Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 4. tertiam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

, 3 6 Physica Pars te tiar i

d ignoscentem facultatem corrumpit , sed itiam affectam colore gnitudine & aliis. Respondeo illud axioma non velificari in omnibus, ut alibi ostendimus. Deinde lux ncque cis lorem, neque figuram . quae oculis discemi pollit, habet. Praeterea christallinus uon potcst esse lucidus , quia si lucidus esset, i on fieret visio , lumen enim visum impedit: ideo natura visus organum recondidit nigioque colore quasi strauit. Demum sufficu, si facultas sit similis intentionaliter , non vero realiter , fiue sufficit si sint species , neque enim neccssaria est aliqua pictura, illa vero pictura quae cernitur in oculo , non est in organo visus, sed est in sola cornea , vel saltem

Vuea,vt notat Plem plus.

Obiicies tertio : si visionis organum si retina, cum illa sit duplex , sequeretur obiectum videri etiam duplex ; ergo satius est' dicere organum

visus esse coniunctionem neruorum Opticorum.

Respondeo visioriem perfici in cerebro, & quia

species quae recipiuntur in ambobus oeulis sunt in eodem situ, ideo unicares apparet, sicut & vniscus sonus auditur, licet recipiatur per duas aures; ideo si unus eleuetur oculus, res apparer duplex, quia non sunt in eodem situ,pro quo nota ex perspecti uis,quod visio fit per pyramidem, cuius basis est in obiecto & apex in oculo , intra lineas

autem , v na est ab oculo ad obiectum recta tendens quae dicitur axis, quae dum Oculus attollitu . mutatur. Porro coniunctio neruorum opticorum non reperitur in omnibus, ut asserunt multi Anatomici. αQuaeres an ad videndum obiectum lumen sit necesLarium tum ex parte nee dij, tum eS parte

ipsius obiecti. . . Respoω

142쪽

Disp. III. De Anima sentiente. I 37

Respondeo affirmative quoad virumque : nam nisi obiectum vel fit luminosum,vel illuminatum, non videtur, neque est coloratum formaliter,nisi adsit lumen, quandoquidem color est reflexio lucis i neque etiam videtur nisi lumen ab obiectorranseat per medium usque ad oculos.

Quaeres secundo : quid sit illud quod videtur

in speculo. Respondeo esse Obiectum per species suas: nam si oculus esset in loco speculi, videret obiectum directe per species ipsius obiecti ; sed speculum nihil aliud facit quam reflectere species;

ergo obiectum videtur per species suas. Quaeres an aquarum inspectores aquam sub terris latentem possint videre. Respondeo multos colligere ubi sit aqua ex variis indiciis mam ubi est runcus, aut arudo, multaeque rasae , colligitur ibi esse aquam. Praeterea quando ante solis ortum videtur aliqui exhal

tio pertenuis ab his qui sunt in loco edito proni

terram mento attinginte. Fabulosum autem videtur posse quempiam intueri aquam sub terra latentem, tam bene quam quod dicitur de lyncibus eos videre trans pariet .

Quaeres quartis , cur lux vitrum rubrum , aut caeruleum transmissa colores in pariete pingit consimiles, quos tamen sola a vitro rubro reflexa minime pingit. 'Respondeo rationem esse vitri superficiem politam & specularem ; quatenus radij ab ea reflexire ferunt lucorem sui fontis, quia cos reflexio specularis non turbat, sed e conEra, ducit ad oculum cum eadem sui ipsorum dispositione cum qua peruenissent ipsi directe e suo fonte lucente , eo- idemque modo adicludi oculum. Cum vero ful-

143쪽

1 3 8 Physica Pars tertia.' -

gorem solarem radi j sic reflexi oculo spectabr-lem exhibent,non est mirum,si propriam vitri r bedinem non ostentent , non enim utrumque possunt obire munus , sicut neque possunt perturba-.tionem sui ipsorum subite simul & imperturba, tum seruare ordinem ; illius autem ratio est quo Lipiis per rubrum transitu lux ita prorsus modificatur, sicut reflexione modificatur quoties a rubio imposito res ctitur, quod prouenit a porulorum dilpositione consimili illi enim caetetis paribus inseruiunt modificandae luci, tum reflexae , tum transmissae. . Quaeres quinto, cur aquae potores visu sint acutiores. ' . Respondeo, quia multum vinum fumis suis videndi exercitium conturhat. , - .

ARTICULUS III.

De Sensibus internis.

DAri sensus internos nullus est qui δubitet, sed,

dubitatur de eorum numero, subiecto,mod qde operandi, quae omnia sequentibus quaestioni

Miuplex sit Sensus interm o

Non constat apud omnes authores numerusset, suum interiorum : possunt tamen, Vt ar bitror, conciliati,dscendo unum este senium physice

144쪽

Disp. III. De Anima sentiente.

sice & metaphysice tot esse, quot actus insigniter. diuersi. Antequam aliquid eoncludamus. Aduerte poni sensum communem , ut obiecta

sensuum externorum eorumque actus cognol cantur, quando sunt peta sentia. Deinde ponitur memmoria per quam rurum absentium & praeteritarum notitia habetur. Rursus dicitur phantasia,iquam dicunt percipere obiecta simplicia,sive prae- lentia , siue absentia. Praetcrea ponitur imaginatiua quae obiecta sensibilia nit, ut cum verbi gratia , ex monte S auro fabricat montem aureum.

Deinde ponitur aestimatiua ad cognoscendas res ab externis sensibus non sensatas , ut dum Ouis Cognoscit canem ut amicum, & lulum ut inimicum. Peuique aliqui addunt remiMiscentiam, quam dicunt reperiri in solis. hominibus ; reniri ni scimur enim alicuius res quando ipiam prius cognitam , sed oblivioni datam & euolam e memoria per alterum in memor Ia conseruatum irerum reducimus ad memoriam : utrum reli Quae potentiae conueniant etiam brutis, Ut luperius cxpositae sunt, dubitant aliqui, & quidem iure me rito ; ad hoc enim requiritur ut bruta cognitione praedita sint , suosque actus cognolcant & reflectant supra illos, quod videtur superare perfectionem illorum , sed dicunt illa sensum communem habere, quia in eo perficiuntur omnes sensationes

extetnorum sensuum: memoriam, quatenus species retinent, phantasiam & imaginatiuam, qua- remis species, vel .seorsim, vel codiunctim reno. uantur : aestimatiuam ad memoriam reducum νspecies enim insensatas admittere nolunt ; igitur

omnes illas potentias distingui metaphγsice pateta, habent enim varias definitiones, & dicunt ordi-

145쪽

1 o Physicae Pars tertia.

nem ad varios actus, sed dissicultas est an physic ὁ distinguantur. Dico primo : illae potentiae non distinguuntur realiter, sed sunt ipsummet animal prout talium

motuum, siue operationum capax est.

Probatur: nulla est ratio cur idem sensus qui rerum ab lentium speciebus assicitur, non possit illius praeiantis speciebus assici , cum praeientia Ubiecti non tollat vim potentiat illud lentiendi, ergo frustra sensus communis , memoria & phantasia distinguuntur. Deinde cum species montis& auri sint in phantas a , cur non poterunt illae species ita misceri & coniungi , ut eidem sensui

montem aureum repraesciatent 3 sane tantum abest

ut hoc sit impossibile , quin potius repugnet Vimons aureus lentiatur, nisi a sensu qui montem N aurum sciit it , atque adeo frustra distinguitur phantasia ab imaginativa. Denique si sensus at quis cognoscit obiectum externum sub ratione

quadam intensata , id fieri nequit , nisi illud quoque percipiat sub ratione sensata, ut lupum sub specie inimici, nisi illum percipiat sub figura & colore lupi. Hinc sequitur phantasiam

non distingui ab aestimatiua, cum eadem potentia quae dicitur aestimatiua ob cognitionem insensatam debeat habere rationem phantasiae propter

cognitionem sensatam. M.

Obiicies primo : ad operationes phantasiae requiritur humiditas ad operationes vero memoriae siccitas ; at haec adeo opposita temperamenta ad eundem lentum s pectare non possunt, cum in eodem subiecto reperiri nequeant. Respondeo distinguo maiorem ; est enim vera

de humiditate A siccitate in gradibus remissis,

146쪽

Dis'. III De Animas intiente. I I

non autem in gradibus Inter ilis, requiritur enim humiditas, ut facile species imprimantur ; sed etiam debet esse siccitas ut illae species retineantur. Ideo pueri cito discunt & cito etiam obliuiscuntur , nisi saepe saepius quae didicere repetant , quia scilicet humiditate abundant. Ob3icies secundo. In cerebro reperiri tres aut quatuor sinus , siue cellulas , quae non nisi ut sint . plurium sensuum: sedes & organa , videntur a d n.itura institutae & distinctae. Respondeo sinus ordinatos esse ad perficiendos lpiritus animales. Deinde plures sunt actus diuersi re usus inici ni quam sinus ; ergo cx qua ternatio numero sinuum nihil concludi potest contra nos, adde quod , ut aduertit Bartolinus , proprie est tantum unicus ventriculus , sed in duas pio ductiones diuisus. Objicies t crtio et laeditur memoratiua illaesai magmatiua ; ergo illae distinguuntur. Respondeo , laeditur secundum substantiam, Nego : laeditur quoad dispositionem, Concedo: cum enim duos aut plures habeat operandi modos eosque diuersos, fieri potest inhabilis ad

unum operandi modum ad alterum retenta facilitate ; igitur in animali non nisi unus est sensus nempe Internus, cum sine eius con1ortio nullarunt completoe sensationes , hic autem cum Oculo ea visus, cum aure auditus &c.

147쪽

r Σ Physica Pars tertia. '.

DIco primo , cerebrum est organum& subiectum sensus interni. . Probatur; nulla est sensatio completa quae non ultimo compleatur in cerebro: Probatur secundo τ nerui per quos spiritus animales ad sensus exteriores effluunt, a cerebro originem trahanu, non a corde , Ut patet ex

anatomia. λProbatur tertiὁ , laeso cerebro operationes sensus interui non recte perficiuntur, etsi cor m Ie affectum non sit, e contra vero etsi proprium temperamentum cordis interdum valde immut tum sit, ut contingit in febri hectica, sensus internus operationes suas rite peragit, unde solent medici laesa imaginatione adhibere medicamenta

ad curandum curebrum , non conobjicies primo , aut horitatem Christi Domini: de corde exeunt praua cogitationes.

Respondeo Christum Dominum ibi loqui de

actibus intellectus, ut est euidens;ereo hoc nihil facIt coupra nos ; quaerimus enim tantum in quo aesideat sensus internus. Deinde, spiritus animales pi imitus procedunt e corde ; spiritus enim vitales qui e corde procedunt, conuertuntur in animales in cerebro . Denique sensus est mrsti-' cus ; hor enim est sedes appetitus , cogitationes autem nostrae consimiles iunt appetitui nostro, de . illis

148쪽

Disp. II L. De Anima sentiente. II 3

illis enim cogitamus quae appetimus, disic qui mala appetit, mala cogitat. Objicies secundo, cor est principium vitae, sed s satio est vita ; ergo cor est principium illius. Respondis cor est principium immediatum vitae lensitivae, Nego: mediatum , Concedo: quatenus subministiat spiritus vitale se quibus fiunt animales in cerebro ; cum enim sint calidi Dsimi, quando e corde exeunt , per cerebri stigi- ditarem temperantur, fiuntque animales, id est, apti ad sensitiones elicienda S. Quoad obiectum , fatentur omnes crammuniter esse omne iensibile quod assidit sensus exter-Mos , & hoc patet ex dictis, quandoquidem sen- Latio externa non perficitur nisi in cerebro: sed deinde quaeritur , an tensus internus cognoscat densationes externorum , imo & suas, habeatque iudicium de obiecto , vel solum simplicem ap-Pruhensionem , & quidem .certum est in homine dari verum iudicium de obiectis ; sed tale iudi-inium an solum sit menti tribuendum , an vero competere possit sensui interno secundum se quae-

Dieo secundo , nullus sensus propriam fers gionem cognoscit. Probatur primo, sensus interni non nis per

species ab externis acceptas operantur λ at non

lipparet unde oriri possit in eiusmodi speςiebus' vis quae/am naturalis quae proprios actus sensibus internis repraesentet , quare sine fundamento

admittitur.

tarmatur, quia eodem iure dici posset

sensum internum cognoscere proprium Organum , imo & seipsum , quod tamen a nemine admittitur. ' , o Probatur

149쪽

i Physica Pars tertia..

Probatur secunco, quia duobus modis intelligi potest actum proprium a sensu interno percipi , primo directe , ita ut cognolcendo ientiat& experiatur se cognoscere , iccundo reflexe in actu lignato, ut loquuntur , nempe per actum distinctam qui supe alium reflectatur, at neutro modo actus proprius a sensu interno percipi po- teli i non quidem priori , quia similiter organum & species tam improsia quam expressa perciperentur, quod cxperientiae repugnat, non etiam pol teriori , quia verissimile non est modum illum agcndi perfectulimum, quo potentia supra seipsam reflectitur , potentiae materiali 'competere , cum non soleat tribui intellectui, nisi quia est potentia immaterialis. Objicies : brutis conceditur memoria , at meis moria est quaedam repetita cognitio rei alias cognitae, quatenus cognitae i ergo bruta supra suam cognitionem praeteritam reflecti possunt. Respondeo hoc solum verificari in homine, at in brutis memoria consillit in sola specie tum retent tua potentia , ideo communiter dicit ut thesaurus specierum , eius vero actus consistit in se praesentatione obiecti sine iudicio eodem fere modo quo obiectam repraesentatur in speculis. Instabis: ergo illa sentatio non est vitalis, sicut nec repraesentatio quae fit in speculo. Respondeo esse magnam discrimen ; nam specultim se habet mete passiae , at sensus interuus

motu suo repraesentat obiectum, atque adeo se habet active. Dico tertio: sensus internus Verum & pr prium iudicium de Obiecto non habet, sed solum apprehensionem. Explicatur, triplex communiter ab authoribus

assignatur

150쪽

l Disp. III. De Anima sentiente Ἱ ue

assignatur iudicium: primum est quaevis simplex potentiae cognitio attingens obiicium sibi conueniens : esto, ipsam conuenientiam non disce nat. Sic vistis dicitur diiudicare lucem a tene--bris, & patet proprie visum non iudicare. Secundum est cognitio attingens obiectum & conuenientiam vel disconuenientiam illius sine .lla collatione unius ad aliud, ita ut non cognoscat conueni entiam in abstracto , sed in concreto obiectum conueniens. Tertium est Vere enunciatiuum fitque per collationem unius ad aliud affirmando vel negando, & de hoc procedit conclusio, nam duo priora ad apprehensionem .red

cuntur.

. Probatur, quia sic iudicare est persectio maior quam ut potentiae materiali tribui possit. Probatur : quod non agit propter finem cognitum dc specialiter intentum , non habet tale iudicium ;sed bruta non agunt propter finem cognitum, ita ut cognoscant proportionem quam habent medias cum fine.i Confirmatur: quia si bruta tale haberent iudicium facile possent ratiocinari ; nam si cognoia cant proportionem & disconuenientiam rerum , i αlectionem habebunt, & facile ex primo iudii cio istud inferent; ergo illud medium sumendum est, & illud relinquendum,quod adeo verum est, i Vt multi concedant bruta ratiocinari ob aliquasi actiones brutorum quae videntur ex ratione pro-i uenire , sed infra illis respondebimus: interim. Objicies : canis transnatat fluuium , ut herum s sequatur ue ergo transnatae propter aliquem finem ii quem cognoscit. C .

SEARCH

MENU NAVIGATION