felem, pingat simiam,

errat pictor, sed tabella obiectum suum repraesentat nempe simiam. 'Quaeres sexto, quis ordo inter sensus consti tuendus sit. Respondeo: ordo varius constitui solet, alii enim ordinem naturae sequuntur: alij ordinem

dignitatis : alij ordinem facilioris doctrinae quia primo differre nose videtur ; aliunde quoad n bilitatem tactus , olfactus & gustus.cedunt aliis, at auditus & visus adhuc primas contendunt; ex una parte visus praecellit ob actionis nobilitatem ad varia opera excercenda,ex alio capite auditus:

103쪽

68 Physica Pars tertia.

nam fides ex auditu. Nos autem hic naturae ordinem seruabimus , atque adeo a tactu incipiemus; vel satur enim circa obiecta maxime materialia.

uodnam sis organum , obiectum, modusquς quo asscitur tactus.

TActus sic dicitur , quia obiecto suo non afficitur nisi sibi contiguo; de ilio igitur quaeritur quodnam sit organum eius. Themistius atque simplicius tactum in corde constituunt ό ve aum experientia teste docemur tactum sese per omnes corporis partes diffundere ; Casserius ve- Io lib. I. scct. 2. cap. 18. cum caleno dicit organum tactus esse membranam carnosam, Ut pote ex camis & membranae materia genitam. Barth linus denique lib. I. cap. χι & 4. statuit esse &membranam carnosam & cutem : .verum unius sensus non debet assignari duplex organum deinde nerui tum cute tum membrana carnota denudati sentiunt , ergo organum sensus neque in membrana,ueque in cute, neque in utraque simuI

Dico primo, tactus organum sunt nerui tum ratione sui, tum ratione spirituum quos des

probatur ; illud est organum tactus quod dem sertactionem tactilium ad cevbrum ; atqui nerui hoc praestant tum ratione sui ., tum ratione spirituum ; ergo nerui sunt organum tactus. Probatur secundo: tactus viget ubicunque sunt aliqui neruorum ramuli, & quo magis partes sum

104쪽

Disp. III. De Anima sentiente. 9'

neruosae ζ eo subtiliores sunt tactus, unde quia in manibus & pedibus sunt multi nerui, si manus, vel

pzs laedatur , aut perforet , vehemens causaturdstor, quod signum eth neruos esse organum

Obiicies primo : multae sunt partes carnis in

quibus nullus reperitur neruus, attamen quaelibet pars carnis sentit ; ergo nerui non sunt organum

tactus.

Respondeo carnem ideo sentire,quia dum tangitur , vicini ramuli neruorum mediate tanguntur , vel etiam quia spiritus animales per totam carnem disseminati per tactile moti motum communicant spiritibus qui intra neruos continentur. Obiicies secundo : dum acu vulneratur cutis, sentitur ingens dolori ergo cutis est organum. Respondeo eodem modo ac ad superiorem obiectionem , quare dici debet & cutem & carnem esse quaedam media potius quam organa, media, inquam, terna & coniuncta, non enim indiget tactus medio externo, Vt patet experientia: nam neruus denudatus si tangatur , sentit ; habet tamen mςdium externum per accidens aliquando. r Vt dum aliquis manu sentit duritiem lapidis etiam mediante linteo : natura autem prouidit ut esset aliquod medium coniunctum, ut in caeteris sensibus : in oculo est tunica cornea, in aure est tympanum & varij anfractus, in olfactu, os cribrosum in gusta est pellicula,& etiam caro ἱ & quia tactus

est generalis sensus extensus per totum corpus, debuit illi assignari medium etiam per torun Corpus extensum;conditoris enim sapientia in hoc manifestatur, ne temporum iniuriis indurarentur, aut stupescerent organa sensuum , illa foris non exposuit , & ne sensibilia vehementiorem sen-E L satio

105쪽

roo Physica Pa, tertia.

1ationem ederent, mediis conuenientibus sensus instruxit. Dico secundo: obiectum sensus tactus esse omne tactile dicitur communiter, sed primarium sunt Ouatuor vulgares qualitates primae, nempe calor,

frigqs, humiditas & siccitas; ilia enim per ie primo

percipiuntur a tactu, caesera vero percipiuntur secundario, & ad quinque combinationes reducuntur , quae sunt graue & leue , durum & molle, lubricum & aridum, asperum & lene, crassim & tenue; lia enim omnia debite applicata tactus sensationem faciunt. Vnde ut videtur, illae qualitates non sunt entitates absolutae, idem est graue& leue diuerso respectu , idem est crassum & tenue diuerso respectu, verbi gratia, vinum est tenue respectu resinae , aut picis, & est crassum Iesi prima aquae ardentis;plumbum est durum respectu cerae, & tamen est molle respectu ferri & marmoris , &c. Omnes igitur illae qualitates nihil aliud sunt quam affectiones quaedam quantitatis ex V riis raritatis & densitatis gradibus orientes, Sic

patet non esse qualitates neotericas: nam quid

sint humidum & siccum , calidum & frigidum. graue & leue, explicuimus suis locis i durum vero& molle dicitur corpus, quia facile vel difficile cedit, quod prouenit ex eo quod corpus illud habeat humoris plus vel minus, vel ex eo quod partes sint plus vel minus copacita, &sic de reliquis. Quaeres utrum dolor & voluptas sint obiectum

Respondeo dolorem generaliter nihil aliud esse

quam molestam sensationem, voluptate vero esse

iucundam sensationem, fiersque cum obiecti actio est conueniens , sicuti sit dolor, quando illa actio in noctua variisque modis, ut quibusdam placet,

causatura

106쪽

Disp. III De Anima sentienter I o I

eausatur ι nimirupi diuisione continui, ut cum vulnus infligituri ex ' intemperie qualitatum , ut cum quis calore aut frigore nimis intenso assicitur : item ex compressione , percussione, &c. verum omnes modi ad solutionem continui cum quadam resistentia reducuntur ; nimium enim

frigus dum aliquas particulas constringit illas ab aliis soluit, quid fimile in nobis fit ac in terra, cuius dum frigus aliquas partes constringit, separat illas ab aliis , unde hyemis tempore terra finditur:issem cum proportione dic de compressione. Ad quaestionem igitur respondeo dolorem non posse esse obiectum tactus, quia obiectumessicit sensationem , sed dolor non potest facere

sensationem ; ergo non potest esse obiectum. Pr bo minorem. Sensatis non potest facere sensationem : sed dolor est sensatio ι ergo non potest facere sensationem. Obiicies '. communiter dicimus nos: sentire do

Respondeo sensum illius esse , nos percipere sensationem dolorosam , sed tactus non percipit

suam sensationem , ut infra probabimus : vel la tem sensus est nos sentire solutionem continui, quae est causa doloris Dico tertio, non esse necesse, ut qualitas quae tactum assicit,excedat illam quae est in sensu.

Probatur primo, quia experientia constat manus aeque calidas & molles alteram alterius calo . rem εc mollitiem mutuo contactu sentire : fateor tamen sensationem nore esse tam exquisitam ac

quando excellit qualitas contacta. Probatur secundo, ex eo quod alibi docuimus, duo agentia aequalia posse in inuicem agere. Dein

de mollities nihil est aliud quam minor durities,

107쪽

ro1 Physica Pars tertia.

at nonne mollities tactu sentitur λ experimur

enim resistentiam, dum manum in aqua movemus,& dum natamus.

Probatur tertio, obiectum tangibile non agit libere ; ergo agit in sensum non soliim secundum excellentias , ted Uecundum totam suam intenso nem ; ergo agit secundum gradus minoris in sensionis ac sunt illi qui in simili sualitate reperirintur in organo v ac proinde tactus illud obiectum sentiet secundum gradus minoris inten- soni S. Responget Marcus a Baudunio obiectum pro ducere tantum speciem repraesentantem gradus Liperiores , quia tangibile non potest immutare potentiam , nisi concurrente simul imnvitatione. naturali, at agens non potest agere in subiectuis

Contra : secvngum neotericos, species non contrarium , & aliunde non terranent in sensu externo ; unde sic argumentor : achio necessaria non habens contrarium , recipitur secundum se totam in subiecto, saltem si subiectum non sis cmile ; atqui actio qua tactile agit producendo species sic se habet , est enim necessa ria, non habet contrarium , & subiectum non est smile ; ergo recipitur secundum se totam insensum; ergo sensui recipit omnes gradus intensionis specierum ; deinde ratio illius argumenti

nullam habet vim & probatur: multa immutantur intentionaliter , licet non concurrat immutaritio naturalis : nam cium sentitur tactile durum aut molle, graue, aut leue, S c. nunquid in manci producitur durities, aut mollities, grauitas, aut leuitas, &c.

Objicies erimo .quod sentitur percipitur ἱ at

ques

108쪽

Disp. III. De Anima seni lente. Io 3

qui calidum ut duo non percipitur a calido ut quatuor 3 ergct non sentitur.

Respondeo primo, Nego maiorem : quia se tire non est percipere. Secundo distinguo niat. Quod sentitur sensatione perfecta, & cum nullum adest impedimentum percipitur , Concedo mai. Quod sentitur sensatione impersecta , & cum vadest impedimentum, percipitur , Nego mai. Tribus igitur modis euenire potest ut tactile aliquod non percipiatur u primo si impediatur quominus agat, v. g. si spiritus ignei qui sunt in co Pore calido ut duo itupefiant nimio frigore constringente particulas, & tunc calidum allud est lautum virtuale. Secundo supposito quod .calidum agat, si mens serio occupata fuerit alicuius obiecti excellentis consideratione. Tertio quah-do ex duobus quae simul agunt in sensum unum lange excellentius est alio, si cui patet in sono ;ingens enim sonus impedit quominus minores percipiantur , sed non impedit quominus audiantur, quod videtur esse paradoxam, sed probatur ; nam minores soni agunt; ergo sentiuntur. Probatur antecedens : quia si in eodem tono multiplicentur, tandem fiet murmur quod per-eipietur & impediet quominus sonus secundum se intensior percipiatur saltem tam distitiine ac

antea.

Objicies seeundo , cum eodem Marco : si tactus posset percipere gradus aequales exteriores , posset & interiores, quia est eadem ratio de Omnibus ; at non potest sentire interiores,alias homo esset in continua sensatione 3 ergo nec aquales

exteriores. I

Respondeo Nego sequelam , quia ita corpus cliseo .cum cst, ut partes interiores sentiri non

E possint:

109쪽

. . . . . '

r o sica Pars tertia.

possint; & si valeat illa argumentatio , valebit etiam & ista, si tactus post percipere gradus excedentes exteriores , posset & interiores , quia eadem est ratio de omnibus ἱ at non potest sentire interiores, alias homo esset in continua sensatione ; certum enim est quod omnes partes non sint eiusdem temperamenti, aliae aliis sunt calidiores, aliae aliis molliores. Dico quarto:organum tactus non sentit qualitatem in se existentem sed solum qualitatem o lecti externi. Probatur primo; non est potior ratio cur omganum lentiat qualitates secundas quas habet , quam primas; at non sentit secundas ἱ ergo nec primas. Probo min. Non sentit mollitudinem, ne

que duritiem quam habet. Probatur secundo : si homo sentiret qualitates primas quae sunt in organo, esset in perpetua sensatione ; at hoc est falsum. Objicies primo , qualitas organi est magis insetima quam qualitas obiecti ;.ergo illam sentit. Respondeo: est magis intima in esse naturali,

Concedo:in esse intentionali, Nego neque enim tarn assicit organum , vel esto antecedens, Nego Consequentiam ; nam color qui est intra oculum est magis intimus quam externus , & tamen non

sentitur.

Objicies secundo : sebricitantes sentiunt ardorem febris I ergo qualitatem organi. Respondeo illum ardorem non esse in organo, sed in sanguine. . Quaeres quotuplex sit sensus tactus. Respondeo esse tantum unam totalem : est i m n multiplex partialis tum ratione me dij, tum

ratione

110쪽

Disp. III. De Anima sentiente. 1 os

ratione obiecti ; illae enim disterentiae superaus enumeratae multum inter se discrepant. Quaeres secundo , quomodo fiat sensatio tactuS. Respondeo rem sic se habere : nerui sunt per totum corpus dispersi , & quot modis mouentatur, tot tactiles qualitates denominantur , quae vel sunt gratae , vel molestae V. g. cum palea leuiter mota supra labium hominis ipsum titillat, tria reperiuntur, nempe labium hominis , palea,& leuis motus paleae supra labium , qui motus paleae moderate mouet neruum tactori u labi j, seu potius spiritus & capillamenta eiusdem nerui, &eiusmodi motus communicatus cerebro facit ut percipiamus titillationem illam : idem cum proportione dicendum de relliquis omuibus.

uodnam sit obiectum s organum Gust se

Dico primo: obiectum proprium & adaequatum gustus est sapor. Est autem sapor qualitas ex primis Orta , consistitque , Ut ait Arist.. lib. de sensu & sensili, quem refert Caslerius me

dicus, in hoc quod sit passio gustus facta a sicco

verreo praedominante in humido. Probatur, quia siccitas & humiditas , quae ad saporis condimentum pertinent , debent esse materia densa , & ideo siccitas erit terrea, & humiditas aquea, ita ut illa omnia cum benigno calo e misceantur, experientia enim constat pereatorem fructus maturescere & saporari, defectu vero 'Ilius temperamenti fiunt Vari j sapores, proud varie recedant ad aIiquam aliam qualitatem

SEARCH

MENU NAVIGATION