Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 4. tertiam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

it 6 P0sica Pars tertia.

gare est apud neotericos, accidens non accidit accidenti; sed esse gratae & esse acutum sunt accidentia & eonueniunt sono , ergo sonus non est aceidens. Igitur respondeo idem habere diuersas denominationes fecundum quod varie assicit sensus. Dico secundinorganum auditus est neruus amditorius. 'Explicatur et auris externae anfractus desinunt in quandam cauitatem quasi orbicularem cuius medietas tegitur membraria quadam, quae tympanum dicitur , & alio nomine Myringa sust ueturque tribus Ossiculis quae ob figuram vocantur incus ,,malleolus .& stapes et intra illam e uitatem dicunt esse substantiam valde raram &subtilem, quae aer innatus dicitur , & ad illam cauitatem peruenit neruus qui dicitur auditorius,& iste est qai desert impressiones motuum usque

ad cerebrum : coetera vero sunt media coniuncta, vel etiam dici possunt organa, sed subseruientia neruo, qui est principale organum. Probatur autem ex eo quod nihil aliud sit asi . gnabile aptius ad speciem soni in cerebrum dese

obiicies primo: sensorium dicitur esse proportionatum Obiecto & speciebus illius ; atqui illa substantia aerea est magis proportionata; ergo

est organum auditus. Respondeo non ita certo constare dari illam substantiam aeream, quin a pluribus etiam me dicis in dubium reuocatur. Deinde Nego minorem ; licet enim sit proportionata, non tamen magis quam neruus qui animatur utpote Refertus spiritibus animalibus ν aerea autem illa substantia non animatur. & Anato cinqllum agnob

122쪽

Disp. III. De Anima sentiente. Irr

eunt speciale vas ad eum aerem continendum,

ne per meatum qui ad palatum apertus est, eladibatur.

Dico tertio; sonus recipitur in corporibus sese collidentibus, & etiam in medio. De Medio nullus dubitat: de reliquis probatur ex probatione iecunda primae conclusionis & ex probatione tertia. Deinde cum aer facile cedat corpori percutienti, verisimile non est eum inter illud dc corpus percussum intercipi &. frangi, ut supponi tur , quotiescunque ex illo contactu fit sonus , adeo ut ne quidem semel possit ictum declinare. Probatur secundo : iuxta illam sententiam, non potest fieri sonus nisi corpus aliquod inter duo alia sit interceptum , quod inde falsum ostenditus, quia dum virga aer valide percutitur, ex ea percumone fit sonus , qui non potest esse in aere , ut medio , sed ut est corpus percussum. Probatur ternio : dum carta aut seri cum viscinditur, stridor quidam audatur, quamviS nul l m fit mediΨm interceptum aut excussum quod solii ex ea scissione orti subiectum este possit;hic

enim non duo corpora ex mutuo contactu sonum

edunt, sed ex duaru in eiusdem corporis partium separatione sonus emcitur ι quanquam ut arbitror, dici debeat, quod dum fit scissio, particulae

'uae ab inuicem separantur motu quodam elasti iaco verberant aerem , qui proprio nutu & pondere occupat spatium ii ater partes cartae separatas melictum. Probatur quarto : si corpora sonantia ut cymbala manu comprimantur , cessat eorum sonus ;ergo recipitur in eis. Respondet Marcus sonum recipi in poris eorum in quibus est aer , non in eis. Contra

123쪽

ii 3 Physicae Pars tertia

Contra:quia manus comprimens unam partem non occludit poros aliarum partium , atque adeo posset continuari sonus , sed ce siat, quia comprimente manu unam partem , cenat omnis

Objicies primo: si corpora sonantia essent subiectum soni, sequeretur posse fieri socium in vacuo , quod dici nequit. Respondeo reuera fieri sonum in corporibus sonantibus existentibus in vacuo:esto, non possit audiri nisi ab eo qui aurem illis corporibus opponeret; non autem ab aliis defectu medij cui communicaretur sonus, & beneficio cuius ad eorum

aures deferretur.

Objicies secundo : s sonus recipitur in corporibus sonantibus , vel recipitur in altero tantum. vel in utroque : non in altero , quia non est potior ratio cur in uno potius quam in altero : non in utroque, quia idem accidens non potest recipi in duobus subiectis. Respondeo sonum recipi in utroque proportione seruata , & iuxta cuiusque dispositioriem, non tamen unum accidens est iii duobus subiectis, sed sunt duo soni: nec refert quod auditus duos illos sonos non distinguat,quia cum eodem ictu in corporibus coniunctis producantur , mirum nouest quod ita misceantur, ut noti nisi unum sonum referant: siquidem expeti vitia constat , cum, Verbi gratia, multa si mri tympana pulsantur, non

discerni auditu sonos a singulis editos , etsi hoc longe facilius sit.

dicies tertio : actio transens non reeipitur in tua causa tanquam in subiecto; at sonus est actis transiens, quia fit cum motu ; ergo non recipitur vi corporibus sonoris.

Resp

124쪽

Dis'. III. De Anima sentiente. I I'

Respondeo, Concedo totum, sed nihil concluditur contra nos e nam unum corpus sonans non

producit in se sonum , sed unum in aliud a quo. ipsum etiam recipit per actionem mutuam. Obiicies quarto : ssante vento, defertur ab illo sonus ; ergo debet recipi in aere. Respondeo, non nego debere recipi in aere aqhoc ut ad organum deferatur,vel saltem in aliquo

alio medio congruente.

Quaeres primo. : quid sit vox Respondeo esse sonum animalis editum collisione aeris a pulmone attracti atque emissi per respirationem, cum quadam imaginatione. Diser inen igitur est inter sonum, vocem,& sermonem: nam sonus etiam inanimatis corporibus conuenit; vox solis animantibus , cum non fiat nisi instr mentis quae animalium propria sunt 3 sermo totis hominibus , quia hi tantum ratione pollent &sensa mentis communicant cum aliis , quod sermone fit : colliditur autem aer palato , dentibus, d insua & ipsa asperitate asperae.arteriae. Debet accedere quaedam imaginatio , 'ideo vox in brutis natiuos affectus indicat, & concurrente intellectu in hominibus mentales conceptus notificat per articulationem syllabatum & dictionum quae sunt digna ex instituto horum conceptuum, & tunc

.dicitur sermo. ,

Quaeres secundo : quid sit & quomodo fiat

Respondeo esse sonum resexum fierique hoc modo: cum ara sit facile densibilis, illa eius pars quae concutitur simul etiam densatur, & dum ad pristinas dimensiones redit, efficit in altera sibi proxima,& quidem sphaerice concussionem pari ter fabitam & similem suae , sicque propagatur

125쪽

o Physica Pars tertia. sonus sphaerice sicut in aqua iniecto lapide) intra

quam sphaeram auditur idem sonus , vel directe si aures sint obuersae ad ceratrum sphaerae, vel indi-1ecte & oblique , si oblique, & eatenus dignoscitur qua parte sit sonus ; si vero vocali undae occurrat corpus obsistens ulteriori eius propagationi, non ramen extinguens eius commotionem, vel turbans, aut frangens eius modum, tunc reflexo

motu resilit illaesa vocalis unda , & sonus sic reflexus dicitur echo. Quaeres textio, quid sit tinnitus aurium,& quid etiam murmur illud quod obturatis auribus auditur. Respondeo illos sonos oriri ex collisione spi rituum animalium cum tympano ; cum enim spiritus animales egredi non possi ut, versus illud reflectuntur & i lud agitant ; fit autem aliquando Vt etiam non obturata aure percutiant illud insolita velocitate , tuncque talis sonus dicitur tinnitus.

uodnam sit obiectum, organum,modu quae . exerciti' Vism. OBiectum potentiae visiuae esse visibile dici

tur communiter & visibilia esse lucem , lumen dc colorem quaecunque sphendorem alia quem habent, sed haec omnia ad unum reuocanintur,ut infra patebit. 'De luce lumine sufficie ter egimus , cum de luco tractauimus, minc Verode colore nobis agendum est. Porro color ab Aristotele libro de lenia & sensato, cap. 3 definiatur Extremitaιlerspicui in corpore terminato hos

126쪽

Dy. III. De Anima senti ente.

per respectum ad subiectum in quo est : per reiia pectum ad visum quem mouet, definitur lib. 2. de anima , cap. T. Color est motivum visus secundum actum luciat. Sensus primae definitionis est colorem esse extremitatem rei vili bilis, quae cum non sit corpus aliquod trans parens , vitum terminat impeditque quominus partes interiores visum assiciant ; secundae vero sensus est colorem este illud quod mouet visum secundum dupositionem lucidi, siue obiecti illuminati:non tamen dissiteor definitiones esse paulo obscuras , sed maior dissicultas est in statuendo quid sit color physice. Neoterici volunt esse qualitatem udaequale d1stinctam ab omni prorsus substantia. Sed Dico primo: color nihil est.aliud quam reflexio

Explicatur : in reflexione duo consideranda sunt, nempe reflectens & reflexum. Reflectens, quia est aliquid praesuppositum dicitur materiale,& est quodlibet corpus secundum variam pororum suorum dispositionem &,ut patet, est aliquid distinctum a lumine. Reflexum , quia reflcctenti aduenit, dicitur esse sor male coloris, & est ipsum lumen : ex quo sequitur obiectum visus , vel esse

lucem ut procedentem directe a corpore lumin so , vel lumen ut modificatum per reflexionem aliorum corporum opacorum; conclusio vero

Probatur primo authoritate D. Pauli Epnes. s. Si tamen ea mihi liceat uti in rebus philosophicis , ait enim:omne quod man festatur ιumen est, . ... M alius textus habet, omne quod videtur lumen est. Deinde canit Ecclesia , rebusique tam color redievult, nitentis sideras. Ex quibus aut horitatibus, quibus coniungitur experientia , sequitur colo Um osse lumen , quandoquidem est unum eorum

127쪽

i in Physica Pars tertia.

quae manifestantur & videntur. Deinde recedente luminc,non amplius apparent colores, sed redeunt illo redeunte. Dices colores de facto remanere absente luce, sed non nisi remote posse sensum affice ;reqviritur enim lumen in medio. Contra : non solum requiritur medium illuminari, sed etiam obiectum , atque ades cum sine. Iiκe non sit motivum visus proxime , dicendum est ei deesse aliquid ad veram rationem colorati , quia scilicet habet tantum materiale coloris.

4ed non formale,siue ilIud quo formaliter obiecta

Probatur secundo : videmus nubes ex diuersa Solis irradiatione nunc albo, nunc rubeo colore perfundi. Item mare ob eandem causam nunc pia purascere , nune viridi colore imbni ; e minus album , propius nigrum exhiberi , videmus etiam columbarum ceruiccs,& pauonum caudas diuersolutis alpectu mirifice colores variare. Vnde opibcae periti reflexionum & refractionum beneficio genera omnia colorum e sola luce excitant in christallino prismate. Item latriatur omnes Ir dis colores consistere in sola reflexione lucis. Dices in superioribus omnibus exemplis esse tantum colores apparentes; cito enim dispereunt,

sed quaestio est de coloribus veris , qui ideo fixi

sunt, atque permanentes.' Contra : colores illi qui dicuntur apparentes non distinguuntur ab illis qui veri dicuntur , nisi auratione : nam definitio Aristotelica illis conuenit , visum enim mouent , atque adeo frustra haec distinctio inuenta est. Deinde coelum Caer Ieum est quando renum est. &ille color durauit ab initio munia & durabit semper , ergo pCrma

128쪽

Dij. III. De Anima sentiente. O 3

vens est i & tamen omnes fatentur esse solam re flexionem lucis. Similiter in cristallino prismate videntur sempeae iidem colores quandiu versus eandem partem aspicis immotamque cristallum

tenes; ergo permanentes erunt iidem colores. De- um quid mirum variari colores , cum mutetur

subiectum in Iride & in nubibas 3 nunquid colores vultus sunt tantum apparentes , quia Variantur secundum diuersas passiones quibus agitat ut homo λ nunquid gustus sentit Lipores apparentes, quia hi cito transeunt 3 nunquid echo est verus sonus , licet statim pereat Z Denique nunquid apparens dumtaxat color herbae quae mox flauesicens durationem vix ullam habeat, respectu viroris qui in s maragdo viget 3 Concludendum igitur est ex varia dumtaxat lucis ad oculos reflexione varios subinde colores repraesentari, ut videre est

in panno plicis inuoluto, ima quippe seu interior pars istiusmodi plicarum colorem reddit penitus diuersum a lucidiori illo qui apparet in earum

summitate , vel ubi pannus diligenter tensus totam in se lucis irradiationem recipit , unde etiam pictores ad hanc varietatem delineandam contrarios propemodum colores coguntur adhibere. Probatur tertio, quia luci vis maxima inest i in

mutandi visum , vel per seipsam immediate , vel per aliquid simul cum ipsa oculos ingrediens , Scubicunque lux non est, tenebrae sunt. Deinde lux varie proiici potest praesertim per diaphanum, vel a diaphano quo partim imbibitur, partam vero remittitur. Quare fieti ncm potest quin exiens etali corpore varie umbrae , siue aeri non illuminato admisceatur si quidem in quantitatis aliqua notabili ita egrediatur , diuersas visui spe .cies exhibet quas diuersis etiam tincturis imbui F 2 necesse

129쪽

Physica Pars tertia.

nec cil est, medios inter albedinem & nigreginem colores referentibus, quandoctu dem albedo lucis, nigredo tenebrarum color est e videturrinam quod aqua, cristallu S, aliudve aliquod corpus refringens lumen in omnes suas partes non admittat, manifestum est ex insigni luminis rc flexione ab eo idque non a luperficie tantum, verum etiam ab ipso corpoti, illius membro , uti perspicuum fiet, si corpus istud in obscuro loco collocans uuam tantum illius partem illumines, tunc enim videbis emanationem quandam luminis totum corpus traiicientis, licet oculus e regione partis per quam transit, minime constituatur. Quare manifestum

est iplam ab omnibus partibus interioribus in quas incidit ad oculum reflecti. Obiicies primo : color est quid permanens, non

Vero lumen i v I demus enim rem albam semper albam, remque nigram semper manere pigram , at lumen aliquando est maius, aliquando mmu S, per seuerantibus tamcn iisdem coloribus eodem modo quo suerant ab initio. Respondeo partium dispositionem pororumque

non variari, atque adeo eum aduenit lumen, eodem semper modo re&ctitur; sicque est idem color : attamen experientia docet quod quando est maior lux, magis intensa sit albedo : ita ut si valde debilis sit, obiectum subcinericij coloris appareat, unde informa respondeo , color est quid permanens secundum materiale , Concedo : secundum formale , Nego , cum enim noctu abest lux, abest etiam formale coloris. Obiicies secundo : idem manens idem semper facit idem; sed videmus eodem remanente lunaiane diuersos causari colores, verbi gratia, in pratis

in quibus apparent flores diuersi coloris, S tamenige m

130쪽

Disp. III. De Ammasentiente. Ias

idem lumen illos illuminat : quod si idem esset

Color ac lumen, sicut idem est lumen, ita & iidem essent colores, Ac tamen patet contrarium. Respondeo colorem ac lumen esse idem in- adaequate, non vero adaequate : nam color cum sit te sexto lucis, dicit & reflectens & lumen, atque 'adeo lumen est idem cum colore secundum formale , non vero secund4m materiale : in omnibus autem floribus est idem lumen, sed dispositio particularum, atque potorum non est eadem,unde variam esse reflexionem necesse est variumque

Obiicies tertio : lux est qualitas coelestis non habens contrarium ; at colores sunt inter se con trarij; ergo colores non sunt lux. Respondeo : est', lux secundum se non habeat contrarium ; illi eium obiectioni at ibi respondimus : una tamen resexto est alteri contraria,color autem non est lux simpliciter, sed lux modificata per reflexionem. Obiicies quarto: sequeretur omnes colores esse

eius odi speciei infimae. Re ondeo , Nego sequelam , quia sicut varia dispositio materiae varias constituit specie formas, ut alibi ostendimus, ita variae reflexiones lucis varias constituunt colorum species ; sufficit enimn una ab alia notabilitet sensibilitεtque differat. Obiicies quinto, eum P. Arnu log. art. I. g. 2. D. August. lin. 7. de Trinitate , cap. I. ait, Candor

corporis non est essentia , quoniam V km comm essentia es , i, illa eius qualitas ; unde is at ea dicisurcandidum corp- , tui non hoc est esse, quod eundidum esse ; aliud enim triforma,ct aliud eolar ct utrumque. non in se se , sed in aliqua mole.que moles ianee color

SEARCH

MENU NAVIGATION