P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. ' 8

indicio ad ipsum Ambiorigem contendit: quo in loco cum paucis equitibus este dicebatur:

Multum cum in omnibus rebus, tum in re mi, litari fortuna potest: Nam sicut magno accuerit casu, ut in ipsum incautu atque etiam imparatum incideret, priusquam eius aduentus ab omnibus videretur quam fama ac nuntiis acto retur,sic magnae fuit fortunae, omni militari instrumento, quod circum se habebat erepto,rii

dis equisque comprehensis ipsium effugere ino tem: Sed hoc factum est, quod aedificio circundato sylva svi sunt ferE aedificia Gallorum, qui

vitandi aestus caussa, plerumq; syl'arum ac fluminum petunt propinquitates:) Comites famia miliaresque eius, angusto loco paulisper equitum Romanorum vim sustinuerunt: His pugia tibiis,illum in equum quidam ex suis nihil tisugientem sylvae texerunt: sic & ad subeundum lieticulum & ad vitandum,multum fortuna va-ust. Hic,Caesar Ambiorigem fortuna & inuem

iii in & elapsum ait, eiusque rei eventum fortunae tribuit. Tertius eoilcm l: bro locus est, cum C sar illo accepto dolore permotus, Eburonum getem funditus delere cogitaret,eaque de s his se, omnia impedimenta ad.Vartatam Cic roni cum una legione mandauisset, exercitum in omnes Eburonum fines partitur : At cum legionarios sylvis & paludibus dissipatos, in magno periculo versari videret, omnes finitimas

102쪽

ciuitates ad diripiendos & vexandos Eburones conuocat. Hic quantum in bello fortuna possit ait Caesar) & quantum afferat casus, cognosci

potuit. Sicambrorum Germanorum duo millia hac fama ad Eburones depraed)ndum excitantur:Itaque magno hominum pecorisque numero potitis unus ex captiuis Eburonibus, Quid vos ait,hanc miseram ac tenuem sectamini prς-dam , quibus iam licet esse fortunatissimis ' tribustioris ad Variatam venire potestis: Huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit, praesidij tantum est , ut ne murus quidem cingi posset , neque quisquam egredi extra munitiones audeat. Obsita spe, Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt, ipsi ad Variatam colendunt si eodem duce, cuius haec indicio cognouerat: Et certe parum abfuit quin

ea castra caperet,iam insperato tamque acri impetu sunt adorti: A t cum cohortes quinque,qua frumentatum ierant,forte redirent,Germani signa procul conspicati, legiones Caesaris primbrediisse arbitrantur, postea paucitate despecta,

facto impetu ,ex his duas interficiun reliquae in castra incolumes euaserui: Itaque Germani obsidione desperata abeunt. Caesar reuersus multu fortunam in repentino hostium aduetu potuisse iudicauit, multo etiam amplius, quod pene ab ipso vallo portisq; castrorum barbaros auertiuset: Quarum omnium rerum maximὸ admiram dum

103쪽

dum videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenuria transierant,ut Ambiorigis fines depopulatentur, ad castra Romanorum delati,optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt. Sic in praeliis fere omnibus aduersis, calamitas accepta, tartunae tribuitur: Optauit tamen propitiam sibi sertunam C sar,& felicitatis signum Africano bello dedit: sed caussam victoriarum

suarum, temeritati & casui nunquam attribuit. Atque haec ad consequendam victoriam gene-

talia Caesariani consitu de viribus,soco, ordine, cohortatione capita, & quidem ab omni casus inscitia ac temeritate seiuncta suerint: speciales praelii differentiae sunt terrestris, naualis, patenti campo m initionibus incluso, ubi nulla fere noua praecepta sunt, sed praeliorum initia pro

gressus, extrema continuo cursu velut ante ocu

los subiiciuntur, pleniusque & uberius intelliguntur: Seligemus igitur ex unaquaque praeludifferentia singularia maxime, maximeque e cellentia : c terrestribus patenti campo factis duo gallica ponemus, Helveticum & Nervicum, duo ciuilia, Pharsalicum & Mundense: primum igitur Caesaris praelium assuersus Helvetios crit vicis oppidisque omnibus incensis egressos ad uniuersae Galliae imperium occupandum : quorum qui arma ferre possent, Caesar ait ad nonaginta duo millia fuisse: quot autem arma tulerint, no exprimit: & quidem priusquam

104쪽

P. RAMI LIBER

de summa rerum dimicaretur, quarta pars illius numeri ad Ararim concisa fuerat: Caesar igitur ab exploratoribus certior factus Helvetios sub monte consedisse millia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis & qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent 'misit. renunciatum est facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum legatum properξ, cum duabus legionibus & iisdem ducibus oui iter cognouerant, summum montem ascenclere iubet,quid sui cisiiij sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia ad hostes eodem loco quo ierant, contendit equha tumque omnem ante se mittit, cumque Considius falso nuncio renuntiaret montem ab Helvetiis teneri, copias in proximum tollem subducit aciemque instruit. Helvetij castra moue- .re: Caesar insequitur: Postridie c4miter ab Helvetiis auerteret Bibracte, Heluetj a nouissimo agmine lacessere coeperent: Postquam id antimaduertit Caesar, copias suas in proximum collem subducit, equitatumque qui sustineret hostium impetum misit, ipse interim in colle in dio triplicem. aciem instruxit legionum quatuor veteranorum, ita uti supra se in summo iugo duas legiones, quas in Gallia Togata proximὰ conscripserat) & omnia auxilia collocarit

ac totum montem hominibus complerit. Interea sarcinas in unum locum conferri dc eum ab

his cui in sit periore acie cotistiterant, muniri H ζ iussit:

105쪽

iussit: Helveth cum omnibus suis carris secuti, impedimenta in unum locum contulerunr, ipsi confertissi a acie reiecto Romano equitatu, phalange facta sub primam Caesaris aciem sic Asserunt.Caesar primum suo, deinde omnium dconspectu remotis equis,Vt qquato omnium periculo spe fugae tolleret, cohortatus suos praeliucommisit: Romani e loco superiore pilis missis facile hqstium phalangem prefregerunt, ea dis iecta gladiis districtis in eos impetum fecerunt.

Helvetiis magno ad pugnam erat impedimento , quod pluribus eorum scutis uno ictu pii rum transfixis & colligatis,cum serrum se inflexisset neque euellere,neque sinistra impedita sati S.CO inmode pugnare poterant multi,ut diu iactato brachio praeoptarent scutum manu emi tere dc nudo corpore pugnare, tandem vulneribus defessi,& pedem referre,& quod mons suberat circiter mille passuum , eo se recipere coe- perunt. Capto monte, & succedentibus Romanis Boij & Tulingi, qui hominum millibus ci

citer quindecim , agmen Helvetiorum claud bant, , nouissimis prisidio trant,ex itinere Romanos latere aperto aggressi circumuenere. Id conspicati Helvetij, Ni in montem sese receperant: rursus instare es praelium redintegrare coeperunt : Romani conuersa signa, bipartito intulerunt.Prima ac secuda acies,ut victis ac summotis resisteret, ertia, ut venientes sustineret

106쪽

Ρ. RAMI LIBER

Ita ancipiti praelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustineri Romanorum imp tus non posset, Helveth se ut coeperant in montem receperunt,Boij & Tulingi ad impedimemta & carros suos se contulerunt. Nam hoc toto praelio, cum ab hora septima advesperam pugnatum sit, auersiam hostem' Romanus videre non potuit. Ad multam noctri etiam ad imp dimenta pugnatum est,propterea quod pro vablo Helveth carros obiecerant,& E soco supellore in Romanos venientes tela conniiciebant, &nonnulli inter. carros rotasque, maZaras ac tr

gulas subiiciebant, Romanosque.vulnerabanta Diu cum esset pugnatum,impedimentis castes que Romani potiti simi. Ergo ita commissum est Helveticum proelium: in quo singulas laudes . recognoscamus . caesar hostium numerum . ut iam dixi,amplificat,iacet situm: At sex legiones .Romanas & equitum Gallorum millia quatuor habuit uniuersamque Galliam conspirantem Anuentem, cum id bellum pro Gallorum libertate gerere videretur. Sic viribus Caeser nequaquam inferior fuit,loco certὸ superior esse valde studuit: Subducit enim copias in collem proximum : pridie praelij & ipso praelij die copias in proximum collem subducit. Helvetij contra labmonte consederant piidie, & ipso praelij die sub

monte consederunt: Caesar igitur initio pugnae, . loco superior fuit: crede coelum etiam solo re-- spondisse, -

107쪽

DE C. IV L. Caes. MILITIA si

spondisse, nihil alienum credideris: Cert8, ut acies ante instrueretur, equitatus ad tardandum hostem praemissus est. Virtute fuderunt Helu rij equitatum & leuem Caesaris armaturam: At

ascensu collis fatigati, & pilis eminsis confixi,

scuta abiicere, quod in pilorum usa antὸ notauimus, & nudi pugnare c5tra recetes & integros legionarios coguntur. Locus igitur pro Romanis pugnauit. Helvetij in montem recepti, commilitonem socum habuere,quem hostem paulo antὸ habuerant,subsidibq; sociorum adiuti,prς-lium redintegrant. Dehinc ordinis laus apparet. Caesari triplex acies ita distincta fuit, ut tertia duabus primis subsidio subueniret. Itaque quatuor tantum legiones illae veteranae, initio pugnauere,duae nouitiae interea locum impedimetis in summo iugo muniuere, tum veteranis legionibus subsidio tandem fuere, quam ordinis laudem summam in Caesare statuo. Hic vero non hastatis & principibus veteranos, triarios sed tertiam & quciem tyronum aciem du bus, primis veteranis subsidio summissam fuisse perspicio.Tertia fuit ordinis disciplina,vbi conue sis bipertito signia,velut orbe quodam facto duet

primae acies in Helvetios a fronte, tertia ab utroque latere contra Boios & Tulingos dimic uit,militum ilhrum quos armigeros,quos cibariorum baiulos,quos fossores,quos fabros, quos messores, quos remiges effecimus, expedita M

108쪽

P. RAMI LIBE R

excitata virtus, armis tanquam membris usa est. Cohortationem vero militum quantam ex eo

factam arbitramur Θ Caesar primum suo deinde

omnium e conspectu remotis equis, ut aequato

omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos. praelium commisit. Quibus hic verborum argumentis Caesar usus sit, non est exposit- tum: sed illud certe fortissimi facti exemplum vehemeter incedere militum anim' & inflammare debuit, cum Gesarem dignitate quidem principem. at periculo commiliton viderent . Haec igitur pugna ,eg egio cum militis tu in ducis exemplo depugnata est, victoriamque vires, locus, ordo cohortatio Caesari tribuerunt. Sed tamen non solum vincere, sed victoria sapienter.uti Caesar sciebat. E trecentis sexaginta octo millibus Helvetiorum, Tulingorum, Boiorum,

quae domo exierant, centum & triginta superfuerant, ea commeatu interclusa in potestatem

redegit: Sed dum obsides arma, serui qui pro fugerant posciantur, Verbi genus pagus squisex hominum millia fuerant) fugit retractusque, in

hostium numero est: habitus, quatuordecim millia Boiorum Heduis petentibus concessa sunt, reliqua centum & decem millia domum a Caesare remissa sunt, ne vacuus ager potius a Germanis occuparetur , quam Romanis stipendiarius esset: atque utrumque illud Romanum fuit,

Parcere

109쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. 1Σ

parcere subiectis, ' debellare superbos. Verumenimuero ex omnibus Caesaris pretiis Neruicum singulare est ad ducis& militum laudes omnes declarandum . Nerviorum sexaginta millia a Caesare notata sunt, Romanae legiones octo praeter illum gallicum equitatrim fuere, maiore etiam numero videtur dimicatum eia

se, sed Caesaris factiones praecipue hic euigil ucre. In Celtica Gallia Senonum ciuitas imprumis frina, & magnae inter Gallos authoritatis fuit. Caesar apud eos regem constituit Cauarinum. Carnutum ciuitas censu atque authorit

te par erat,vi constat e septimo libro: Hic etiam Tasgetium regem fecit, easque ciuitates horum, regnorum beneficiis obstrictas habuit: Itaque dat negotium Senonibus reliquisque Celtis, qui finitimi Belgis erant, uti ea quae apud Ne uios gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Exploratores Caesaris quam multos hic vides ξ Atqui Caesari tam prop0situm id semper fuit, ut si per exploratores suos' hostium consilium cognoscere non posset,equbium turmas , quod Bellovaco bello fecisse legimus, dimitteret in omnes partes ad aliquos excipiendum , ex quibus hostium consilia cognosceret. Sapientis imperatoris est, inter hostes se mina discordiarum serere. Caesar etiam hostium partem suis factionibus sibi adiungit. Quaere quomodo reliqui Celtae quieuerint, qua ratio-

110쪽

P. RAMI LIBER

ne Rhemi tam facile se dediderint, commeatu

aluerint, imo Treuiri etiam equitatum miserint, utrum iis regna promissa suspicere 3 Sed his facultatibus & copiis aduersus Nervios Caesar contendit. Hi, mulieres, quique pet aetatem ad pugnam inutiles viderentur,in eum locum coniecerant , quo propter paludes, exercitui aditus non esset ipsi autem trans Scaldem flumen cop sederunt, ibique Romanorum aduentum ex pectare decreuerunt. Exploratores itaque a Caesare Centurionesque praemissi locum castris dolegerunt in colle a summo aequaliter decliui ad Scaldem,cuius altitudo erat trium pedum. a flumine pari acclivitate collis nascebatur aduersus huic & contrarius, passiis circiter di centos inferiore parte apertus, superiore sylvestris, ut non

facild introspici posset. Intra eas sylvas Nerub inocculto sese continebant, in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. C sar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis . Equites Romani cum funditoribus sagittariisq; flumen tras ressi, cum hostium equitatu prςlium commiserunt:esim se illi identidem in sylvas ad suos reciperent. ac rursus ex sylva in Romanos impetum facerent, neq; RO-imani longius quam quae ad flumen porrecta &aperta loca pertinebant cedentes insequi aude- ent,interim legiones sex,quq primae venerat,opere dimeso castra munire coeperui. Vbi prima

SEARCH

MENU NAVIGATION