Lucae Paeti iurisconsul. De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis, cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber vnus ...

발행: 1573년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

Liber Tertius

ram attigerat, paullulum ab aerugine praerosus erat . cuius eXemplar, ita ut se habet, in calce operis subnectam sin quo haec erat inscriptio.

COS. IMP. CAESARE VESPAS. I. T. AES AUG. F. IIII.

MENSUR AE EXACTAE IN CAPITOLIO

P. X.

Ex qua inscriptione etsi manifeste legerem&intelligerem con-gium pondo decem fuisse, ut Festus, Dioscorides, ceteri q. supra

nominati testantur attamen, ut me omnino redderem certiorem, eum congium, Obstructis rimuli Scera, pura aquaeX cister

na usque ad supremum angustum , ut schema demonstrat, plenum feci nam parici latam supra illud angustum ad conseruandum, ne mensura uiolari posset factam fuisse existimaui sicque plenum cum iustissima trutina, qua hodie Romae utimur, eum appendissem , inueni aquam , qua eum compleueram , libras nostri temporis nouem, uncias sex&lamis efficere. quibus uncias quinque, drachma quattuor, scripulum unum,&grana quattuorde cim, quae amplius sunt in his nostris quam in antiquis libris, computando eum congium libras decem, Multra scripulum tanti, grana quattuordecimide quibus nullam rationem habendam es e putaui ex antiquis libris praedictis pendere inueni . Demum autem, congio praedicto cum sextario legitimarum unciarum a me formato pariter examinato, affrinare non dubitaui, nec dubito, libranari pedem supra a me relatos ueros illo antiquos exsistere tamdiu quaesitos&controuersos sExtariumque iuxta Dioscoridis, Fannij, aliorum relatorum sent CntiaS, in ter quos est e nostris Leonardus Portius post Hermolaum Barbarum. ne sua laude careant unciarum uiginti ponderalium suisse Nec me mouent, quae a iunioribus ex Galeni sententia adprobandum sextarium Romanum unciarum uiginti non ponderalium , ut Dioscorides alis a me relati testantur , sed mensuralium apud ipsos Romanos exstitisse, adducuntur ex cuius Galeni

63쪽

ni dictis ipsi eos, qui sextarium cxunc ijs uiginti constare tradiderunt, non desponderalibus, sed demensuralibus intelligendos esse contendunt quoniam, ut omittana quod hoc sine cauillatione, tot testimoniis in contrarium urgentibus amplius dici non

possit, adhuc, si eorum rationes argumenta recte perpendantur, nihil ex a me relata opinione , seu potius ueritate infringere aut immutare possunt quas quidem rationes in medium adducere&perpendere non piget. Et quidem in primis adducunt Galeni locum lib. 1. de compositione medicamentorum secundum

genera, ubi ita inquit Sextarisautem Romani Heram meminis

se arbitror nam Atheniensibu , neque mensura, neque nomen hoc erat nunc uero ex quo Romani rerum potiuntur eXt ij nomen omnibus, qui Graeca lingua utuntur, exsistit: at ipsa mensura, Romanae aequalisio est . alius enim alia sextari mensura utitur quippe seXtarius apud Rom mos libram unam, dimidiam, sextam ipsius partem capit ut unciae uniuersae sint uiginti, quas plerumque in cornibus, quibus in orbem duecae quaedam lineae sunt, extrinsecus incisae metiuntur sed quidam falso putauerunt seYtarium Romanum octodecim continere uncias mensurales uidetur igitur&Heras, si quando cotylem scribit, dimididiam sextari partem indicare nouem uero uncias cornu librali significet , an decem, obscurum est. Ex quibus Galeni locis colligunt ipsi, uncias illas uiginti inseXtario, non ponderales, sed mensurales suisse quia erant in cornu distinctae incisci non habito respectu ad pondus sed ad mensuram quod apertius probari putant, quia Galenus uerbo, Capit, usus est quod non adpondus sed ad mensuram refertur. Non minus rivi De Columella constat aperte, antiquis mensurales quoque uncias fuisὰ ait enim ille lib. 1 a. c. 21. de musti conditura loquens Deinde interposito biduo, cum id mustum pariter cum defruto deserbuerit, purgatur,&ita coadijcitur in binas urnas, ligula cumulata seu mensura semunciae, bene plenae salis cocti ariti. Ex quo loco aperte probatur, uncia quoque mensurales antiquis fuisse. Se cundo hoc idem, quod seXtarius uino aut aqua plenus unciarum uiginti ponderalium non fuerit, sed mensuralium, ijdem iuniores probare nituntur tribus alijs Galeni locis quorum primus est lib. . eodem titillo, de compositione me dic. lecundum gen. ubi ita inquit. Est autem apud ipsos Romanos mensura, qua Oleum

64쪽

metiuntur,interfecta lineis diuidetibus totum, in duodecim a tes atque mensura integra uocatur ab eis libra, duodecima eius pars uncia. Secundus est lib. 7 de eadem composi Heras quidem, inquit, centum octoginta drachmas scripsit, ad pondus oleum

reducens, non ad mensuram, tanquam cotylae drachmas sex ginta pendat pendet enim eas Attica,quae nouem unciarum It licarum eXssistit etenim nouem unciae Italicae,in cornibus inter

sectis discretae, pendent uncias ponderales septem,&dimidiam: quae sexaginta drachmae fiunt, si uncia una octo drachmas ceperit. ac iterum&tertio lib. 6. de eadem composi. Ego tamen olei libram Romae nuncupatam, quam intersectis cornibus metiuntur, appendi aliquando, cupiens scire quantum ponderis habe

ret. inueni uero duodecim uncias mensurales, decem ponder

libus aequales. Quibus Galem traditionibus, io axiomate, quod aqua linum nona parte sint oleo grauiora, probatum esse putant, sextarium uini&aquae fuisse unciarum mensuralium uiginti,ponderalium uero duodeuiginti,drachmarum quattuor, siliquarum duarum, granorum duorum, &Quarti tertiarum grani, olei unciarum ponderalium sexdecim, drachmarum quinque&scripuli unius Deniq cum uiderent ipsi iuniores, praedictam eorum opinionem e diametro cum Dioscoridis, Fannij, aliorum sententia pugnare, arbitrantur, a Dioscoride alijs non ita recte, aut tam accurate, aut tam puri olei, sicut a Galeno, pondera examinata suisse:&tandem concludunt, se malle Galeno, uiro probo,quam ceteris,credere.Quibus quidem obiectis ut respon- Ucam, in primis praesuppono, quod, si uas figuremus unum, cuius aequalis sit sorma, qualem me uidisse sextarium Honori Imperatoris dixi,quod sane uas capax sit unciarum ponderalium ui ni uel aquae purae uiginti,&idem uas in uiginti aequales partes ductis transuersis lineis siue intrinsecus siue eYtrinsecus diuid

mus,certo certius erit,unciam ponderalem unciae mensurali eius liquoris,quo primo uas impletum suerit,aequalem esse:licet,si liquores pondere dissimiles uarientur, non mensura sed pondus mutetur quo fit, ut, etsi maxime concedamus, uncias mensurales

antiquis fuisse, ex uiginti ex eis sextarium uino plenum constitutum fuisse, no eo minus veru esse dicenduit sextarium uiginti pariter uncias aquae aut uini ponderales continuist e,si ita ab initio fuisset constututu cum utrumq.de facili veru esse possit,4 uiciantiqui

65쪽

De antiq. liquid aridorum . mens s. 37

antiqui etiam plebiscito cautum ita suisse testentur, nempe Galenus demensuralibus, Dioscorides laeeteriq. de poderalibus Verum igitur erit e Galeni sententia,' sextarium fuisse unciarum mensuralium uiginti, quae uiginti ponderalibus in uino, aqua,&acet responderent. Quod&ita factum fuissetierisimili ratione probatur, nempe ex summa exquisitaq diligentia, quam Roma ni in modulandis mensuris, ponderibus adhibuerunt, in qua facile ceteros omnes superauerunt mortales quod constat tume ijs, quae primo libro de pede ex Vitruvissententia retulimus, quem ex digitis sexdecim propter numerorum sex decem perfectiones, Me unc ij duodecim, ut assi responderet,sormatum&diuisum esse uoluerunt, tum etiam quia liquidorum aridorum q. mensuras formare uolentes, non casu, sed ratione cubica,a pede, ut supra dictum est,quadrantes sormauerunt,quod in duas urnas, ubi primus ex arithmeticis traditionibus reperitur numerus , ex rursus in modios tres, quia in numero ternario prima reperitur imparitas, diuisum esse uolueriant. Cum q. ipsum quadrantalter sexdecim digitos principaliter habeat, scilicet in longitudinem, latitudinem,&profunditatem:idem quadrantalin totidem modios, quot illae sunt lineae, sic in modios tres diuiserunt, quorum singuli sextarios sexdecim caperent, prout lineae ipsae digitos sexdecim continent. Rursus idem quadrantalin congios octo partiti sunt, ut cubus etiam numeralis mensurarum, cubo mensurali amphorae respoderet bis enim duo constituunt quattuor,&bis quattuor oeto,qui numerus est apud arithmeticos cubus primus . Ipsum q. congium in sextarios sex, in quo numero tres sunt primae paritates, reliquae eximiae qualitateS, propter quas is numerus a mathematicis , ut dictum est, perfectus appellatur. Postremoq. sextarium in cyathos duodecim diuiserunt,

ut assem Min his mensuris repraesentarent Muncias Verisimile est igitur, ut ad rem redeam ut antiquos, postquam repererunt uini sextarium, cuius frequentior erat usus, unciarum fuisse ponderalium uiginti, si diuisionem alteram unciarum mensuralium fecerunt, ut secisse testatur Galenus iam talem fuisse, quae ponderati responderet, ut una eademq. in aqua, uino,&aceto puriS, uncia ponderatis,& mensuralis estet, quae ubi inuicem in istis responderent. Nam si sextarius ex uncij ponderalibus duodeuiginti in his requentioribus liquoribus exstitisset, ut iuniores as.

iij serunt,

66쪽

, Liber Tertius

serunt, paruo negotio mensurales quoque in eum numerum di uidere potuissent quid enim interesse potuit, an sextarius duodeuiginti, an uiginti mensuralium unciarum fuisset credendum est igitur, ut dixi, si in reliquis discrimenvidis natiam uitarunt, si hoc quoque non solum dissonantiam,sed scrupulosam siliquarumn granorum diuisionem uitasse, ut omnia inuicem responderent. hoc quidem arguendi genere usus est Frontinus de

aqua eductibus, sic dicens: Omnia autem, quae mensura continentur, certa immobilia congruere sibi debent. ita enim uniuersitatis ratio constabit.& quemadmodum,uerbi gratia sextarij ratio ad cyathos, modij uero ad seYtarios,& cyathos respondent: ita&quinariorum multiplicatio in amplioribus modulis seruare sequentiae suae regulam debet. Sed &, ut propius ad argumenta diluenda accedamus,dico Galenum supra primo loco relatum: etsi dixerit, Romanum sextarium in uncias mensurales uiginti transuersis lineis notatis fuisse diuisum, non tamen aperit, an iS, de quo loquitur, uini uel olei sextarius esset quinimmode olei sextario Heram sensisse, ipsius sequentia dici a demonstrant &4

men constat mensuras olearias,diuersas a uini ceterorumq.liquo,

rum mensuris fuis se licet hoc iuniores negent quod tamen facile probatur, uel auctoritate Catonis , qui de olei mensuris ut separatis ab aliis tradidit c. I a. ubi de olei instrumento tractans,

amphoras olearias duas parandas praecipit: i. I s. in instrumento cellae oleariae, amphoras olearias duas, urceu aquarium unu, urnam quinquagenariam unam, sextarium olearium unum, requirit. Et rursum c. I a tradens, ubi quaeque optima utensilia uenderentur, ita inquit Hamae, urnae oleariae, urcei aquarij, urnae uinariae alia uasa ahenea Capuae . Ex quibus quidem traditionibus manifeste colligo, apud antiquos amphoras olearias, urna olearias, sextarios olearios, ab alijs amphoris, urnis,&se tarijs distinctas,& separatas fuisse alioqui qualitas illa olearia illis adiecta non fuisset, si unae eaedem l .suillent. Ac ne quis dicat, eas patris familias destinatione ita fuisse appellatas, distinctas

Cato, qui eas noua ita commercari tradidit, dubium substulit. etenim, si eae mensurae inter se non differrent, Cato, qui breuitati admodum studuit, eas diuerib nomine, uno eodemq. uerborum conteXtu non appellasset, nec diuersas illis qualitates adiecisset.Si igitur amphora, urna,& sextarius olearij, er o congius,

67쪽

de quo Liti ius,ubi supra Postremo, etsi daremus olei sextarium a uini sextario non discrepasse: cuius contrarium e praedictis apparet: adhuc dicendum est, ex librae olei mensuralis egamine, a Galeno facto, nihil ad sextarium seu sextari pondus attinens inferri posse cum maxime ex instradice lis constet, aliter oleum ali terq.uinum in commerciis antiquis fuisse tractatum: si quidem uinum semper mensuram, oleum uer, nisi in supra citato Liuilloco de congio, catonis de seYtario, menstruo familiae dando

numquam csuram apud Romanos in commercijs suisse memini me legisse: cum contra pondere,seu libra,oleum donatum,uendi tum,stipulatum, legatum frequentissime legerim. Esto igitur, quod libra olei mensuralis pependerit, ut Galenus testatur, uncias ponderales decem non lyhoc insertur, illas duodecim uncias mensurales librae, duodecim unc ij seYtari uini mensuralibus aequales fuisse quod est probandum. QuIod autem oleum antiquis non mensura scilicet amphorae, congii, aut sextarij, sed pondere,seu etiam libra sua mensurali in commercij tractaretur, probant hi Cato de re rust. c. is 3 in lege oleae pendentis, Olea pendens in fundo Venafrano uenibit, qui oleum emerit, ampliusquam quanti emerit, omnis pecuniae centesima accedet, praeco nium praesens HS. L.&oleum romanici pondo uiridis pondo CC oleae caducae modios L .stricti uera X. idem c. III in te ge oleae legendae accessiones in Q accedit, oleae salsae

M. V. olei puri pondo LX. id est oleae salsae modios quin l. olei

puri pondo novem. hacq de causa idem Cato c. I 3 in cella Olearia, trutinam unam, centum pondium incertum unum,e pondera certa requisiuit, de quo incerto centum pondio infra lib. 3 Pls-nius lib. I 8. c. 3. annonae summam utilitatem recensen S M. Varro

auctor est, cum L.Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis, farris modios fuisse,irem uini congios fici q. siccae pondo triginta, olei pondo decem,carnis podo duodecim. Suetonius in Dictatore c. 38. Populo, praeter frumeti denos mΟ-dios, totidem i. olei libras, uicenos quoque nummos,quo pol licitus olim erat, uiritim diuisit Pomponius Iuriscons.l. sextoto delegatis primo, Si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes, legatum sit Vlpianus .l. certum de tritico leg to Cum certum pondus olei, non adiecta certa qualitate legatur.

Idem i. Siquis a me de actionibus empti,siquis oleum, quod quis

iiij cinisset,

68쪽

o Liber Tertius

emi et, adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo sal

aeret uel emptor circumscriptus sita uenditore,ponderibus minoribus Horatius secundo sermonum, Sat. II.

Ac nisi mutatum parcit diffundere uinum,&Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit Ille repotia, nataleis aliosve dierum Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri Catilibus instillet, ueteris non parcus aceti.

Quod'e supra relatis Galeni locis manifesto costat, qui de olei

aliteras oleo quam in uino, ceteris q. liquoribus anti Quis com-

sed pondere,seu sua libra mensurali illis exstiti me.Nec me mouet quod Plinius aliquando in suis compositionibus, medelis sextario olei usus fuerit quoniam id, Graeca transferendo scripta, egit quorum mensuras nomina se seruare uelle, dilucide pro-

coniectura afferre licet, credendum assero, Romanos, postquam uiderunt sextarium aquae uini uncias pendere uiginti ut illi in pondere oleum, quod naturano ita parte leuius est,responderet, libram olei mensuralem fabricame, quae decem ponderalibus unctis,' sic heminae aquae lini,& bilibrem,quae siextario reponderet, siquidem, supra relatis Galeni uerbis constat olei libram mensuralem decem,& bilibrem uiginti ponderalibus unciis pares fuisse quod quidem eo mihi persuadetur, ne omnino sine ratione adita coniectandum uidear adduci quia hodie Romae video, quod, licet olei uinique mensurae uno eodemq. no mine appellantur, nempe congius,congi tella,petiitus,medius &soli etia eiusdem i. formaevi materici sint, aeris scilicet con ii congi tellae, aliae uero ex opere figulino attamen capacita iiDferunt quia olea mensura, uini mensura maior est,&tamen in pondere, modico discrimine excepto, quod uix sit unciae unius &semis, In centum conueniunt, ut sequenti libro demonstrabo quod tamen discrimen publicanorum qui eas cristodiunt mensu ras,culpae seu negligentiae facile adscribi posset quo fit, ut id sum antiquis suini e coniectem,&haec antiqui discriminis iumensura, &conuenientiae in pondere uestigia remansi e quod so

69쪽

lita

saia plebisciti supra relati uerba, Sextarius aequus aequo cum librario siet, inferebant 4 in eum sensum restitui possent, ut legeretur Sextarius aequus aeque cum bilibra olei siet. Ex his igitur put ad rem redeam facile dignosci licet, examen librae men suralis olei a Galeno , uiro doctissimo, pondere factam, nihil js, quae a uiris non minus doctis de pondere aquae lini sextarii,

tradita sunt,obcsse, aut immutari posse: praesertim cum olei commercium a uini etiam commercio in modo fuerit separatum:&olei etiam eiusde nominis mensuras a uini eiusdem nominis mensuris separatas fuisse constet: ex separatis inferre omnium consensu non liceat etsi non negem iuniorum traditiones ad huius rei ueritatem indagandam mihi mirum in modum profuisse. Neque huic a me relatae,in comprobatae antiquorum opinioni re fragatur, quod Fannius pondus olei, mellis,& uini uniusci eius dem sextari j simul ponere χXaminare uideatur quoniam eo in loco Fannius non mensuras cottingere, sed liquidorum discrimina tradere uoluit quod ex illius uerbis clare dignoscitur,dum inquit: Illud praeterea tecum cohibere memento, Finitum pondus uarios seruare liquores. Ideoq. cum supra paullo ante sextarium uini purii aquae purae uncias uiginti appendere statuisset, adiecit, quod , si ea mensura oleo impleretur,quia oleum uino nona parte leuius est,pondus illius mensurae erit unciarum duodeuiginti si mellis, quia mel est aqua grauius portione sesquialtera, erit unciarum pondo triginta sicq non repugnat. Sicuti nec repugnat, quod iuniores

dicunt, Oribasium pro hac parte adductum, uncias illas uiginti per uerbum Capit expressisse quod uerbum mensurae, monponderi seruire uidetur: quia praeter id, quod uerbum,Capit ab Oribasio scriptum, no sextarium,sed amphoram respicit ait enim: Amphora Italica capit sextarios octo 'uadraginta, sextarius libram unam uncias octo: sicq. uerbum,Capit,ad proximam amphoram retulit: praeterea dicendum est, .uod nec Galenus loco supe riori relatus, ut a iunioribus uersus est, nec Oribasius de vocum proprietate his in locis certarunt nam Galenus supra relatus uerbo, Capere, in pondere usus est, dum dicit, si uncia una octo drachmas ceperit. quin etiam Plinius aperte de pondere loquens lib. 34.c. 3. uerbo Capere utitur,liis uerbis: Talentum aute Aegyptium

70쪽

α Liber Tertius

pilum pondo octoginta capere Varro tradidit. Postremo siunioribus unius tantum Galeni testimonio, ex praedictis euitabili, innixis, dicere licuit, se magis Galeno assentiri: cur mihi, qui quinque antiquorum doctorum hominum testimonio, Dioscoridis, Fannij, Sex. Pompeij, Oribasij,ignotiq. Graeci,antiqui ponderis,congii, quadrantalis ex antiquo pede formati examine,' collatione,suffultus sum, idem dicere non licebitὸ audacter igitur concludo cum Dioscoride, &sextarium uino puro, nocrasuio, neque nigro, aceto similiter puro,ue aqua pura plenum, unciarum ponderalium uiginti exstitisse etsi no negem,libram olei mensuralem, quam uere apud antiquos in oleo fuisse confiteor, uncias decem ponderales appendisse, ut Galenus apertissime dicit cui quidem in hoc non solum non contradico, sed in Penue

assentior.

Hemina, in qua sexta est Amphorae diuisio,pars est sextarisdimidia,

ut Fannius testatur.

At colylas, Quas, si1 placeat, dixisse licebit,

Heminas capit geminas seXtarius unuS.

Quod Gellius noctium Atticarum lib. 3. cap. I .testatur, qui de differentia inter dimidium dimidiatum tractans ita inquit. Contra quo l. si ex sextario hemina fusa est, non dimidiatum sextarium usum dicendum est. Haec autem capit cyathos sex, ut ideFannius testatur, de ea sic dicens: At colyte cyathos bis ternos una receptat. Quo fit, ut amphora capiat heminas, de quibus loquimur, sex nonaginta. Quam quidem heminam liquidorum aridorumq. ut&sextarium mensuram fuisse, colligi licet excolumella lib. 1 a cap. 49 qui de Olivarum falsura loquens dixit: at erit tot heminas salisadij cere, quot sunt modi olivarum. Et cap. I. de musto lixivo Priusquam de igne medicamentum tollatur,tres heminae roris Syriaci contriti,&cribrati,super omnia adijciuntur Plinius lib. q. cap. IT OXimel hoc uocarunt, mellis decem libris, aceti ueteris heminis quinque, fatis marini libra, aquae pluuiae sextarijs quinque. Quibus multae aliae ueterum auctoritates ad 1jci

postent, quas consulto omitto Pendet autem hemina, uino rice

to aut aqua plena, secundum supputationem praedictam, uncias

decem.

Quartarius, te quo inter iuniores soli postremi meminerunt,in quo septima

SEARCH

MENU NAVIGATION