P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

impedimenta Romani exercitus ab his qui in sylvis abditi latebant visa sunt,qubd tempus inter eos committendi praelij conuenerat, ita, Vt intra sylvas aciem orainesque constituerant atque ipsi sese confirmauerant, subito omnibus copiis prouolarunt impetumque in Romanos equites secerunt, his facile pulsis ac perturbatis, incredibili celeritate ad flumen decurrerunt, ut penὸ uno tempore & ad sylvas dc in flumine &in manibus Romanis hostes viderentur. Eadem autem celeritate Achaerso colle ad Romana castra atque eos qui in opere occupati erant, comtenderunt: Caesari omnia uno tempore erant agenda,vexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret, signum tuba dandum, ab opere reuocandi milites, qui paulo longius aggeris petendi caussa processerant, accersendi, instruenda acies, milites cohortandi, signum dandum, quarum rerum magnam partem temporis breuitas & incursus hostium impediebat:His dissicultatibus duae res rant subsidio scientia atque usus militum, quod superioribus prςliis exercitati quid fieri oporteret non miniis commodὸ ipsi sibi praescribere, quam ab aliis doceri poterant, & quod ab ope- re singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nili munitis castris vetuerat: hi propter celeritatem & propinquitatem hostium

nil iam Caesaris imperium expectabant, sed per

112쪽

P: RAMI LIBER

se quae videbantur, adiministrabant: Caesar ne, cessariis rebus imperatis, ad cohortados milites quam in partem fors obtulit, decurrit, & ad legionem decimam deuenit, milites non longiore oratione est cohortatus, quam uti sitae pristinae virtutis memoriam retinerent, neu pertu

barentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent: Et quia non lopsius hostes aberant quam quo telum adiici posset, praesu committendi signum dedit atque in alteram partem item cohortandi caussa profectus, pugnantibus

occurrit . Temporis lata fuit exiguitas hostium que tam paratus ad dimicadum animus,ut non

modo ad insignia accommodanda : sed etiam ad galeas induendas scutisque tegmenta detrahenda tempus defuerit: Quam quisque ab ope- re in partem casu deuenit, quaeque signa prima

conspexit,ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret Instructo exercitu magis ut loci natura deiectustiue collis & neces.sitas semporis,quiun ut rei militaris ratio atque

ordo postulabat. Cum diuersis locis legiones aliae alia in parte hostibus resisterentisepibusque densi stimis, ut ante demonstrauim interiectis prospectus impediretur , neque certa subsidia collocari,neque quid in quaque rarte opus esset

prouideri neque ab uno omnia imperia admi nistrari poterant. Itaque in tanta rerum iniquitate, fortunς quoque euentus varij sequebantur. Legi

113쪽

DE C. IVL: CIES. MILITIA s.

Legionuim nonae &decimae milites ut in siniastra parte aciei constiteratri , pilis emissis cursi ac lassitudine exanimatos,vulneribus consectos Atrebates nam his ea pars obuenerat) celeriter ex loco supalom in flume compuleriit, & tra sire conantes insecuti, gladiis magnam partem corum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitauerunt & in locum iniquum progressj rursus regrestas ac resistentes hostes redintegrato praelio in fugam coniecerui: Item alia in parte diuerse duae legiones undecima&octaua profligitis' Verom duis , quibuscum erant congressi, ex loco superiore in ipsis suminis ripis praeliabantur, ac totis sere castris a fronte & a sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio duodecima & non magno ab ea interuallo septima constitisset , omnes Nervij confertisiimo agmine, duce Boduognato qui summam imperij t nebat, ad eum locum contenderunt , quorum pars aperto latere legiones

circumuenire, pars summum castrorum locum petere coepit. Eodem tempore equites Romani leuisque armaturae pedites quique cum his v na fuerant, quos primo hostium impetu pulsos

dixeram, ςum se in castra reciperent, aciuersis hostibus occurrebant: Ac rursus aliam in partem fugam petebant, & calones qui ab decumana porta ac summo iugo collis Romanos viactores stamen transire conspexerant, praedandi

114쪽

P. RAMI LIBER

caussa egressi cum respexissent, & hostes in Ro inanis castris versari vidissent, praecipites fugae

sese mandabant: Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque exaudie- batur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equiates Treuiri,quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxili, caussa a ciuitate missi ad Caesiarem venerant, cum multitudine hostium castra Romana compleri, legiones premi& pene circumuentas tenerii calones, equites, funditores Numidas diuersos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis rom nis rebus , domum contenderunt, Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque, eorum hostes potitos ciuitati renunciauerunt. Caesar ab decimae legionis cohortatione ad de . trum cornu profectus,ubi suos urgeri, fgnisque in unum locum collatis duodecimae legionis confertos milites sibi, ipsos ad pugnam este impedimento , quartae cohortis omnibus centurionibus occlus fgniseroque interfecto, signa amissio , reliquarum cohortiunt omnibus ferὸ centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his primipilo Publ. Sextio Baculo fortisiimo viro multis grauibusque vulneribus confecto,ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores, de nonnullos a nouisiimis desertos praelio exc dere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore

115쪽

DE C. IVL. Caes. MILITIA ues

feriore loco subeuntes intermittere, & ab vir que latere instare &rem esse in angusto vidit,

neque ullum esse subsidium quod summitti pose

set , scuto a nouissimis uni militum detracto, qudd ipse eis sine scuto venerat, in prima aciem processit, centurionibusque nominatim appetilatis reliquos cohortatus milites, signa inferre

S manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Huius aduentus spe illata militiabus ac redintegrato animo cum pro se quisque in conspectu Imperatoris etiam extremis suis r bus operam nauare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est. Caesar cum septimam legionem quς iuxta constiterat item urgeri ab limite vidisset,Tribunos militum monuit, Vt pa latim sese legiones coniungerent & conuersa signa iri hostes inferrent,quo facto cum aliis alijsubsidium ferrent, neque timerent ne aversi ab hoste circumuenirentur, audacius resistere ac fortisis pugnare coeperunt. Intesim milites legionum duarii, quae in nouissimo agmine pra sidio impedimentis fuerant, praelio nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus co spiciebantur,&T.Labienus castris hostium p titus & ex loco superiore, quae res in castris Romanis gererentur consipi atus, decim m legionem subsidio Romanis misit, qui cum ex equi tum & calonum fuga,quo in loco res esset,qu

tiaque in periculo & castra de legiones & impet

116쪽

P RAMI LIBER

rator versaretur cognouissent,nil d celeritatem sibi reliqui fecerunt Horum aduent' tant*Serum commutatio est facta, ut Romani, etiam qui vulneribus confecti procubuissensis cutis innixi proelium redintegraresnt, calones, perterritos conspicati Nervios, etiam inermes armatis Occurrerent equites vero,Vt turpitudinem fugae

virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. At Nerub etiam

in extrema spes Autis tantam virturem praestiteriit,ut cum primi eorum cecidissent,proximi i centibus insisterent atque ex eoniis corporibus pugnarent. His deiectis de coaceruatis cadau ribus, qui superessent, ut ex tumulo. tela in Romanos coniicerent pilaque intercepta remiti rent , ut non nequicquam tantae virtuti honesines iudicari deberet, auses esse transire latissi mum qumen, ascendere altissimas ripas ac subire iniquissimum locum, qua facilia ex dissicilli mis animi magnitudo redeserat Hoc praelio facto,& prope ad internecionem lente ac nomine Nerviorum redacto, maiotes natu, quosvnὶ cum puetis mulieribusque in aestuaria ac p .ludes collectos dixeramus, hac pugnanuntiata, cum victoribus nihil impeditum,victis nihil tutum arbitrarentur, omnium qiii supererant consensu, legatbs ad Caesialem miserunt , seque. ei dediderunt, & in commemoranda iuitatis c Iamitate , ex sexcentis ad tres Senatores , ex hominum

117쪽

DE C. IVL. C ES. MILITIA. 1ς

minum millibus sexaginta, vix ad quingentos qui arma ferre possent, sese redactos esse dixe runt : Quos Canar , ut in miseros ac supplices v sus misericordia videretur, diligentissime conseruauit uisque finibus atque oppidis uti iussit,& finitimis imperauit ut ab iniuria & maleficiose suosqtie prohiberet. Hoc praelium uti factum, ita narratum a Caesare confusissime est. Capita disciplinae subducamus Caesar numero superior fuit, ut iam perspectum est, cum prope centum millibus aduersus soraginta dimicarit .. Sed loci aequitas vel iniquitas hic valde animadue ti potest. Nervi j equitatum Romanum leuemque armatura quae hostem prouocauerat pepulerunt ac perturbarunt Quia itaὶ quia ex suileriore loco dimicabat. Labienu' Atrebates icit, quid ita' quia superiore loco pilis emissis contra exanimatos cursu ac lassitudine vulneribusque ante confectos dimicabat. Vndecima & octaua legio Veromanduos prossi et runt, quid ita quia ex loco superiore in ipsis .iluminis ripis praeliabantur. Romanae legiones odio coniuμ- et Nervios confecerunt, quid ita) quia Ner vij de superiore loco decurrerunt in vallem, latissimum flumen transierunt, altinimas ripas. scenderui, iniquissimum denique locum subierunt. Ergo Caesar locum tanquar' militem tum fortem,tum liberalem nullii enim stipendium coepit cotra Nervios eorumque socios habuit.

118쪽

P. RAMI LIBER

At periculum tantum, ordinis inopia creauit: cuius tamen,ut in re tam subita,sua quoque laus extitit: triplex acies e binis legionibus pro necessitate temporis est instructa, nona & decima legio sinistro cornu aduersus Atrebates, undecima & octava, media acie aduersus Veromanduos : duodecima & septima .dextro cornu aduersus Nervios steterunt. Haec triplex ut Helu: ιtico & Germanico praelio acies fuit.Secuda generis huius commendatio fuit in cornu sinistro; ubi dextri cornu vires fuere, seu casu temporis, ut Caesar videri voluit, seu Caesaris aliqua ex itianere ipso prudentia, quia oppositum Nerviorum dextru cornu, esset infirmius, quod magis probo quia disciplinae conuenientius est firmio- .re nostra parte aduersus hostium infirmiorem partem praelium incipere. Itaque ut Boditognatus in Romanorum,sic Labienus in Nerviorum

castris victor eodem tempore versetus est. Tertia laus ordinis deinde fuit. Duodecimae legionis milites conferti,sibiipsis ad pugna erapi impedimeto & septima legio urgebatur: Illius igitur manipuli laxati sunt: haec cum illa coluncta:

conuersis in hostem signis , orbis ille Helvetici belli repexitus est, ut alij aliis subsidium ferrent,

nec aversi,ab hoste circumueniri possent.Vegotius dextrum cornii,duci exercitus attribuit, &ita Caesar contra Germanos praeliatus est: At isto Praelio omnibus locis, ut saepe alias interfuit dia. sub-

119쪽

submissio subsidiorum cohortatioque id imprimis videtur exigere. AElianus quod ad sedes

principum attinet, geomztricam proportionem seruandam censet, ut mediis extrema respondeant. Tam varia igitur tamque multiplicia o

dinis praesidia suerunt: attamen subsidia certa propter sepes collocari non potuisse Caesar comqueritur: Denique nullum omnino subsidium

fuisse quod summiti posset. Hos sibi triarios Cisar queritur defuisse, non illos qui in eadem l gione post hastatos & principes subsideret. Sed

haec perturbatio peccato Caeseris videtur accidisse quia faciendis castris legionum partem armatam non habuerat, dum caeterae opus essi cerent , ut lex militaris requirebat, & ut ipse Ge . manico bello habuit: & totius perturbationis initium hinc videtur ortum: Verum cohortatio ducis eam culpam praecipue praestitit: Etenim per Deum immortalem qualis est hoς toto praelio Caesaris alacritas ad milites excitandum 3 ad cohortandos milites quam in partem fors obtulit, decurrit ad legionem decimam,cui confidebat maxime, primum deuenit, milites pristinae virtutis admonet: a legionis huius cohortatione ad dextrum cornu cohortandum proficiscitur, nec verbis tantum, sed rebus adhortatur scuto arrepto, centurionibusque nominatim appella tis,reliquos milites cohortatus atque in primam

aciem injectus,praelium restituit. Ergo Caesaris

120쪽

P. RAMI LIBER

ista locis omnibustata cohortatio quanta militibus alacritate attuliti Quapropter Caesar ista cohortatione culpam illam perturbati ordinis a plissime praestitit. Sod & scientia militum rem valde adiuuit: Etenim nonne messores illos ac

fossores Caesar ipse profitetur in hac dissicultate Caesares fuisse, qui non minus commodὸ ipsi sibi praescribere qua a Caesare ipso doceri possent Itaque quam quisque ab opere in partem casu deuenit, quaeque signa prima conspexit ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret: Tum legiones duς illet subsidiari ,&i decima imprimis, cognito imperatoris peric

io,protinus aduolauere. Adiuvi; etiam praesentia legatorii,qui ut Germanico,sic Nervico berulo tanquam testes virtutis cuiusque fuere: Quapropter hoc praelio vires & ordo,sed multo ma gis locus at maxime omnium cohortatio Cetes ri victoriam attulere. Atque ut singularis victoria haec fuit, sic & Caesar ea singulariter est usus, reliquos Nervios, cum se dederet, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, dilugetissimὸ conseruauit suisque finibus atque o pidis vii iussit, & finitimis imperauit, ut a Ne uiorum iniuria se suosque prohiberet: Comium

etiam Atrebatem, cuius eximia tum virtus apparuerat, Atrebatibus rege dedit: Sic victos p pulos retinuit cumque victoriae fiuctum percepit: Ita duobus his praeliis duae populo Romano

nationes

SEARCH

MENU NAVIGATION