Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 4. tertiam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ue o Physica Pars tertia.

Tit active,& reuera nonne mater est filij sui causa

Responclat P. Arnu ubi supra , num. F. in conceptione prolis triplicem actionem inueniri. Prima & praecipua est formatio & organisatio corporis. Alia est organi sat ionem praecedonS,& praeparatoria ad ipsam. Tertia est concomitans; vel consequens actionem principalem. Secunda est ipsius matris;debet enim materiam ad conceptum

praeparare. Tertia matris est bona enim matricis

dispositio ad bonam prolis dispositionem confert,quasi tamentum praebens. Prima vero solius Farris esto Contra e talis responsio quaestiones duas in unam eonfundit: aliud enim est qaaerere an mulier active concurrat, de aliud quaerere ad quid se extendat eius actio. Stet igitur steminam non solum passiue , administrando simpliciter materiam, sed etiam active concurrere. Deinde non est facta suffciens enumeratio actionum , quae reperiuntur in conceptione prolis , si per conceptionem prolis generationem intelligamus, ut par est:

nam praeter illas tres reperitur unitio formae cum

materia, & in brutis eductio ipsius formae : sicut igitur in sententia aduersarij equa non dicitur

Concurrere actiuἡ, quia eius actio est tantum pra paratio materiae ad organisationem, ita nec equus dicetur active concurrere, dum ipsius virtus in semine relicta materiam organisat , quia talis organitatio est tantum praeparatio ad eductionem. dc unitionem formae equinae, si forma equina sumatur neoterico modo,& certe faeta quacunque

organi satione non implicat Deum posse impedire eductionem & unitionem formae leoninae ; sicut facta organisatione corporis humani non impli-

62쪽

Dii'. I I. De Anima vegetante. 3 7

cat Deum abstinere Λ creatione animae rationalis: caeterum actio matris etiam organi sationem attingit, ut argumentis sequentibus Prob tur. Probatur igitur secundo concius o : sceminae

verum efformant semen ut copstat cx obseruationibus medicorum & anatomistarum ; habent f . enim eadem vasa semen formantia, coquentia, deferentia , non secus ac viri. Dcinde foeminae ardent viros & saepe polluuntur, earumque semen, inquiunt medici, est eiusdem coloris, odoris,&c. ac semen viri. Denique semen earum spiritibus Te fertum est ; atqui natura nihil agit frustraneum, aut iniit ite ; ergo foeminae verum semen habent ,

spiritusque illi feminales non otiosi permancnt in prima consormatione ; ergo semen illud agit licet imbecillius, quam semen viri, quia minus calidum S minus spirituosum. Respondet idem author illa vasa non esse frustra, sed cum ire perfecta sint, suffcit eis materiam

praeparare & congruam issicere , ut sit nut Iimentum primum & magis congruum. SpirituS vero continent materiam in sua congruitate, ut facile

membri formam suscipiat. Contra : gratis hoc respondetur; cur enim idem non dicit de vasis , & semine viri, cum vasa sint eodem modo constructa , de semen viri dicatur

agere per spiritus do in semine muliebri sint similes spiritus. Certe minor, vel maior perfectio potest intendere , vel remittere actionem, sed non specifice illam mutare: gratis quoque dicitur vasas minae esse imperfecta ; perfectum enim est illud quod est tale quale debet esse ad fincm intentum; amui vasa foeminae sic se habent ; ergo sunt persecta, i ino imperfecta forent si aliter se haberent.

Probatur tertio , nisi mater concurrat acti de

63쪽

ue s P0 sca Pars tertia

ad consormationem foetus per semen , cur fili j matres referrent λ cur multis an partibus illis estent similes 3 cur biliosa biliosum generat λ currenibus dolens claudum 3 cur equus ex asina &asinus ex equa generant mulum certe si sceminae concurrerent tantum passive per sanguinem menstruum, non generarent sibi simile in specie : nam principium passuum, ut passivum, non est principium distinguendi, aut assimilandi. Respondet idem Author huiusmodi similitudinem fieri ex spermate viri & sanguine menstruo congregatis secundum proportionem spermatis viri luper sanguinem menstruum. Similiter, foetus etiam similis matri in specie euadit, quatenus ipsa praeparat materiam congruamque em Cit , licet virtus completiva & formativa sit I semine viri: quia similitudo in specie ex duobus

Iesultat , nimirum ex materia congrua & forma partiali viritis, quae sunt causae intrinsecae speciei. Eodem modo respondet Caietanus 3. Parr. q. 32.

art. . S. ex hoc patet.

Contra : quia sanguis menstruus , qui in grauida maternus dicitur, non ordinatur ad configurationem, sed ad nutritionem foetus: nec per se &absolute ad nutritionem sectus , sed per accidens; alias non reperiretur in non grauidis , sicut lac, quia per se ordinatur ad nutritionem infantis non reperitur,nis in puerperis, aut puerperio pro Σimis. Deinde eodem modo responderet aliquis pediculum debere esse similem homini, quia materia ex qua pediculus compingitur , praeparatur ab homine. Denique foetus similis matri in specie euadit quatenus ipsa praeparat materiam congruamque essicit ; sed materia non est congrua ad formam partialem c de tali enim congruitate. hoc

64쪽

Di'. II. De Anima segetante. urs

hoc intelligendum est, ut patet ex verbis sequentibus ) verbi gratia, materia non est congrua ad formam partialem capitis , nisi organisata , crgo mater concurrit ad conformationem &organis

obiicies primo cum eodem. Agere sequitur adesse perfectum, unumquodque enim agit secun- '

dum quod est actu illud quod agit: led sperma

muliebre non habet persectum esse λ ergo non potest pertingere ad organisationem corporis αoperationem membrorum radicalium. - Respondeo argumentum illud in multis peccare. Primo , conclusio deberet sic esse , ergo ad eius esse non tequitur agere. Secundo, ex eodem argumento probaretur ea quae non habent esse persectum non agere , atque adeo insantem nullam operationem edere, quia non habet esse perfectum , nec arbor dum tenera egreditur e terrat

nec semen viri cum semen non habeat esse per feetiam;est enim quoddam initium hominis. Te tio , probatio maioris nulla est : nam verum quidem est unumquodque agere secundum quod est in actu,ita ut si sit in actu perfecto agat persecte:si. sit causa necessaria , & nihil aliud obstet: si vero sit in actu imperfecto agat imperfecte duntaxats sed inde non sequitur agere 1 equi ad esse perfectum sed solum agere sequi ad esse. Quarto, minor falsa est quatenus spei ma mulieris tale est quale debet esse ad generationem ; ergo perfectum est. Certe si tale estre quale est semen viri, imperfectum esset , quia non esset tale quale debet esse ad generationem ; neque enim exeo sequeretur generatio. Quod libet igitur semen insito ordine perfectum est. Quinto, esto semen muliebre non sit persectum, habebit virtutem im-

65쪽

co Physicae Pars tertia.

perfectam,non vero persectam,& per virtutem seminis virilis ad perfectum es e adducetur. Instat : quaelibet virtus naturalis suapte natura

operativa & activa de se aliquem effectum producere potest saltem eo modo quo virtus est ; Iergo saltim illa virtus debilem effectum aliquem producet ex se , & sine consortio iaminis virilis , si coniungatur 1anguini menstruo , ceu materiae in quam agat : unde saltim imperfectam

organi sationem mcmbrorum sine consortio seminis virilis.

Respondeo : fi valeat argumentatio : aliquem effectum producet vir sine foemina , quis autum irum saltem semigrauidum vidit aut saltem semen virile sine scemineo aget & producet imperfectam organi sationem , quod tamen falsum cst : nam sterilitas etiam foeminarum praecipue Onsistit, vel in eo quod semen non forment, Vel saltem minus aptum ad generationem:atque adeo sine semine foemineo nulla est generatio. Deinde nunquid quodlibet semen plantae habet virtutem formativam ex se 2 Agat igitur sine consortio terrae & sderum. Quando igitur agentia ita ichabent ut ad se inuicem ordinentas ad eundem effectum, unum non agit sine alio. Instat secundo , generans se habet per modum artificis operanris per virtutem suam formativam,

sicut idaeam: sed videmus quod in artibus , seu artificibus sub ordinatis inferior non pertingit ad

introductionem ultimae formae, sed solum mate xiam praeparat & disponit e, ergo. Respondeo s men foemineum non subordinari ad semen virile , sed utraque ad se inuicem ordi nantur & debent agere simul & semel, non Veris Huna post Uiud : S sic ruit tota vis argumenti

L. Obiicies

66쪽

Diss. II. De Anima vegetante. 6 I

objicies secundo , sequeretur Christum Dominum conceptum fuisse ex semine Virginis rathoc negatur a D. Thoma I. quia Christus Dominus non suit decimatus in lumbis Abrahae. x Ecclesia canis, procedens homo sine semine. Respondeo utrumque verum esse in nostra semtcntia, quia Christus Dominus non fuit conceptus seminis virilis concursu : Ecclesia vero se te satis explicat quando ait , i Templum tes actis, es uter sane ιιens virum, nec proprium semen potuit vitiare virginitatem ; alias nulla esset virgo annos quatuordecim nata , nisi fore sterilis naturaliter: Beatam Virginem Mariam semen ad Corpus Christi Domini contribuisse probatur , quia alias diminuta foret mater , nisi, enim proles componatur eX partibus natura sua institutis ad eius formationem , non erit filius eius personae , cuius sunt illae partes ; unde Euanon dicit ut filia Adae , quia costa ex se non refertur ad formationem alterius viventis. Et Probatur aut horitate D. Anselmi lib. de c5cept. Virg.& pecc. orig. cap. 8. ubi ait, Si ab his necessitati-bm semen Asso sum de Virgine liberam 'ostendi ρο- terit , palam eri , quia nullam peccati necessitatem traxit. Et cap. IA. Ergo semen de sola Virgine sumptum immunkum tanti viri asserunt, quod impium es credere. Item Beda in cap. H. Lucc l.ε. .

dat'r nAvitae, cuim semine negatur esse concepti

67쪽

si Pusica Pars tertia. -

Vuid sit Generatio viventium , ct quomodo soluantur aliqua alia quaestiuncula ad ipsam spectantes.

DIco generatio v pote nomen verbale potest sumi active , & est actio per quam vivens

unum baliud vivens producit, passive vero comis muniter definitur origo viventis a vivente coniuncto in similitudinem naturae. Explicatur : diacitur , Origo viventis a vivente , ad veram enim generationem de qua agimus requiritur , ut vivens non modo producatur, sed etiam a vivente producatur , quo fit ut productio viventium si a non vivente producantur λ Vt fi mures , aut rana a Sole procreentur, ut multi existimant, sit qua dam generatio late sumpta, sed non generatio vitalis. Particula, Coniuncto ν denotat generantem debere esse coniunctum genito per identitatem aliquam ratione seminis , aut alterius substantiae ad generationem Ordinatae, ita ut pateEvideat de facto aliquid sui in filio, idem die de

matre : ideo Deus non debet dici genuisse proprie Adamum, quia substantiam suam non illi communicauit. In similitudinem natura, denotat ad hane smilitudinem non suffcere processionem viventis a vivente coniuncto ; sic enim purilices dicerentur generati ab hominibus haberentque rationem prolis & filiorum eorum respectu, sed praeterea requiritur, ut genitum sit simile

generanti.

Objicies primo, muli productio est vera gene ratio & tamen uon est productio similis.

68쪽

Disp. II. De Anima vegetante G 3

Rei pondeo, mulum participare de utroque generante; habet enim aliquid asini Sc aliquid equi,& quia a duobus animalibus diuersae speciei genitus cst,ne cellarium est ut utrique similis sit 1 eclnon potest adaequale cuilibet. Deinde definiun

tur tantum generationes regularcs,non vero mon

struosae, qualis est generatio muli. Objicies secundo , formatio Euae est processio viventis a vivente coniuncto in similitudinem n turae & tamen non est generatio , neque enim dici potest Adam genuisse Euam ut Lua dicitur filia illius. Respondeo ut sit vera generatio vitalis, requiritur ut res genita formaliter ex vi generationis sit 1imilis principio producenti ex costa adae non minus equus formari poterat quam foemina ; similitudinem igitur obtinuit Eua ex mera Dei voluntate qui cum quod uis aliud ex costa adae producere potuerit ex ea Euam fabricare

maluit.

Obiicies tertio , haec det finitio conuenit plantis quae non possunt diei genitae,non enim possunddiei fili j aut matres. - Respondeo. Terminus filia vel filius significat suppositum non quodlibet, sed cognitione vel saltem sensatione praeditum. Quaeres primo , quonamodo fiat generario

plantae. Respondeo.' Supponamus eoiuisse sub tellure non longe ab illius superficie varias exiguorum mixtorum partes , quarum tota simul congerie Wxisuam dumtaxat massam cssiciat, ita tamen ut

ignis praedominet in , simulque tantam esse lidiuem asta siccitatem ut ignis alle Indique compresius explicare seie non Possit: hanc deinde massa mi

69쪽

ο Physica Pars tertia.

humorem congruum a propitio coelo recipere , cuius beneficio humectata molliorque effecta

minus contumax est aduersus vim agentium. tum Veluti laxato carcere erumpunt ignis atomi, nactaeque in humorem idoneam suae actioni materiam eum in singulas illius massae partes cum impetu quodam immittunt, sicque tumescit massa, quae actio cum in tam cxiguo intumescenti massae augmento longa tempori S mora im sumpta fuerit , non potuit desuper incumbentis terraepondere impediri, quia vis quaelibet infirma re-ustentiam quantumcumque magnam superare valet , si tempus actioni impensum ita multiplic Ctur, ut illius augmento agentis ac resistentis proportiones ad aequalitatem reducantur i, igitur intumesccmis huius massae incremcntum versus omnes partes fit, sed praecipue sursum, quia debilior est ex ea parte resistcntia ob minoris tellu- Iis crassitiem, & quia pars iu perior telluris laxa admodum est, utpote plurimo labore versa atque in uersa & igneis spiritibus plena ob continuam solis operationem 3 eadem virtus inferiores masta partes deorsum ingerit in radices. Porro quod elicitur sursum ubi iam a tellure emer-st solique ac ventis exponitur , duro , asperoque cortice vestitur substantiae intus tenerioris atque hoc pacto tuetur se dum ascendit, ab externis iniuriis aeris aliisque sui partibus sub tellure fixis

sustentat sese munitque contra vcntorum in cur sus. Deinde planta sic nata nutritur eo modo quo superius explicuimus. Quaeres secundo quomodo formentur uniuersaliores plantarum partes. Rei pondeo : exposita soli & vento planta du

rior & siccior fit, sed praecipue quoad parte

exteriorcs

70쪽

Disp. II. De Anima vegetante. 6s

exteriores inde fit ut humor ex radice eleuatus magis & tutius irriget interiora;vnde nascituris axe triplex differentiam substantia plantae; extrinseca enim pars dura est & cortex appellatur et intima mollis & dicitur medulla: media tandem aliquid de utraque participat & dicitur communiter substantia plantae. Cum vero humor ex radice copiosius affluit quam possit perpendiculariter eleuari, vel quam praecise sufficiat ad augmen- rationem vel conseruationem quod ex alimento superest actione tum sua propria , tum ipsius plantae prout dirigentis ratione fibrarum & pro-Fivante etiam calore externo erumpit per latera

distracto libro plantae & nouum quendam trem cum sibi facit ei uidem naturae cum priOIi, quein

Lamum appellamus e cum astem adhuc: humor

amaat plantae, is humor calore digestus necessa Tio in tubera quaedam prorumpit q.ae paulatim concoquuntur,ia de primitiua sua duritie affluente subtiliore humore mitescunt & ea idem differentias in alio gradu participant , quas habet truncus , pellem videlicet, carnem & medullam nisi quod cum succi partes aliquae sunt nimis terrestres & propterea indurescunt , hae inter carnem & medullam sole humorem ad exteriora euocante concrescunt. Haec tubera in perfectioribus reperta plantis fructus dici solent & quod medullae locum in iis habet, semen arboris est.' Quoniam autem sine fine humoris & caloris

temperamenta variantur , oportet etiam in .pla

ris alia infinita praeter dicta accidere , unde videmus in aliis baccas , in aliis nodos, in aliis alia innascentia secundum particularium concurrentium diuersas naturas : uniuersalia ferme sunt folia, quae non sunt. aliud quam surculi distracti

si quarum

SEARCH

MENU NAVIGATION