Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversanae .. Tomus 5. Continens tractatus de actibus humanis, eorumque regula; de vitiis, et peccatis; et de virtutibus theologicis. 5

발행: 1822년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

De Actibus humanis, eorum'. regula etc. 361 De prudentia.

I. Prudentia est virtus , qua bene, ac sagaciter ea sesi mus, quae ad propositum honestum finem conduincunt , rejicimusque coinraria. Est igitur praecipue vir tus haec in intcllectu , cujus est cognoscere instrumenta ad finem apta . atque tutor ea cligere meliora , quae Pr entiae partes sunt. Sed quia non in . sola consistit consideratiotic eorum, quae ad finem ducunt, sed ulterius ea ad opus aptanda , atque adhibenda iudicat ,

in imperat, ideo inter morales virtutes recensetur; imo moralium omnium regina quaedam est, ac magistra Virtutum , siue qua Omnis aliarum virtutum aetus in vitio cst. Sicut etiam imprudentia eontraria rati me generalis quacdam vitiorum omnium causa est, u de ait Sapiens Proo. XIV. 22. errant qui operantur

malum. Quod et Aristotelis Lib. IIL Ethie. Cap. I.

ait et omnis prasus Unorat quae agere o ortet. II. Est autem prudentia triplex, singularis, Oecono mica, et politica. Prima honum spectat privatum unicuique proprium , vllcra honum familiae , tertia ho-Tum totius reipublicae. Ex quibus postrema ista maior est; magnamque requirit sapietitiam rectoris, cui reipublicae cura , ao salus concredita est. Quae quidem sa pientia non solum ex praeceptis religionis , et justitiae , sine quibus salus esse publiea nussa potest, Verum etiam tum ex veteri rerum gestarum historta , tum ex Prae senti aliorum regnorum, Praecipue vicinorum statu ὴ tum maxime ex omnium rei'uesicae partium ecquisita

cognitionου comparatur. Unaquae iuu autem ex his prudentiae specichus vel μerfecta est, ac simplicuerdicta prudentia , Mel imperseeta , ac secundum quid Persecta prudentia est, quae Proposito Vero , atqu. ultimo humatiae vitae sine , apta aci eum instrumenta, sive oedia inqairit, et eligit. Impersccta Vero , si e secundum quid, est quae proposito seeciali fine , cou sentanca' ad cum media demotistrat , sicut dicitur Prum

dena praereamilias , prudens imperator, qui

362쪽

aga dissit. Thest Lib. IX. cap. XXV.

malus homo esse potest. Sed perscctu Prudcias, ct ma Ius homo esse nullo modo potest, ' IlI. Cum aut cin prudentia Ertus sit cardinalis, ad

eam multae aliae redia Ciantur virtutes , quarum nonnullae dicuntur ejus pactus subjecti ae , seu eiusdcm Prudentiae species; de quibus paulo ante diximus ;)aliae ejus partes integrates, quae licet ad virtutis ipsius essentiam non pertineant , ad ejus tamen persectionem requiruntur ἔ aliae denique partes Poleutiates, quae sunt virtutes quaedam adjunctae, quae ad ipsam prudentiam accedere videntur. IV. Porro prudentiae partes integrales nam de subjectiois satis iliximus sunt novem , intelligentia, memoria , Pro identia , ratio , sollenia , circumsPectis , caulio , sollicitudo , denique docilitas. i. ' quidem intellige uti a rat plena rei agendae cognitio , et generalis notitia moraturan principiorum , qua cernitur quid sit rectum, quid houestum, quid utile, quacuam VPro

contraria. a.' Memoria est praeteritarum rerum , alque

Tentuum rceordatio , ex quibus quid in similibus causis sit agendula, ut felicem exitum habeant , ediscimus ;hinc historia magistra vitae merito appellatur, Cum hominus in similibus causis simili ratione constanter agere sol ant ; quae quidem regula perraro sallit. 3. 'Providetitia est, qua sutura antequam contingant, Prae videntur , naturalia quidem necessario , Contingentia ero cum morali quadam certitudine, ex qua quid agere dcbeamus, facile est intuli igere. 4. Ratio est illa in 'enii vis), qua celeriter unum cx alio colligimus. 5.' Sollertia est animi pro inta , atque expeditas acultas, qua statim , ubi suerit usus, instrumenta , si Vc medita iuvienimus ad propositum linein conducibilia. 6. ' Circonis pictio est alto ut a circumstantiarum Omulum Considcratio . qua qμ id facto opus sit , iudicamus. P. Cautio ost cura vitandi ea . quae rein Propositam im pediunt. N.' Sollicitudo est vigilantis animi celeritas ad ea cito efficienda, quae si tardius fiant, quam oportQt, omnis conqiliorum nostrorum ratio irrita, atque inanis er t. Deliberandum enim est diu , inquit

Aristoteles Lib. VI. Eth. Cap. p. sed quod ueliber

eisiae conclusum, inctivolanter exequendum est. DC

363쪽

De Actibus hum notis , cartimq. regula rec. 363M:m docilitas : quae nescio an Primo loco poni de hu rit , cst animi alloclio, qua libenter re in aliorum Consilia , ac monita suscipimus ac seCiamur. . Sed et partes prudentiae potentiatos a S. Ttic ma II a. uae. Q. Ll. ronuntur tres, Eubulia, sive boni consilii 1 1si illa F , Θyra sis , sive bene judicandi Vixtus , et Gnome., Seu Perspicacitas quaedam mentis , qua de extraordinariis quibusdam causias , quaa Solem acciderc , recte judicamus. I I. Vitia ani cm prudentiae contraria, ut sapienter advertit Augustitius Lib. IV. cono. Iulian. partim ei matii seste adversantur , ut temeritas; Partim sunt ipM quasi specie saliente similia ; ut astutia. Quae igitur manis ste adversantur prudentiae , Suut temeritas , in Consideratio, inconstrintia, negligentia. Quae vero illi falsa quadam prudentiae similitudine vide Diur accedere sunt prudentia carnis, qualis est in peceatoribus . tu quibus vera prudentia non inveniti P ; astutia , doIus , fraus , sollicitudo suturorum , de quibus late S. Thomas , atque acute disserit. Illud hic dumtaxat adia Uerleiadum , qt d quamvis haec contraria prudentiae vitia in lutcllectu praecipue sita sint i tamen Cum Cau Sa Sint, ut supra diximus , et origo Viliorum , ejus peccati rationem habent , cujus caussam , aut Pericu

tum praebent. Sic qui ex inconsiderantia , vel negligentia hominem pro Dra occidit , non duo peccata ulterum negligenti ac, alterum homicidii , sed unum homicidii peccatum committit. Sed et qui deliberato animo illa intellectus vitia non vult corrigere , quae Pecenti periculum habere advertit , jam ejusdem Pec cali , antequam illud admittat , est quo modo reu

364쪽

θοι Inst. TheoI. Lib. IX. Cap. XXXV. S. II.

De temperantia.

Circa ea , quae sensibus delectabiIta sunt; sive, ut eam desinit Augustiuus, est amor , Deo sese integrum , incorruptRuique fiervans, ut scilicet nihil eorum s quis delectant sensus diligat , nihil per se appetendum putet sed ad otiae hujus , atque o ciorum necessita rem , quantum sat est , usurpet utentis modestia , non anἰis asseetu Lib. I. De morib. Eccl. cv. 2I. Partes aulcm temperantiae sunt abstinentia , sobrietas , et castitas. Abstinentia usum cibi moderatur, eui Op- Iouitur nula . Sobrietas temporat usum potus, qui inc-riandi vim habet ; cui adversatur ebrietas. Castitas Frsit , ac vestaeuat uiuercorum appetitum, cui opponitur luxuria.

tinentia , clementia , manstietudo , modestia , humiliaras . taciturnitas , studiositas , denique eiatrapelia. Sc4 de hac postrema observandum est, Apostolum Ghes. U. 4. eutrapetiam , quam Vulgata vertit scurrulitatem , inter vitia recensere , non secus ac turpitudinem , et stultiloquium : contra vero , S. Thomam , ceterosque scholasticos , post Aristotelem , inice vii lutes. Non tamen idcirco putandum cst, S. Thomam Apostolo esse contrarium , cum longe diverso sensu eratruelias vomen usurpet, ac ah Apostolo usurpatum est, Sive

pro petulanti illo, atque illiberali, et obsccno jocandi genere, quod ei ipse Cicero Lib. I. De oociis merito reprehendit; sed pro urhanitate quadam, et Comit M , quae iocos etiam , ac ludos secundum rectam Tationem moderatur. Si enim loco , et tempore adhibeantur opportuno , nec de rebus sivi aut turpibus , aut viro gravi indiguis , ad reparaudas satisatianimi vires non mediocri1cr conducunt.

365쪽

l De Aelibus humanis, eorαm . repula etc. 3GItiorum positia est medio Ita clementiae per excessiam adversatur nimia lenitas, qua scilicet pistra remit titur, ubi severitate utendum csse reCta ratio postulat. Per desectum vcro crudelitas, qua major Poena, quam caussa postulet, insigitur , ct saevitia , quac quis ad inferendam poenam non culpa alterius , sed ipsius poenae, ac mali delectatione movetur. Item mansuetudinifer exocSsum opponitur irae vacuitas , qua scilicet mulo quis justitiae zelo movetur per desectum vero iracundia. Humilitati per excessum opponitur nimia sui abjectio , quae ad proprii ossicii neglectum , vel contemtum movet, aut ad status sui iacturam , et incommodum eorum quibus impcrandum , atit providendum est: per desectum vero Superbia. Modestiae , quae motus, gestus, et ornatum corporis secundum rectam rationem moderatur Per excessum ad Uersatur ruditas , ,

per defectum insolentia, petulantia , saς tus , impudicus habitus. Studiositati per excessum curiositas, per de 'seotum negligentia adversatur. Taciturnitati per excessum importunum silentium , cum scilicet loquendu esse ratio postulat, Per desectum importuna loquacitas et De superbia autem ira , gula , pauca etiam de lusuria supra diximus. Cap. 24. Quando vero contra tempe- oratiam , eique adnexas Virtutes graviter peccatur, aut leviter, ex gravitate materiae, atque ex legis sive na

turalis , sive post uvae praecepto , aut prohibitionc Pen Fndum est ' P.

366쪽

I. Eortitutio est viritis ita tinimum rogens in adver sis , ut nec frangatur metu . nec temere quid si iam contra Yatio m adgrediatur, sive ut eam definit Augustianu1, est umor ornuia propter Di iuri sacile pcrs reus. nine duo proprio serii tudini cilia adversantur: alterum per defectiam hoc est itianis timor , sive timiditas , til. erum per excessum , Scilico 'ndacia , atque animi stupor; sive stupiditas nulla pericola formidantis.1I. Duo aut cui sortitudinis ossicia sunt adgressio, et perpessio. Prior est, qua sponre prricula adeuntur, ut rectus iustitiae servetur , vel restituatur ordo. Altera vero , quae longe pracstniilior, est , Iicet inmis splendo is is , et gloriae babere Videatur, est, qua pravia per- seiuntur incommoda, ne deseratur iustitia ; qn6 in genere martyrum Dostrorum sortitudo excedit, qui longe

plura praestiterunt, quam innatis bucin philosophi de

sortitudine pracdicaV Prent. III. Porro adfines sortitudini v riures Anni magnaniamitas , magniscentia , perse erantia. I. Magnaitim aseo, quae animum ad heroicos omnium virtutum actus inclinat, cui opponitiar per excessum ambitio, praesumtio , ct inauis gloria ; per desecium vero putillanimitas. a.' magni entia est, quae ad magna opera erigit animum, in gnis sumtibus , secundum rectam tameu ratione u. , cilicienda ; cui per excessum opponitur Profusio , quac ad magnos quidem sumptus inclinat , sed ad opera . quae non tantam opum merentur impensam ; per dcfectum vero parot facientis 3. Persevcrantia est propositi tenacitas . qua quis in opere incepto adVersus Obstantia quaecumque mala Perse verat. Huic opponitur per defcctum inconstantia, qua quis sinc justa causa a suscepto opcre absistit: per ex- .essum vero Pertinacia , qua quis tu proposito perstat, eum non oportet i aut plusquain oportet. Quae autem

et per desectum, vel per excessum sortitudini vitia a

versantur , ea vel suavia , vel levia putanda sunt, prout

367쪽

De Actibtis humanis, eorumq. regula et . κ prout peccata vel omissionis , vel commissionis , quorum caussam, vel Peri Ium 'praebent , aut morialia

fiunt, aut Venialia.

IV. unaesitum est a Theologis , utrum semetipsum Occidere , actus sit sortitudinis. Et quidem qui, invisesim aliter sentirent Stoici , nobis certum est. id ad imbecillitatem potius , et ignaviam , quam ad sui tItudinem pertinere. Qui ctii in sibi mortem Consciscit, non ollam ob causam violonias sibi mantis inseri , nisi quia

res adversas patienter tolerare Dequit. Peccat ergo Coi

ira praecipua fortitudinis ossicia. Unde Augi stinus Lib. XIX. De cio. cap. 4. de Catone Sapienter ait: Non patientia , sed potius imPatient/a se Peremit ; nomenim hoc fecisset , nisi pactoriam Caesaris GPatien- Pr tulisset. Ubi est fortisudo Z cossit, succiabuit. Accedit , quod cum homicidimn a Deo Prohibeatur , qui sibi vitae, ac mortis arbitri iam omne reservavit: Non occides: Ego occidam , et ego pipere faciam : Tu es Domine , qui pilae, et mortis habes Potcitatem : profecto , qui seipsum interimit, similis ost militi , qui contra jussa imperatoris iactu liostium e statione de- Medit, qui actus utique nou sortitudinis , sed imbeciIIitatis est. Quod si qui aut iis Scripturis, aut in Ec- ωIesiastica historia Iaudantur , qui si si mortem consci-VErunt , ut Samson , Eleaetariis etc. eos vel majori Epiratus Sancti impulsu motos nissse Putandum est , Di advertit Augustinus Lib. L. De Cio. Cay. 2I. vel mortem non sibi directe lutulerunt , sed indirecte permiserunt , ut de Samsone Praesertim, et Eleazars

368쪽

3M Inst. Theia. Lib. IX. Cap. XXXV. .

De Itistitia. I. Iustitia definitur communiter a Inriseon ulli , a que Theologis constans , et perpetna Voluntas sive animi dispositio ius suum euique tribuendi. De qua quidem Virtute , sicut et de religioue , qua ipsi est adlinis , valde prolixa tractatro est. neque hic expedie da. Quapropter de reliquis tantiun virtutibus justitiae assinibus pauca strictim explicabimus. Suin autem haec I Pietas , observantia, obedientia , Merima , gratia, Π beralitas. a bullas. II. Pietas proxima iustitiae virtus est, qua PonDeum parentibus, ne patriae debita osseia obimus. Utrum autem parentes patriae praeserendi sint, an pa tria parentibus, inter Patres , et Theologos disputatur. Certe Ambrosius Lib. I. Da sic. cap. 27. PatriRm parentibus anteponit: Iustitiae ; inquit, Pietas est Pri

ma in Deum, secunda in patriam, tertia in Par erat . At S. Thomas I a. uae. Q. CL art. a. parentes Pa triae anteponendos censet. Sed ne quid asseramus, quod tantis Doctoribus , quorum utrumque summe Ve neramur , vel leviter adversari possit, utrumque Verum

esse dicimus , ut in iis rebus, in quibus magis a P grantibus , quam a patria aecepimus, ut cst exist ua , et vita ipsa , Mam vivimus , parentes patriae praest ramus ; in aliis vero, tu quibus et nos , et ipsi P Tentem a patria magis acceperunt, patriam anteponamus

Parentibus. ..

III. Observantia est, qtia viros in digni istae consti tutos debito honore prosequimur. Si enim omnes homines invicem se honore praerenses in t Apostolus Rom. XII. Io. multo magis eos, qui in dignitate

sunt.

IN. Obedientia est, qua propter Deum Volnnti rem nostram voluntati superiorum vel generatim Midi qua iubent inm, vel speciatim praecipientium subjici- mu . Quae quidem maxima quodammodo virtutum mi Beliar αι enim obedienIM , quam rictimas , et

369쪽

mesculiare magis, quam serre adipem arietum , quo niam quasi peccatum oriolandi est repugnare , et quarsi scelus idololatriae nolle acqtitescere L. Reg. XV. a. Qi qm virtutem qui persecte colit, et hRno mor talem Vitam quiete agit , ct aeterna beatitudine Po xietur. . Veritas eat virtus, quδ hQmo talem se et vita, et verbis exterius inhibet, qualis est. Cui virtuti con- rarium est mendacium, de quo plura dicenda essent , quae non sunt hujus loci. I. Grati animi virius quae vulgo ab Seholasti eiν gratitudo nuncupatur , est , quae' ad reserendam gratiam inclinat, cui opponitur ingrati animi vitium, quod naturae rationali valde dissentaneum est. VII. Liberalitas est virtus, quae in con enienti h morum distributione, atque usu consistit , ut scilicis Nec negemus indigentibus, nec tribuamus indignis..Contra e m aut cui Mel uvaritia, Vel prodigalitate pe-

- Matur.

VIII. Affabilitas est virtus. qua in civili societate uac conversatione ita dicta nostra , ac facta moderamur , ut neminem ossetidamus , cui quidem virtuti a Versantur per excessum adulatio ; per desectum moro Sitas. Verum has morales virtutes, quoniam ad sine jam instituti laboris oratio properat , strictissime explicavimus , de quibus vide S. Thoinam, qui in za-

ra ae . de iis copiose disputavit. IX. Uarum autem virtutum ossicia saepe ita servanda Concurrunt, ut cum simul se ari nequeant, unius Vir-.tulis actus alteri praeserendus sit, ut si quis eodem tempore ossicia religionis erga Deum , ac pietatis erga Parentes obire debeat, nec possit ossicia religionis obi- Te , nisi parentes deserat, nec parentibus Oiscia pietatis praestare , nisi posthabitis rcligionis ossiciis. Qua de re ut rectum judicium sit in peculiaribus causis , illud est prae oeulis habendum , Omries virtutcs, ut 'erae Sint, a charitate proseisci debere ε ideoque eam Virtutem esse semper alteri praeserendam , quae a cha .Titate proprius oritur, ipsumque charitatis objectum . . quod est Deus, ac proximus , proprius attingit. Qua Propter ipsum oremus Deum , qui charit o est, ux

370쪽

spiritum nobis dilectionis suae tribuat, quo et dum vivimus omnia virlutum obire Oilicia , Lum oportet , valeamus , et postquam liae mortali vita suerimus ii suncti , ad ipsum aciernae veritalis, et charitatis lania em perveniamus 'atque inde satiari penitus, et inein

t Briari qui sinis fuit studiorum nostrorum Principio Propositus' 'beatitudine sempitcrma Perfruarmula.

- , . . Finis. Lib. u.

SEARCH

MENU NAVIGATION