Jo. Lodovici Vivis Introductio ad sapientiam. Accurate recognita, & probatissimorum exemplarium collatione restituta. Accedunt annotationes nonnullæ cum indicibus

발행: 1704년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

. CCXXXIII. Hinc tenebrae oboriuntur oculo mentis, & ubi regnunia affectus occupavere,jam illis tanquam dominis blandimur, indulgemus, Ρ

CCXXXIV. Ita aliena mordicus tanquam nostra apprehendimus: & si detrahantur, lamentamur. dc afflicta

.. CCXXXV. Et nostra tanquam aliena negligimus, dc aversamur profutura, ceu in primis noxia: nocitura

amplectimur pro utilibus. CCXXXVI. Aliena mala nobis viis dentur levissima: nostra, illis nbti m iora, intolerabili*: dc semper queruli, inec aliena desideria ferimus, nec nostra. CCXXXVII. Nec jam nobis plac mus ipsi, nec hic mundus cum sualege. nobis satisfacit. Immutatas vellemus iterum naturas: tanta est ex deliciis auuPaticntia. ' . θ

92쪽

INTRO D. AD SAP.

CCXXXVIII. Quae cruces. possunt cum his comparari ὶ nec sunt alia apud

vita functos tormenta. . t

CCXXXIX. Nec daemones aliis suppliciis sunt miserrimi , quani suis perbia, invidia, odio, ira. CCXL. Cernere est vultus eorum, qui his affectibus tenentur, quam varii sunt , quam anheli,. truces, horridi : ad eundem modum & animi sunt affecti. CCXLI. Ira perturbationum omniuatrocissima , maxime hominem de

CCXLII. Naturam hominis in tr culentam mutat feram. CCXLIII. Et quum quaevis perturbatio mentis aciem & judicium omne obscuret: tum ira tenebras densiss1masqffundit, ut nec verum, nec utile, nec duorum possit cernere. i

93쪽

CCXLV. Id cogit facere,quod illico

poenitentia consequatur.

CCXLVI. Iam in facie quam tur

pis mutatio γ quae tempestas oculorum ardor 3 dentium stridor λ despu- 'matio 3 & totius oris pallor ὶ foeda in lingua titubatio & clamor λ' CCXLVII. Ut ille,qui iratum se ad

speculum vidit, non sine causa dic tur se non agnoVisse.

CCXLVIII. Ob hanc torvitatem

vultus, atrocitatem dictotum, crudelia talem factorum, adimitur viro omnis autoritas, omnis benevolentia, diffugiunt amici, recedunt obvii, solitudo undique: omnes Oderunt, Omne d e testantur.

CCXLIX. ut maximi viri xiihil vel caverint magis, vel texerint quam iram, & irati 'opera: adebui naturae etiam suae repugnarint, ae v

attulerint. .

CcL. Quid

94쪽

CCL. Quid enim ridiculum magis, quam tantulum, tam imbecillum ani- .malculum, sic ferocire, ac furere ZCCLL Et tantas tragoediaS, tam atroces, de vilissimis rebus excitare, ut de corporeis, de fortuitis: etiam,sidiis

placet, de uno verbulo ZCCLII. Iram facile domabis, si illud animo perceptum dc fixum te

nueris :

CCLIII. In juriam non fieri,nisi

laedatur animUS: cui a nemine noceri potest, nisi a possidente, intro- du sto in eo vitio. CCIIV. Haec ad hominem, exho- 'mine: nunc altius,nempe ex Deo,etiam

95쪽

DE RELIGIONE.

CCLV. Ihil potuit hominum g

neri clari majus aut maest hilius,quam religio: quae est cognitio amor principis & parentis universia talis mundi hujus. CCLVI. In nullos homines aeque est beneficus Deus, ac in illos, quos docet,qui sit verus sui cultus.

CCLVII. Idcirco Psalmista latet maxima Dei in populum Istaeliticum munera, illud ponit: Qui annunciat verbum saum Jacob,justitio judicia sua Israeli.

CCLVIIL Non fecit taliter omni. Rationi, Mudicia sua non manifest,

CCLIX Per religionem Deus cc gnoscitur: cognitus ,sierinequit aliisr,

96쪽

CCLX. Unus Deus est princeps, &autor, & Dominus universorum , qui Potest, qui scit omnia. CCLXI. Mundus hic, est velut domus quaedam ejus,vel potius templum: ipse ex nihilo in hanc faciem atque ornatum protulit. Unde nomen accepit, apud Graecos, ornati. CCLXII. Idem regis atque admini

strat non minore conservationis miraculo, quam creationis.

CCLXIII. Et quemadmodum in do mo prudentissimi patrisfamilias nihil injussit ejus agitur: sic in omni mundynihil injussu Dei geritur, omnia poten iis scientis. CCLXIV. Illi angelos , daemoneS, homines, animantia, stirpes, lapides. coelos & elementa, cuncta denique

curae esse, ac parere.

CCLXV. Nihil fieri, nihil moupri, nihil contingere, ac ne stipulam quidem attolli ullam , aut floccum volit re,extra illius praescripta & jussa. , 'R a ' ccxx L

97쪽

Jo. Lo D. VI v Is CCLXVI. Hanc esse universi legem rhon alium esse in rebus casum, non

fortunam, aut sortem.

CCLXVII. Omnia ab eo fieri cum summa aequitate, & sapientia , tametsi . nobis ignoratis. ca CCLXVIII. Quaecunque cuivis contingunt, ad ejus referri commoda, si si bonus: γὼ non ad ista pecuniolae, aut mundi hujus momentanei, sed illius

aternae salutis. CCLXIX. Ergo quaecunque in hoc mundo accidunt, tanquam ab autore Deo

so Arnobius, adversus gentes secundo. Neque promptum cuiquam est, DEI videre mentem; aut quibus modis ordin rit res suas, homo, animal eoecum, ET IPsE SE NESCIENI, ullis potest ratio- nibus consequi. Quid oporteat fieri , quando. Vel quo genere ipse cunctarum t - , Terum Pater, moderator & Dominus scit . .,solus. D E U M nunc a Drgo videmus ,

rivisuri aliquando de iacie ad aciem.

98쪽

' INTRO D. AD S AP. 7r Deo la) prosecta, aequis animis accirpienda atque approbanda sunt,ne affectu nostro , S tanquam judicio consislium damnare videamur, & improbare voluntatem justissimi illius & sapie tissimi rechoris omnium, Dei, quia non

assequimur.

CCLXX. Et nos obsequi ch 0 ac sub

ditos praebere, laudare atque appro' bare cuncta, quae facie,ses piumque est. CCLXXI. Nos pueri, & meliorum rerum inscii, quae damnosissima sunt. dessemus non dari : quae utilissima,

horremus taliquam auoramina. '

CCLXXII. Ut nilui sit nobis saepe

numero pestilentius, quam fieri votarum nostrortim compotes.

O sie legere sensus jubet. Minus comis mode Basiliensis prior: per actach Inter principes. Pythagorae sententias merito fuit: ἔπου .εω, optime quippo providenti. Pulcre quoque illi Abrahamitico : Dominin Providebito adiud vir pius 1 indariti

99쪽

CCLXXII i. Quiimque in tantiς tenebris ignorationis Veriemur: sic Deo visum est , ut nobis sola sit praestalida culpa, si9 caetera omnia illius curae rein

mittantur.

CCLXXIV. Nobis, velimus nolimus, exequendum est, quod de nobis statuit ac jubet rector hujus tanti operis: quorsum igitur spectat, malle cum lachrymis detrechantes & reluctantes trahi, quam hilariter & ultro duci in LIO U. Certe amicus omnis Dei

tabit. CCLXXVI. Haec potissima ratio est Dei amandi, sicut CHRISTUS i quit: Vos amici mei eritis, si fecerietis quae ego praecipio vobis. Jo. XV, 24. CCLXXVII. ci) Cieero Epist. Lib. IX. ep.I. Video , ait, Philosophia paeuisse , nihil esse sapien- tis praestare, nisi culpam. MVI, I. Simus a mente; ut Rihil in viis a nobis prae-

100쪽

llisti

in LXXVII. Pacificator humani generi, cum Deo, dc amor salutis no

strae est JNSUS CHRISTUS, homo

Deus, Dei tabinipotentis filius unige nitus, quem ad hoc ipsum pater misit, quum ei visti m est misereri generis humani, quod maximo sito malo inimia cum se fecerat Deo. CCLXXVIII. Nullum excogitariotest malum pestilentius, aut exitise ilius, quam per peceatum a Deην separari, perenni bonorum omnium font

ad perniciosissimam converti miseriam , & a dulcissima vita in acerbissia

mam mortem.

CCLXXIX. In hoc, inter caetera CHRISTUS venit, ut re stissimam viam nos edoceret, qua in sisteremus proficiscentes ad Deum, nec ab ea vel pilum deflecteremus. D CCLXXX.

standum putemus, praeter culpam. Quae. quid ianuant, neminem a P isti lateae gnarum latin irata .

SEARCH

MENU NAVIGATION