Andreae Chrysostomi in Zaluskie Zaluski ... Episcopi, Sacri Romani Imperii Principis, ...Epistolarum historicofamiliarium tomus primus tertius Tomus 1

발행: 1709년

분량: 877페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

Intimatio electisnu regia mytis & suffiagiis die D Μaji in eampo Vae aviensi electium, & a - ομclamatum in Regem Poloniae Seren. & Potent. Principem ac Dominii IOANNEM SOBIESKI, nuper supremu Regni mareschalcu,&. Generalissimum Exercituum Ducem, tamen ossicij mei duxi, per literas etiam, & specialem Ablegatum laetum hunc Nuntium Excell. Vrae asterre. Non ignorat Excell. Hra summas & incompara biles virtutes Regis nostri, praesertim qui moderatione etiam inter prospera utatur, quam diligenter amicitiam, & fidem datam ob servet. Intercedebant Seren. Resibus & Regno Poloni cum Seren. Porta ottomanica, vetera & sacrosancta foedera, quae regnante nuper Serenissimo Rege Μichiele, & rebus in melius mutatis, cum jam non alieno imperio, sed suo, suisque auspici js Seren. & potent. Rex modernus, Ioannes III Remp. Polonam gubernare coeperit, uti nihil magis in votis habemus, qu1m ut pax, tranquillitas bona, unitas, & amica correspondentia cum Serenissima Porta otios manica, ejusque Domini js, & subditis restituatur, ita possum securam reddere Excess. Vram, de bona inclinatione Regiae Miis Poloniae ad pacem restituendam, modo honesta & secura media offerantur. Quo in negotio lator praesentis epistolae, G. Dnus Ioannes Karaeo-wski, Pincerna Podoliensis Aulicus Sacrae Regiae Μtis, & Ablegatus, plenam, & sussicientem cum ExceIl. Vra conferendi habet potestatem, cui in omnibus fidem adhibebit Excell. Vra, ac pro sua collaudata prudentia, belli gravissimi incommoda, & pacis ac tranquillitatis maximos fructus expendet. Quod superest Excell. Vrae bonam valetudinem & prospera quaevis a Deo apprecor, meaque studia & officia commendo. Datum Variaviaeu Iuni j &c.

Andreas ta bis i Disievus Culmensis Ese.

Procancellarius Regni

ELectionis Regiae Diploma Eminentiae Vrae mitto non super

vacaneo, uti existimo,oificio, quo magis heroicae virtutes Serenissimi Electi nostri innotescant, & meae erga Eminentiam Vram observantiae constet documentum. Coronationem pro raJulii ordinum decreto praefixam, motu proprio Regia Mias addis em 9 Ianuarij distulit, ne si negotio & cura belli Turcici distrahe.

retur. Deus plane, rebus Poloniae affictis, ac vix non perditis, tam prudentem, fortem & magnanimum mem coelitus ordinavit. Subosidium decimarum a sua Sanctitate clementer Poloniae concessum, ut in effectum, quam primum deducatur, demandatum Gener so Christophoro Μasini intimo Regiae Camerae Secretario, ut ille Romam redire sub authoritate Eminen. Vrae, aliorumque Polo niae faventium Cardinalium illi exactioni sollicitam operam adhibeat. Turcas Tartaris conjunctos maximo numero ad confinia

662쪽

. . c. 1674 Podoliae approximare hesterno Nuntio allatum est. Auxilia Primcipum tota Europa per Ablegatos Polonicos requisita undique nobis denegantur. Quod supereti, devotissim am interim obsequiorum

meorum promptitudinem, Eminentiae Vrae reverenter deuico .

AD ELECTOREM BRANDEBURGICUM. IOANNES III. REX POLONIAE IJumj.

SCeptra & coronas coelitus dari, si alia desint nostro argumento orbis agnoscit, non enim humanitus accidit, ut populorum tot lustragia, & voces Nobis minime ambientibus, ac nec opis nantibus, non subito impetu & tumultuario favore, sed matura dein tertium diem protracta, Omnium ordinum Regni deliberatione in nostram ad thronum Regium evectionem conspirarent. Non differimus post juramentum die sta Iuni j super Palla Conventa, seu Capitulationem, in Basilica Varfaviensi, solenni ritu praestitum eo jus felicis Electionis & inaugurationis nostrae nuntium ferre Sereonitati Vrat. Id enim foederatae amicitiae, bonae vicinitati, alijsque vetustis & recentibus, inter Reges Regnumque Poloniae, ac Seren. Vram necessitudinum, & mutuorum officiorum vinculis, nostrarin- super singillari erga eandem propensioni, & ineundae ac conservam

dae optimae corresipondentiae maxime conveniens judicamus. Proli.

xius demandatum sibi a Nobis id negotium coram exponet Genes rosus Shora e wski Vexillifer Palatinatus Posnaniensis, Colonellus &Ablegatus noster extraordinarius, cui pronas aures, & plenam fides Serenitate Vra adhiberi cupientes, de reliquo longaevam valetudinem & prosperos rerum successus Seren. Vrae apprecamur.

AD ELECTOREΜ BRANDEBURGICUM.

Quam gravi & internecino bello Turcico Regnum nostrum

implicarum sit, optime constat Serenitati Vrae, irritatus enim magis victoria Chocimensi, quam debellatus hostis, collectis undique valtissimi sui imperii viribus, formidoloso apparatu contra Nos& Regnum nostrum imminet, & trajecto per Danubium ponte, jam cordinijs Poloniae appropinquare crebris nuntiis refertur . Non differimus vigore Pactorum Bidystiensium, & nuperrimae per Ablegatum Polonicum Tractationis copias auxiliares urenitatis Vrat in subsidium nostrum evocare atque eo fine scribimus, ad illustrissimum Principem, Gubernatorem Ducalis Prussiae, cui datam esse a Seren. Vra plenam potestatem expediendi praetacti militis intelleximus, ut quam primum ad confinia Palatinatus Μasoviae sistatur, quo loco Commissarius noster ad recipiendas & reducendas Ser. Vrae copias auxiliares, paratus expectabit, & officio convenienter fungetur, ac licet in primordiis Regni nostri minime optaremus onerare Seren. Vram desiderijs nostris, tamen vincente & cogente necessis

663쪽

P precat o nomine Regis Aecia. 63Inecessitate & nonnulla spe, a Legato Seren. Vrat Nobis injecta fresti, posse numerosiorem militem, ab ejuidem erga Nos propensione Impetrari, non gravate feret Seren. Vra. quod ab eadem perasmanter contendimus, ut aliquot millibus peditum Nobis insuper amxiliari velit, quod negotium decenter tractandum generoso madis flao ShoralZeaski, vexillisero Palatinatus Posnaniensis Colonello ἐχ Αblegato nostro extraordinario commisimus. Non ambigimusr,eren. Vram praeter documentum stingularis erga nos & R empub. studii communi totius Christianitatis defensioni id libenter conce lsuram. Caeterum Ablegato nostro plenam in omnibus quae nomisine nostro proponet, acturusque est, fidem adlaiberi cupientes Seren. Vrat optimam valetudinem & prosperos rerum successus a Deo

precamur.

ORATIO LEGATI REGIS SVECIE.

Var aviae 29. Iulij. .

Sereni Sime S Potentissime Rex.

SAcra Regia Mias Sueciae, Rex & Dominus meus clementissimus

inclytae Reip: Polonae bello cruento adversus Turcas implicatae, &luctuosa orbitate moerenti Seren: Regis MICHAELIs obitum, ex animo indoluit. Intellecto vero armorum Polonicorum prospero successu, quo Turcarum vires ad Chocimum prostratae ait, deleis fuerunt, maxima laetitia affectus est, praesertim quod tantae victoriae decus,&servatae Poloniae, defentaq; Cluistianae Reip: gloria, divinae Providentiae, quae adversis laeta miscet & heroicae Sae R. Miis V. virtuti, ductui , , gentis generosae fortitudini debita, Remp: Polonam inter suspiria & gemitus amictam solaretur, justis, periculi metu, & futuri anxia solicitudine u . niversam Europam sibi timentem solveret, & exueret. Sed majus adhuc udium Mias Sua percepit ex felici Electionis Regiae eventu, per e-mu rerum & momentorum rationibus, unde Miis V. ad inclyti hullus Regni sceptra capessenda evectae gloriam felix Regni auspicium, Pol mae incolumitatem, barbarorum cladem, & Christiani orbis quietem& emolumentum sperare, & augurari convenit. Quod ut testatum Ecmanifestum faceret Mias Sua mini in mandatis dedit, ut qui antea Regi eligendo, &Reip: electurae pia vota oblaturus eram, nunc utimq; de re optime gesta festo&solenni applausu gratularer, MK V. significarem, quanti Mias Sua inclytas & heroicas Miis V. virtutes aestimet, ad quasipis quoq; caelesti plane indole & animo pariter adsurgit. Gratulatur Ninq; Mias Sua Μti Vrae, quod apud suos & orbem universum dignum meritis suis judicium invenerit sic ut tantis virtutibus, victoriis atq; triumphis debitus Regalis dignitatis splendor tandem accesserit. Gratui tur quoq; Poloniae, quae siluberrimo consilio dignissimum sibi Regem eligens honori & existimationi Gentis suae caum; publicae votis, & qubeti consuluit. Proinde Mias Sua ini Hae a DEO Optimo Maximo, per quem regnant Reges, salutem, incolumitatem, prosperos rerum succemas, selix Imperium, vitam, Victorias, triumphos, & perennem gloriam VoVet, & apprecatur, Miemq; V. fraterno animo & affectu deo complectitur , ut nulli unquam Rem & Principu cessura sit sincera erga Miem V. &Re x Poloniae amicitia & studio. Et quemadmodum Mias

664쪽

AEC i67q Mias Sua intuitu virtutis, fidei, & candoris inis Vestrae, to u Re Polonae omino sibi persuadet tactis amicitiae & scederum legibus, quae

Sueciae cum Polonia intercedunt, plenum robur, ac integritatem constinaturam, mansuram, firmatum auctums iri;ita inas Sua non tanti paria iis factura est, seὸ & ubicunca poterit, Mila Vrae,& Reipi Polona dignitati, Brtunis, & ornamento aliquid adstruere, hoc omne Mias Suam libentius votis, consiliis, ossiciis, ope, aloe copiis priestitura sit, quo magis intelligit Regna Suectae & Poloniae plurimis ex causis, & coinmunione utrius, fortunae indisset ubili vinculo ad invicem sibi connecti, ut cuiuslibet sortis sensus, dc ratio. ad utrumque eorum ex aequo

pertineat.

TAm arctis & sanctis amicitiae, vicinitatis, foederumque nexibus Serenissimi &Potentissimi Reges, & Regna Poloniae dc Sueciae imuicem coluereat, tanta comunione utraeque fortissimae & glori sissimae Gentes sociantur, ut mala bonaque pro communibus haberi, alterum alterius adversis dolere, prosperis laetari peraequum, & maxime conveniens sit. Separamur poloni diversis poli climatibus, & interfusis marium spatiis, neque tamen alienos omnino vel toto divisos aequore Suecos a mutuis nobiscum commodis S. solatijs censeamus, quos terr rum Livoniae vicinia liberi & aperti Balthici maris navigatio, & comedicium jungit, quos militaris genius, bellorumque inelyta gloria consim, les & prope congeminos reddit. Illa ipsa acerrima, quibus collid

hamur, dissidia, armorumque certamina nunc animorum & amoruincitamenta sunt, quando extinctis simultisque inimicitiarum causis a ma Oliven. Pax nunquam marcentis semper virentis aetemos dulcedinis Ductus germinaturae ramum plantavit olivae, ac vetus scitum hic veris.. fimum: Idem odiis, qui & terminus armis. Argumentum eximium c

pit Sacra R. Mias D. meus clementissimus Daterni studii & affectus S crae Regiae Miis Sueciae, cum solenni hac extra ordinem legatione in linss regnandi auguriis eius Mit honor habetur, cum tam luculenter&d serie cruenti Turcici belli, & nuperae orbitatis nostrae dolor, praesentis felicitatis ob Chocimensem post nominum memoriam clari am victoriam, ob Regiam electionem laetitia publico Excellentiae Vrae ore e Limitur, ac Vetus amicitia innovatur simul, firmaturque. Magnum Nud est honoris fastigium, quod Sacra Regia inas liberis vocibus,&c cordibus Electoris Populi sui giis thronum constenderit, non fortuitum id munus, sed heroicae virtutis praemiiun, bellorum & victoriamuri 'hostimentum accepit, ferro ad sceptrum, casside ad coronam viam Ghi praemunivit. Seci multum gloriae & dignitati accedit, quod universi orbis applausus, Regum & Principum gratulatio, ac inter primos Sacrae Regiae Μtis Sueciae tanta contestatio fortunam Regiam accumulet, exornetque. Quidni plena fiduciae speremus ulteriora amicitiae Sueticae d mmentay quando lirante dc obvia humanitate haec talia praecurrunt. An defutura sint periclitanti Rei Polonae contra inianissimum, totique Christianitati formidolosium Onomanicum Tyrannum praesidia, quae nuper promissa & declarata, nunc jam certo certius legatione ista confirm-tur. Quantam concipiat spem orbis universus de tanto Principe qui

665쪽

. non inter Regni sui amplissimi limites clauditur. Sed magnam mentem tram maria porrigit, & conservari, defendique Poloniam gloriae, comodi, securitatis suae existunat. Servent superi hunc egregium animum, & i dolem Maiestatis Sueciae, impleat spem orbis fortibus gestis, triumphis' gloriosis, felles Imperio. Quod animitiis vovens reciprocam sincerae micitiae, bonae vicinitatis, studiorum, candoris, Pactorum, Religiosae o servantiae vicem devovet, & obstringit prolixius affectu, quam verbis Sacra Regia Mias D. meus clementissim .

RII REGNI. I. Sept.

Νuntiavit mihi Cardinalis Ursini, se per manus Cardinalis

d ' Estre, accepisse nominationem in Cardinalem,Episcopi Marissiliensis, non sine admiratione, quod contra morem, nullam copiam aut notam in tanti momenti negotio, habuerit, quod ad, scripsisse videbatur meae Cancellariae errori. Quid cauta sit tantae di fidentiar, ob quam coram me ad aulam praesente abscondita,&con.

ita jus signaturae Μinistri insolito processu clandestine citra scitum Cancellariae Regni, expedita sit praediista nominatio, penitus Ignoro. Conscius sum, me, pro debito meo denuntiasse Regi, quidquid in literis Roma, ad me ves alios datis relegi, suadendo Regi ut prius as

securaret hanc nominationem Romae; pro quo duos suggerebam mos S, non optans alienationem animi principio regnandi, ab illa aula.

Contra personam Episcopi Legati Galliat ipse fatente Regia Majesta,

te, nullum verbum aut exceptionem intuli. Licet ergo ex sublimitate characteris, omni respectu & obstryantia exhibita Episcopo L . Raro, potuissem, quae sensi exponere, non tamen expresse declaratqRegis voluntari unquam contravenissem, Scripsi ternas nomine Regis ad Sanctissimum, quartas ad Collegium Cardinalium per Cur isorem Buralyni, etiam quintis calamum dc chartam non negassem Pro nominatione, que pro honore Domini, & Cancellariς decentius . scribenda erat, quam ut milii legisse contigit. Si gratis suspeetus eo ram de concurrentia: notum non paucis, id honoris I Rege olim Michiele sequente post Electionem die, ut nominatio, nominationis Collatς prpmio compensaretur, oblatum esse; quod non latebat N iam rium Mareseotti, & Legatum Schagotis. ' Hodiemus. Rex aliquot ante suam Electionem diebus in privato mecum discursu reprehen dens honorem hunc ab externis, Polonis prsripi, ursit consilio, ut - cum Archiepiscopatu Cardinalitiam nominationem non negligerem, fuerunt ad idem motivo mihi, primi loco, & authoritate viri, tam sarculares quam Ecclesiastici. Suggessit idem Nuntius Bonvisi infum damento Concilij Tridentini. Respondi, dignitatem Cardinalitiam me super alias aestimare, nec me fore tam abjecti animi ut eam pro honore gentis; & Archiepiscopatus non sim acceptaturus, in nuis

666쪽

as. 1674 lani tamen me ingerere posse concurrentiam; allegavi Electo. Tum Spiritualium in imperm exemplum, addens me contentu

esse supremo gradu primatialis, & primi in Patria principis emisnentiae, & si per reputationem liceret, contentus essem pacifica popsessione, proprio sumptu meo reparatae Diemesis Culmensis Rex quidem, ut in omnibus distributionibus, sic in nominatione Cardinalis absolutam habet potestatem; officium tamen signaturae, eo sene est institutum, ut omnes praesertim ad exteros expeditiones permanus,&Cancellariae officium currant. Roborata est haec authori.

tas legibus antiquis & novellis, pactisque Regalibus, sui bis in possessione expediendae nominationis Cardinalis Bota cujus promotio licet ab initio mihi non probaretur, aestimando tamen instantias Primcipissae Matris Regiae, Primatis, & moderni Regis, protunc Mareschalci & supremi Ducis Exercituum Regni, meu illi cum eis adscrupsi nomen, solusque ferme in ulteriori progressu eam promovi, ipso

id fatente Cardinale Bonsi, qui me in aliquot literis mecaenatis nomine compellat, non deerant tamen aliqui praetextus scribendi Bonssio de nobis & Repub. benemerito, ut legatio geminis vicibus peras cta, longa in aula lona residentia, contracta nobiscum amicitia, exspensi milliones, apud Reginam Ludovicam Io annis comparata lashoribus authocitas. Inservivi quoque in puncto nominationis nullo murmure Μarchioni Gonraga licet effectu non secuto tanquam colligato augultae domus. Dolendum est, Brunetii, Graminigioli, aliosque majorem habuisse confidentiam, ut propter eos Thestaurari. us Regni, cujus ego nunquam Uerogavi potestati, mei Ministerij ita tum postponeret. Servivi fideliter omnisus vitae meae annis praeseristim vero in signatoris Ministerio, Regibus: habui magnam commens dationem a Rege Casimiro, Mecaenate meo corana Galliae Princispibus, quod eisdelissime, & quantum ex me efficacissime, abdicationem dissuasissem. Regi Michieli, licet pro meis orbi notis obse- ijs, a corrupta aula & levibus, aut malitiosis conclavis consilijs imiurias & di uitiis sustinens, ad mortem usque in itineribus ad castra, ct Leopoli unicus Senator astiti. Expertus sum firmatum virtute mea, hodierni Regis in privato adhuc af 1um, cum quo,ut decebat signaturae Μinistrum, tanquam protunc Duce, constanter tenui pro bono publico correspondentiam. Unde etiam post felicem ejus electionem labores mei in expeditionibus, & penna in laudem electi Domini eripedita, ut me secisse quantum debui testabantur, sic evincere pol rant hanc gratiam,ne cedendo signatoris officio poltponerer, & re. putationis diminutionem apud externos incurrerem. Non devolvo hac in parte culpam in Regem, velut Dominum, incomparabilis prudentiae, legum patriarum peritiae, S authoritatis, officiorum optime gnarum, sed in homines aulae & Reipub. pemiciosos, contra quos meas coram Mie Vra depono querelas, cum perensu promptilitano

ad obsequia.

ANDREAE

667쪽

ANDRER OLSmNSRI PROCANCELLARII REGNI, AD THESAURARUM REGNI ANDREAM MORSTIN.

Lubavit a9. Septemb. Cina informatione quam manifeste tibi exhibebo didici, mo

tu & opera tua clam 1ine meo & Regni Cancellariae scitu extraditam esse Episcopo Marsiliensi nominationem. Fidem privbui facile ex praxi anteactorum in compluribus occasionibus, nec levi comjectura, cum homo trivialis in ossicium signatoris tali modo sine magno authore, ausus non misset involare. Sigilli Regni quamvis nunc ante co nationem usus non sit, Authoritas tamen offeci & exercitium Cancellarita Remi, licet cum privato sigillo manet; sicque mota a me tuaestione publice, responsum est ab ordinibus, omnes causas S. expe-itiones, non ad Notarium Conclavis, sed ad signaturae ministrum pertinere debere; quapropter distinctum conclavis sigillum ad interim pDrari jussi quo ad omnes sum usus expeditiones. Cur ergo per cuniculos honor nic, qui Cancellariae debebatur eripiendus mihi erat, cum meae reputationis depressione; Verum hoc ulteriori tempori reservato, nimc quod resignaveris literas ad me datas ab Artemone; ad quem ex Comsilio Residentis Moschovities cum Regis consensit ratione subsidiorum, non ratione Commissariorum 1σipsi, ratum habeo; inposterum tamen peto id non fieri me inconsulto. .

AD REGEM. Lubavia 6. Octob. INter lituos &strepitus armoru, metuo, ne sim importunus Mit Vrae;

motivo tamen Cancellarsi M. D. L. per Gelgut Notarium ad me scribentis; revoco ea; quae togae sunt, scilicet comitia dc actum felicis, Deo dante, Urie Miis Coronationis. Quanquam non suppono possibile esse in Ianuario comitia celebrari, si campagnia in provectam hyemem protram fuerit: exploro tamen Hae Miis mentem, cui me conformari convenini meum addendo sensum, quo non optarem prorogandum ultra spatium unius mensis, Coronationis actum, maxime propter Tribinal, & extra rialia judicia aperiendae Deliberatoriar, aliae , solennitates, tanquam ex castris omitti poterunt. Instruistionem quos, pluribus pumctis, praeter punctum ad belli orosecutionem pertinens extendere non opto. Suffciet oneri Princeps R Ocancellarius M .D. L. cum adminicinio Reserendarii Rem; mem quo R entem practicum in expediti

nibus, ad castra ordino, ipse quot, propter facilius conserendum excuseroVactaviam, imo etiam Lublinum non gravabor, ad nutum Urie Miis. Remisit ad manus Mus Urie, versas patrio idiomate ad me scriptas M schua literas ab Artemone, Thesaurarius Regni; scripseram ad eum ex consilio Moschovitici Resiὸentis, ratione solorum subsidiorum, nulla facta mentione Comissariorum, pro quibus unice instabat clavshi meo judicio minus consulte: quando enim nobiscum Moschus non gerit bella, non dat subsidia contra Turcam, pacta Andrusetoviensia penitus non conservat, quae justitia & obligatio sine eo non tramnes, aut in punctis ab eo datis contra rationem status nostri tractatum rumpendi' Polucemur nobis maxima & gloriosissima a felicitate, robore, & resblutione

668쪽

AD PALATINUM VILNENSEM 29 Decemb.

I Edditae mihi sunt tuae liter' eo plane tempore, quo sinistra fama

Vulgaverat non laudabile facinus Lituani Exercitus inobediem ter Regem, & in cursu victoriae castra deserentis. Tuus in Patrisam amor fidesque in Principem nulli subest interpretacioni; qui clam periculo attritae valetudinis, nulla post thermas domestica quiete, rofectis viribus, exnunc in campum obsequii Regii & Reipub. prodsisti,

in nihilo obligasionem magni Ducis praeterinittens. Mirum non sit Regem alteratum esse, recesu ex Ucraina Lituani Exercitus; tam enim glorioso ac fausto progress a facto, non vane sperare poterat recupera tionem totius Ucrainae, quae ad famam distordiae & debilium Polonie rum virium, forsitan in rebellione obfirmabitur, cum irreparabili damno Reipub. unde exempla repetita, verendum ne in consuetudinem &austim in posterum licentiae militari mahantur, praesertim cum hacten' inauditum sit in Patria. Principem persenaliter in castris degentem, ab Exercitu suo esse derelictum. In nostris pari bus nemo est, qui encomitis non extollat magnanimitate Principis non properantis ad Coronationem,

ante triumplis, S civicam Coronam, ob vindicatam Rempublicam. Ipsa non nisi Tribunalium & justitiae necessitas, potissimiun detrimentum patitur; adeo , multas ob causas publicas, expedit adtiun Coronationis

ad verna tempora non prorogari.

SALUTATIO SERENISSlMI JOANNIS lII. REGIS POLO. NIT INGREDIENTIS LEOPOLIM.

I ON antiquo Romanorum triumphantium ritu ingredienti Leopolim M. T. fideles Cives, & subditi cum facibus ignius obvi- am progredimur, sed ardentibus animis, & fide erga Reges s os inextinera flagrantes, quos amore tui incendisti meritis & cleme tia Regia inflamini. Ingrederis utinam fausto pede Metropolim Russiar, verius Tuam Joannopolim tot gratiis,& beneficiis Mila Tuae ornatam , imo oneratam. Trita haec tibi semper erat ad honores,&triumphos via, per detrita hic toties virtute tua hostium colla, per strata cadaveribus Barbarorum a maenibus urbis hujus per te tapius fugatorum, per fluenta tabo hostili tumentia, inter vii ices lauros, fiorentes clivos triumphales palmas, tot curribus, quot faustis inde tuis, bellorum excursibus ad perennis famae Capitolium, tota Europa es stibu Ehus, proprium tuae Maiestatis semper erat, post armis devictos hostes Civium vincere amore animos, & Serenissimo tuo radio perculses, in sui trahere venerationem, ut hinc hostes timore, inde fideles su diti amore, & reverentia prostemantur, atque dum humili coram te procidimus genu, e propinquo illam adoramus Majestatem, quae e longinquo etiam in lem hanc tot heneficiis, ac liberalibus impe sis collustrabat. Assumnt in trophaea muti lapides ad adventum Majestatis tuae, tot salii vocales Memnones , quot othomanico orPotiti arieti, Leonem erigunt Europaeum. Stabunt perennes tuae vi tutis bellicae testes, non modo aggeres, & congesta cadaverum barba-xorum strage, qua Chocimensibus, qua Zoraunensibus praeliis assuringentes, sed nulli unquam obnoxia tempori, nullis abroganda taculis sortitudinis tuae Regiae monumenta, atψ haec iris de ruderibus Leo-

669쪽

A.C.16 4 burgicis assurgens moles immorialis nominis tui perennitatem pollicetur. Et vero multorum Principum pyramides, arcus triumphales, &posteritati dicati obelita, mutas praeseserent pane res quae Vanis impensis aliorum irritent prodigalitatem, tibi Regum Potentiori, non pauciores animatae hic attollentur columnae, quas cives Patriae fidelissimi tibi statuent hac Urbe, cui ipso nominis terrore securitatem p Vidisti. Confluimus igitur subditi ad Vestram Regiam inem, tanquam ad aram salutis publicae, pacificatore Patriae, libertatis Polonae vindicem, ultorem barbarorum, ut post tot discrimina vitae prope exanimes Civbum animi a tuo reanimentur conspectu , nutantems fortunam tot bellorum agitatam procellis, ad bonae spei te nauclero dirigant promo

torium .

GRATULATIO GENERALIS IESVITARU Μ, JOANNI III.

Υ ΙΗIL sane optatius accidere potuit, quam ut is Poloniae Rot renunciaretur, qui iam ante Poloniae columen, ac totius Chri- stiani nominis Vindex omnium vocibus celebrabatur. Nullis itaq; verbis expresserim, quant . . Nuncius laetitia urbem, Orbemq; Christianum compleverit, certe neminem audire est, qui non summis laudibus auspicatissimam istam Electionem prosequatur, qui non hoc demum putet cereissimum pignus propitiati Numinis ac Pol niae, imo totius Christianitatis Reip: securitati prospicientis, quae autem inter has publicas gratulationes mens sit, ac universae nostrae Societatis sensus, dignetur MME M VpsTRA ex suis potius in nos beneficiis, quam ex meis hisce literis aestimare. Novit enim, quam multas causas nobis praebuerit, pra ter eas, quae sunt communes cum aliis, cur ipsam isthic rerum potiri, gratulemur. Itaq; mo optimo MMXimo immortales pro tanto munere gratias resero , precorq; Μή WATEM V TRAM, quam Regiis dudum virtutibus exornavit, Opi tis etiam rerum omnium successibus cumulet. Demum MMEMATIsVΕπακ obsequiis. minimam istam Societatem penitus addico, atque devoveo, ejusdemq; benevolentiae, quam hactenus experii sumus luculentissimam, summa cum demi one commendo. ROMAE 9. Julii.

CopIA LITERARUM S. R. MTIS IOANNIS III. DIE ri MAI.iN REGEM ELECTI AD BEATISSIMUM. Varsaviae.

Pos Ucus pedum Sanctitatis seri, meis, ae Regni, es Domi

niorum meorum filialem eommendationem. Praeter stem omnis no meam, es consilia humana accidit; ut viduato throno Res

gio Senatus, populusis Polonus in me studia,*s ragia sua ultro

eterierit, me yy in campo electorali, more Patris, si s, s eoneorodibus etωibus Regem suum dixerit, ac elegerit. Non ignotum habet, quam Iolieit 'vere Paterna tura Sanct. Vra erga Regnum hoc Orthodoxum amatur; ef s Pontificia bonitati non satis visum, malis nostris istachomari, motis duntaxat calamitates Nostras prosequi, Ied angustias etiam nostras, benefica erigere dextera, A

670쪽

ntistatio electionis regia mentia Ians. Vrae dignata est. Ego, quam procul ami tu thronum A.C. i Regiam hodierna die constendi, tam libenter, meriti Simo solius

Divina voluntatis nutui, qua tot populorum animos, ora, erga

me indigenam dissosuit, Regiam fortunam meam ad riptum est. His dum humeros liret pares tanta moli suppono, d anct. Vram, Chri liani, Et Poloni orbis amanti Imum Patrem, demiseo cultu, Ir filiali Obsequio imprimis meneror. Benedicat mihi amma tua, erPolonae aquila mergens jam senectus, in laetam iterum juventutem meis auspiciu renovetur, Religio Catholica per Regnum hορ, batefidissulas Provincias proferatur, aterrimi tot hoHes, cum quibuου pro DEO, Er Patria dimisandum erit, dextera Excelsi rangantur. Ceterum felix, ae diuturnum rei Chri liana imperium Sanct. Vrae movendo, Pontificiam ejusdem benedictionem humillimὸ exoro.

GNI 2ς Aprilis. PAueos ante dies, e Dioecesi mea Varsaviam redux minime differo lia

teraria Veneratione correspondere Serenitati Vestrae, cujus erga me eximiam benevolentiam bina epistola, & contestatis Ministrorum ejus ossiciis abunde perspexi. Gratiam, quam maximam habeo Sereni rati Vestrae, quod mihi magnanimas intentiones, spesque suas concred re dignata siti optimos mortalium altissima cupere, Vel heroico animo,& exemplo suo Serenitas Vestra assirmat, approbat j. De eventu suscepti conatus Certo certius polliceri non ausim; diversa haec longe, quam nupera Electioue,&atrocissimi belli minis perturbata tempora nostem Tura eam a cervicibus suis depellendum suam in hae Electione salutem uni te verti. Proceres Russiae, & Exercitus clamitant. Egone infelix, & i auspicatus forte sim per silentium id negotii agere, & fortunam publicam, ac meam fato permittere constitui; ideoque Domino Supremo Regni Maresthalco, & Generalissimo Exercitus inclyto Barbarorum victori, & mihi amicissimo velle, & nolle idem, reciprocia tamen sponsione obstrinxi. Enitar ergo quantum viribus, industria potero, ut obfi malum in partes Serenitatis Vrae flectam, qui inclinaverit, ego me t tissimum dedam servitio Sorenitatis Vrie. Caetera Dominus Legatus Serenitatis Urae copiosius persciibet. Meorum interim Obsequiorum protptitudinem & constantiam Serenitati Vestrae devotissime comendo.

COPIA LITERARUM AD CARDINALEΜ Vrsinum dieri Maiu

ΗAbemus iam Regem Ioannem tertium ex supremo Regni Mares-

chalco, & Generalissimo Mercituum Duce ob heroicas virtutes, prudentiam, sortitudinem, felicitatem, ob incomparabiles ex.haraharis victorias, admirando Senatus Populique Poloni consensu de rhoadierna in Regium thronum evectum. Certe positam dicere non surrexit Major inter Polonos tam laclyto viro, cujus procul dubio authoritas, quam Brmidant amantque Turcae, Sinthae, Daci, Cosaci, Polonam restituet rem. Ego nonnihil operatus ium, quod me pridem declaraverim Mucianum, si ille Uespasianus fieri non recua ei. Electio haec inopinata

licet, sed matura, dc stivinitus plane peracta fuit, quae non respondebla

SEARCH

MENU NAVIGATION