P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE C. IVL. Cns MILITIA.

que uniuersi terga verteriit. Hic ipitur acies te tia etiam subsidiaria fuit,non solum quarta: atque ita duae acies subsidiariae fuerui, geminique tria rh. alios enim ut dixi, triarios in Caesare non video: & quidem triarios non illos ut Liuius ScVegetius definiunt, omnium fortissimos ac robustissimos. Decumani enim qui praelium, inierant,palmam illam ferebat. Quamobrem v1res m litu locus per occasionem captatus,sed ordo, ciusq; imprimis subsidia,sed maxime omniti cohortatio tum C saris tum Crastini tam pr clara victoriam Caesari tribuerunt. Huius autem victorie fructii Caesar tam celeriter percepit,quam accurate victoriam ipsam obtinuerat, fugie tem Pompeium persequitur,castra capit in qui-b is immodicam Pompeianoru luxuriam in tria cliniis stratis, in magno argenti pondere,in t bernaculis hedera protectis demiratus est, pax

loque pdst, Pompeianas reliquias in potestatem

recepit. dehinc authoritas C saris toto terrarum

Orbe permagna fuit,Caesarq;, ut de se tertio beruli ciuilis loquitur,cofisus fama rerum gestarum, omnemque locum sibi tutum fore existimans, Alexandria infirmis auxiliis proficisci non dubitauit. Sed de Pharsalico proelio satis. Postremum praelium e propositis est Mundense in Hisspania, quo Cn. Popeius filius cum reliquiis p

ternarum copiarum confugerat. Oppius historiae huius scriptor longe dissimilis, & elegantiae

132쪽

Ρ. RAMI LIBER

ec prudentiae Caesarianae suit. Locus praelij priamum describitur aequissimus Pompeianis, C sarianis iniquissimus ad Mundam oppidum e celso loco positum. Planicies Dit Oppius intelutraque castra intercedebat circiter millia passuum quinque, ut auxilia Pompeij duabus defenderentur rebus,oppidi excelsi & loci natura: hinc dirigens proxima planicies aequabatur,cuius decursum antecedebat riuus, qui ad eorum accessum summam essiciebat loci iniquitatem: Nam palustri & voraginoso solo currebat ad dextram partem,& Caesar cum aciem directam vidisset, non habuit dubium quin media planicie in aequum ad dimicandum aduersarij procederent. Hoc erat in omnium conspectu. huc a cedebat, ut locus ea planicie equitatum ornaret& diei solisque serenitas,ut mirificum & optandum tempus, prope a diu immortalibus illud

attributum esset ad praelium committendum. Caesariani laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortun que omnium deducerentur,ut quicquid post horam castris feret, in dubio poneretur. Itaque Caesariani ad dimicandum procedunt, id quod aduersarios existimabant esst facturos: Qui tamen a munitione oppidi mille passibus longius non audebant procedere, in quo sta prope murtim aduersari j costituebant. Itaque Caesariani procedunt. Inte dum aequitas loci aduersarios emagitabat,ut to

133쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA.

li conditione contenderent ad victoriam: nsque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut ab oppido discederet. Caesariani pede presso propius rivum cum a propinquassent, aduersarij patrocinari loco intiquo non desinunt. Haec igitur contra Pompei nos Caesarianis iniquitas loci fuit, vires partium sequuntur ordinis artificio indiligentisis exposito. Erat acies xHI. aquilis constituta, quae a lat ribus equitatu tegeoatur, cum leui armatura millibus sex. Praeterea auxiliares accedebat prope alterum tantum. Caesariana praesidia, Lxxx

cohortes, & octo millia equitu, cuiusmodi ferε Caesaris vires c5tra Pompeiu patrem fuerat. Ita cum in extrema planicie iniquit in locum C si xiani appropinquassent,paratus hostis erat sup tior, ut transeundi superius iter vehemeser esset periculosum. Neq; prudelia Caesaris hic ab Oppio praetermissa est.Nam clim . ait, a Caesare id

esset animaduersum, ne quid temere culpa sua isecus 'admitteretur, eum locum definire coepit, ut fossa valloq; obduceretur: Sed miles tot

ante partis victoriis insoletior retineri non potuit. Itaque cum id hominum auribus esset obiectum, moleste & acerbe accipiebant se impe diri quo minus praelium conficere possent. Haec mora aduersarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timore impediri ad committendu pra

lium. Ita se efferentes iniquo loco sui potestaem

134쪽

p. RAMI LIBER

saciebant, ut magno tamen periculo accessu: eorum haberetur. Hic Decumani suum locum, cornu dextrum tenebant: Haec enim legio vi actoriarum praerogatiuam quandam sua virtute iampridem meruerat: sinistium autem cornu, tertia dc quinta legio, itemque caetera auxilia dc equitatus. Haec ordinis instructio nempe fuit. Praelium clamore facto committitur: ea enim praeli j inchoandi cohortatio romana erat. Hic

etsi virtute Caesariani antecedebant, aduersarhloco superiore defendebant acerrime, & vehemens fiebat ab utrisq; clamor telorumque missis concursus, sic, ut prope Caesariani dissiderent vi ctoriae. Atque illud si verum Suetonius ait tempus videtur fuisse cum C sar suis fugientibus de consciscenda sibi morte cogitauit: Oppius t

men dissidentiam tantum, non cliam talem desperationem ostendit. Congressus ait,& clamor quibus rebus maxime hostes conterretur in collatu, pari erant conditione, tanta nempe cohortatio tantaque partium alacritas fuit: Itaque ex Vtroque genere pugnae cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missis fixa cumulatur zoncidit aduersariorum multitudo Dextrum demonstrauimus decumanos cornu tenuisse,qui etsi erant pauci: tamen propter vi tutem magno aduersarios timore eorum opera

assciebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium ne ab latere Cin

135쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. q

. re C sariani occuparemur, legio aduersariorum traduci coepta sit ad dextrum: quae simillest mota. equitatus Caesaris sinistrum cornu premere scepit. At hi eximia virtute prael iura facere incipiunt , ut locus in acie ad subsidium ventcndi non daretur. Ita cum clamori esset intermixtus gemitus gladiorumque crepitus auribus oblatus , imperitorum mentes timor praepediebat. Hic ut ait Ennius, Pes pede premitur, armis te runtur arma . Atque in hoc bellorum ciuilium extremo velut actu Pompeianos licet uchem et tissime pugnantes tandem Caesariani ramen agere coeperunt: quibus oppidum fuit subsidio.

Ita i p si se si fugat ique non superfuissent , nisi in

eum locum confugissent, ex quo erant egressi: In quo proelio ceciderunt millia hominum ci citer triginta & si quid amplius: praeterea L bienus & Actius Varus . quibus occisis vicisque funus est factum, itemque equites Romani pa tim ex urbe, partim ex prouincia ad millia tria. Cis triani desiderati ad hominum mille partim peditum,partim equitum. saucij ad quingentos. Adverseriorum aquilae sunt ablatae x iii, & signa& fasces. Praeterea duces belli xvii capti sunt: hos habuit res exitus. Caesarianorum prae cipueque Decumanorum virtus hic excelliti

culpamq; loci temere initi abunde praestitit: si

Caesar,victoriae scriptor,ut author fuisset, cohor

rationem tam periculoso praelio, salem nempa

136쪽

P. RAMI LIBER

Iegeremus, qualem antea Nervico praelio co- .gnouimus. Hanc laudem Oppius de victoria laudibus praecipuam praetermisit. Fructus victoriae, non solum Hispaniae, sed totius imperii pax. fuit, triumphorum tot ante victoriis merit rum laetitia.

corum.

HA ctenus patentibus locis praelia facta sunt,

deincens clausis & munitis erunt: Locus obsessis priuidio est. Itaque caetera, copiarum, ordinis,cohortationis, obsidentibus maiora debent eise. Oppugnationis autem & propiasn tionis artes ferὰ communes sunt. Castrenus a chitectura illa, de qua supra dictum est, hic imprimis expromenda est: hac enim virtute una di singulari, urbes expugnantur. Locus igitur expugnatur ex itinere primo impetu, aut longiore oppugnatione capitur. Expugnantur ex itinere

Gomphi,quod est oppidum primum Thessaliae,

venientibus ab Epetro, ut est tertio belli ciuilis. Gomphenses venienti Caesari, portas praecluserunt Caesar itaque castris mynitis scalas musculosque quibus fossae aggere completae solidum iter efficerent ambulatoriis turribus: ad repen tinam oppugnationem fieri,& crates parari iusist,quibus rebus effectis,cohortatus milites, do-

cult

137쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. cc

cuit quantum ulum haberet ad subleuandam omnium rerum inopiam, potiri oppido pleno atque opulento simul reliquis ciuitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem, & id fieri cel riter prius quam auxilia concurrerent. Itaque usus ungulari militum studio,eodem quo venerat , dic post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus, ante solis occasum expugnauit & ad diripiendum, militibus concessit, sta smque ab oppido castra mouit, de Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet. Metropolitae e dem primum usi consilio, iisdem permoti rumoribus, portas clauserunt, murosque armatis compleuerunt: sed postea casu ciuitatis comprehensis ex captiuis cognito, quos Caesar ad murum producendos curauerat,portas aperuerunt:

quibus diligentissime conseruatis, collata sortuna Metropolitarum cum casu Gomphesum, nulla Thessaliae filii ciuitas praeter Larissaeos, qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quae non Caesari pareret atque imperata faceret. Docuimus antea quid celeritas Caesaris effecerit:

hic etiam multo plenius intelligitur. Eodem die oppugnati & expugnati sunt Gomphi: Huius celeritatis terrore permovetur tota Thessalia seseque dedit: sic uno die innumerabiles urbes in una urbe captae sunt: Ac si propter latitudinem fossae murique altitudinem repentino impeta

138쪽

p. RAMI LIBER

vos expugnari non possit, vineis actis, aggere iacto, turribus constitutis oppugnatur: Vineae autem, machina est lignea, crudis coriis intexta undique, lata pedes octo,alta septem,longa se decim , sub qua milites tecti , ad murum accedunt : agger aggestus lapidibus, terra, cratibus cumulus. Turres ambulatoriς sunt,quarum ima parte aries ad subruendum, falxque ad distrahendum murum educitur: media, pons aditum in urbem facit, summa sagittarij x funditores, muro propugnatorem deiiciunt. Magnitudine horum operum,quae neque viderant ante Galli, neque audietat, & celeritate Romanorum per moti Suessiones Vovio dunum oppidum dediderunt,ut est libro secundo. Aliquando circumuallatur pariter & oppugnatur oppidum, ut co tra Aduaticos libro secundo,quorum oppidum

egregie natura munitum , ex omnibus in cir-

cultu partibus altissimas rupes despectusque habebat: una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur, quem locum duplici altissimo muro munierant, tum magni ponderis saxa A. praeacutas trabes in muro collocarant: Hoc oppidum Caesar vallo duodecim pedum,in circuitu quindecim millium crebrisque castellis circummunit,deinde vineae aguntur,agger extrubtur, turris constituitur, quam ubi moueri & appropinquare musis viderunt, noua atque inusi-

139쪽

rata specie commoti ,legatos ad Caesarcm de poce miserunt,qui ad hunc modum locuti Non is existimare, Romanos sine ope deorum, bellum

gerere , qui tantae altitudinis machinationes ranta celeritate promouere& ex propinquitate pugnare possent, se suacpie omnia eorum pote,

stati permittere dixerunt: Sic dissicillimo & d rissimo hyemis tempore oppida Senonum,Ca nutum,Biturigum capta sunt, ut est libro septimo. Atque imprimis oppidis capiendis celeritas illa prorsus admirabilis fuit: Caesar Vellaun dunum Senonum oppidum biduo circumuaulauit, tertio die missis ex oppido legatis de deditione,arma coferri,frumenta produci,sexcentos obsides dari iubetaea qui conficeret C. Trois ' bonium legatum relinquit. Interea Genabum Carnutum capit & incendit: Sic nondum capta Vrbe,urbs alia tamen capitur, nec ulla temporis occasio, tanta celeritas ducis est, non arripitur: Itaque protinus Caesar Noviodunum Bituriagum,armis, equis, obsidibus acceptis, dimittit, ut hac horribili celeritate reliquas res confice rei, qua pleraque erat consecutus. Hinc Auaria

cum coepit oppugnari, oppidum in Biturigum finibus maximum & munitissimum atque agri fertilissima regione propE, Uc omnibus partiabus, flumine & palude circundatum uno & peru angusto aditu: Haec autem palus magna fuit, ve

quae perpetua inter Caesaris& Vercingetorigis . . i iij

140쪽

cuniculos praeusta & praeacuta materia & pice feruefacta & maximi ponderis saxis morabantur, moenibusque appropinquare prohibebant. Muri autem compositi trabibus & lapidibus sieerant, vitacile & ab incendio lapis de ab ariete

materia defenderet. His tot rebus impedita odi pugnatione Romani cum toto oppugnati nis tempore frigore & alsiduis imbribus tardarentur. tamen continenti labore, omnia haec superauerunt,& diebus viginti quinque, aggerem,cui nempe turres imponeretitur,latum p des trecentos viginti, altum pedes octoginta extruxerunt. Sed labor hic est militum. Quid Caesar, laborisne huius expers fuit Z Cum agger murum hostium penὸ contingeret, Caesar ad opus, consuetudine excubabat, militesque cohortabatur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur. Nec tamen oppidanorum ine tia , interea ulla fuit, sed totam noctem, acerri ma dimicatio e paulum ante tertiam vigiliam est animaduersum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant: eodemque tempore toto muro clamore sublato, duabus portis ab utroque latere turrium Fruptio fiebat: Alij faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant picem reliquasque res,quibus ignis excitari potest,fundebant, ut quo primum

curreretur, aut cui rei ferretur auxilium vix ra

tio iniri posset. Quid igitur Z quae Casaris discii iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION