Jo. Lodovici Vivis Introductio ad sapientiam. Accurate recognita, & probatissimorum exemplarium collatione restituta. Accedunt annotationes nonnullæ cum indicibus

발행: 1704년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

, CLV. Attende, ut Fod semel er- I asti, emendatus iterum aut i tio ne idem pecces. Labora , ut: proficiat emendatio. ' ,

CLVI. Illorum decet te praecipue meminisse, in quibus falsus es, ne texursum decipiant. CLVII. Cujusvis hominis est erra: nullius, nisi inspientis, perso

. rare in errore. '

VIII. Scito nullum esse sensu p ex quem promptius docemur, quis auditum.

CLIX. Et nihil facilius , .quam dire multa, & nihil utilius. -. CLX. Nec malis levia, aut inepta , aut ridicula audire: quata seria, graevia, prudentia. CLXI. Pari labore utraque discum ruri quum sit adso commodum dispax., CLXII. Ne labores quam multa r Φondeas, sed quam apte,dς in tenis

72쪽

INTRO D. AD SAP.

CLXIII. Prandio tuo & cortiae illos adhibe, qui te possint instituere: quique suavi ac docta collocutione paribter dc exhilarent te, & peritiorem res

dant. - .

CLXIV. Scurras, parasitos,impe=it loquaces, misturce, moriones, nugatores, bibaces, Ec id genus hontinum aptum ad risiim movendum vel verbis, ' vel factis,nec honore mensae tuae digneris: nec illi te, dum reficeris, oblectent, sed potius jucunda aliqua dc i genitasse confabulatio. - CLXV. Non' os modo. a turpibus cohibe,sed etiam aures,tanquam fenestras animi, memor dicti veteris, quod . citat Apostolus Corrumpunt morex probos confabulationes malae. r

I. Cor. XV, 3 3. Est ersus ex Thaide Menandri , ut Hieronymus nos docet. Tertullianus Trimetro liberiore, qualeni Comoediae Latinae usurpant sic transis iit; B-' 'rru uso mονει

73쪽

3α Io. Lon. VIUIs CLXVI. Sive ad mensam , sive alici Quovis loco, diligenter, quid quisque

dicat, ausculta.

eLXVII. Ex sapientibus disces,qub

fias melior.

CLXVIII. Ex stultis, quo fias ca

CLXIX. Quae sapientes probarint,

CLXX. Quae stulti laudarint, via

CLXXI. Si quid videris a cordatis recipi, tanquam vel argute, Vel graviter, vel sapienter, Vel docte, Vel ingeniose; vel urbane dies una, retinebis, ut . di ipsein occasione utaris. , CLXXII. Habebis librum chartain Ceum , in quo annotabis si quid leg ris; vel audieris dii hum festive,aut et Eanfόῆ, aut prudister vel vocabulum andustd exquisitum , rarum . utile ser-m- qii idiano,ut quum usus poscat, diabeas paraxuma III.

74쪽

INTRO D. AD SAr: s CLXXIII. Annitere, ne sola verbx intelligas, sed praecipue sensa. CLXXIV. Quae legeris, vel audieri

fac aliis narres, tum tuis condiscipulis Latine tum aliis lingua tibi vernaculat& conare, ne minus ipse vel lepide, vel Venuste referas, quam audieris, aut legeris : sic dc ingenium exercebis,& li

guam.

CLXXV. Est etiam tractandus Magitandus saepenumero Μlus, optimus dicendi magister. CLXXVI. Scribe, transcribe, rescri.

be crebro atque annota: compone alis ternis diebus, aut ad summum, tertio

quoque, epistolam ad aliquem qui tibi

respondeat: Sc tuam ostende institutori emendandam. Mendarum, quas sustulerit , fac recordere, ne rursus ad easdem impingas. CLXXVII. Post cibum,velut a pra dio &ccena, cesset studium: sumpto prandio sede, confabulare audi alb

75쪽

Lo D. VIVIS.' quid suaver aut sic lusita, ne nimiumia corpus e agites & concutias.

CLXXVIII.Post coenalia,quam Volo esse modicam, deambulato cum jucundo' aliquo & docto confabulatore, qui te sermone oblectet, cujus verba &sententias imitari cum decore possis.' - CLXXIX. Inter coenam & quietem, vita omnino potum: nihil perniciosius simul corpori, memoriae, ingenio. quum urgebit te sitis, si biberis, pone inter potum & lectum intervallum quum minimum/semihorae. CLXXX. Memoriam quiescere non

sines.

CLXXXI. Nihil est quod aeque I

bore gaudeat, & augeatur.' CLX xXII. Commenda ei quotidiat aliquid. CLXXXIII. quo plura commenda. bis, hoc custodiet omnia fidelius: quo pauciora, hoc infidelius. d ei cre-: & alis quanto CLXXXIV. Quum aliqui dideris , sine eam quiescere

76쪽

INTRO D. AD SAP. quanto post ab ea velut depositam reposce. CLXXXV. Si quid vis ediscere . id de nocte quater aut quinquies attenti simus legito: hinc ito cubitum, de mane exigito a memoria rationem ejus, quod pridie credideris. CLXXXVI. Cavendum a crapula. a cruditate , a frigore, potistimum

CLXXXVII.Vinum memoriae mors is CLXXXVIII. Optimum esset si gulis noctibus paulo antequam cubiatum concederes, in sella te sine arbitris sedentem, quaecunqtie die illo vidisses. legisses, audisses, egisses, in memoriam

CLXXXIX. Si quid fecisses hone

ste, moderate,prudenter,cordate, cum

decore & laude, gauderes: sciresque id esse Dei munus, & similia pergeres

facere.

CXC. Si quid turpiter, immodeste, flagitiose, pueriliter, inepte, vituperi

77쪽

Io. Lo D. VIVI sdignum, scires ex tua malitia pro ehu: doleres,& vitares in posterum. ID F CXCI. Si quid vel audisses , . vel legisses elegans, doctum,grave, sanctum,

retineres.

CXCII. Si quid vidisses probatΗm, imitarere: si quid improbatum, fuge -

g De nocturno Conscientiae scrutinio - praeclare Semea, allato Sextii exemplo - da Iraii I, 36. Faciebat, ait; ut consummato die, eum se ad nocturnam quierem recepisset, interrogaret animum suum', quid hodie malitin tuum sanastir cui vi-: tio obstitisti qua parte melior es 3 sed . de praeclare idem de se ipso, eodem loem tr) impense eommenda da hoc loeo Mediistatio, eui omnia tribuit illud νινiandri Oraeulum: Mελετε το At apud plurimos ignavia efficit, eum ut labo-- Tem subterrugiant. Accedit meditatio nis difficultas . quam ii sentiunt, qui

mentem ad eam non adsuefecerunt. Sed est hoc quidem argumentum , quod a summis ingeniis excoli meretur. 3c a no bis tactum hete esse su fficit. Add Sehen-' ML de StatiiChristianismi IlI, s. s.

78쪽

INTRO D. ADCXCIII. Nulla tibi abeat dies, in qua vel non legeris, vel audieris, vel scripseris aliquid, quod seu eruditi nem , seu judicium , seu virtutem

augeat.

CXCIV. Cubitum iturus lege , Vel audi aliquid dignum, quod memoriae mandetur , dc de quo salubre ac jucundum sit per quietem somniare : ut etiam nocturnis visis discas, dc fias melior. CXCV. studio sapientiae nullus invita terminus statuendus est: cum vita est finiendum. Semper illa tria sunt homini, quamdiu vivit, meditanda:

quomodo bene sapiat, quomodo

benedicat, quomodo bene agat. CXCVI. Ab studiis arrogantia osmnis arcenda est. Nam ea quae vel do- ctissimus mortalium novit, non sunt minutissimum eorum,quae ignorat. exisguum quiddam & obscurum 3c incerum est , quicquid homines sciunt, mentesque nostrae in hoc corporeo

si s

79쪽

earcere devinctae, magna ignorationem altissimis tenebris premuntur: ciemque adeo retusam habemus, ut .nec summas penetremus rerum facies.

CXCVII. Tum profectui studi

' rum plurimum nocet arrogantia. multi enim potuissent ad sapientiam perve- . inire, ni jam putassient se pervenisse. CXCVIII. Vitanda etiam contentio , aemulatio , obtrectatio , inanis gloriae cupido: quum in hoc sequa- .nnir studia, ut illa fugiamus. ' l

CXCIX. Nihil excogitari potest ju

cundius cognitione multarum rerum,

nihil intelligentia virtutis fructuosus. l. CC. Studia res laetas condiunt: tristes leniunt: temerarios impetus j ventae cohibent: senectutis molestam tarditatem levant: domi, foris, in publico , in privato, in solitudine, infrequentia, in octo, in negocio comis tantur , adsunt, imo praesunt, opistulantur, juVwt.

80쪽

INTRO D. At ILν CCI. Eruditio, pastus ingenii verissimus: ut indignum sit pasci corpus,

esuriente animo et ex qua Voluptates,Bc oblectamenta solida & perpetua quae alia ex aliis nascentia, & se reno Vantia , nunquam nos deserunt, nec lassant. ' .

CCII. DRaestantissima illa rerum uni- A versarum virtus, neque dono ab hominibus datur, neque accipitur: divinitus contingit. CCIII. Idcirco a DEo suppliciter ac pie petenda est. SCApur VIII. .

DE AFFECTIBUS.

CCIV.CUmmum, in literis omni bus atque eruditione est, ea Philosophia, . gentibin animi mombis remedium adfert.

SEARCH

MENU NAVIGATION