Lucae Paeti iurisconsul. De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis, cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber vnus ...

발행: 1573년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

e antiq. liquid aridomm . menstris

septima est amphorae diuisio, est, ut&nomen sonat se etari pars quarta,teste Volusio Metiano,qui Iurisc6s fuit,& praeceptor Antonini philosophi, ut Ber.Rutilius in uitis Iuriscosiiltorum ex Po

litiani etiam sententia testatur is igitur Volusius haec Quadran tal, quod nunc pleriq amphoram uocant, habet urna duas, modios tres , semodios sex, congios octo, seYtarios octo, quadraginta, heminas sex&nonaginta, quartarios centum nonaginta duos,cyathos quingentos septuaginta seX.Et de quartario me mi nitetiam Columella lib. I .cam an uappidi uini, ut acrefiat. Sex tarios duodequinquaginta, sermenti libram, fici aridae pondo quadrantem , salis extarium subterito, iubtrita cum quarta lomellis aceto diluito. Liuius lib. s. Manlius primum ob virtutem laudatus , donatus q. non a tribunis solum militum, sed consensu etiam militari, cui uniuersi selibras farris 4 quartarios uini ad

aedes eius,quae in arce erant,contulerunt,rem diectu paruam ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis cum se

quisque uictu suo defraudans, detractum corpori atque usibus necessarijs, ad honorem unius uiri conferret. Haec ille. Nec uero de alia mensura, quam de sextari quarta parte, intelligi potest, si ad farris selibram , ad obsidionem, qua tunc Romani preme bantur Dectemus. De eodem quartario meminit Plinius lib. 18. cap. 3. his uerbis . Dona amplissima Imperatorum ac fortium ci uium, quantum quis uno die plurimum circumarauisse ite quartari farris, aut heminae conferente populo quo in loco animad uertendum est, Plinium farris quartarium dixisse,&Liuium uini, de utroq. forsan facto sentientes. Ceterum quod Cato cap. Ioa. de conuoluulo loquens, quartari & tertiarismeminit, sic dicens: Postea sumito bituminis tertiarium, sulphuris quartarium id Plinius non mensurae,sed portionis esse intellexit,lib. 17.cap. 28. de eodem conuoluulovi Catonis remedio loques, quam tertiam,

quartam , alibi intellexi respectu amurcae, iam ad mellis crassitudinem decoctae quia Cato id spectauit, ut intritum tam crassum , quam uiscum fieret, ut ex eo uitis circum caput sub br cliij liniri possit nimis enim crassum fieret,&durum, si portio haec ad crudae amurcae quantitatem responderet. Haec autem quartari mensura, seruata ratione praedicti, pondus unciarum quinque aquae, uel uini continebit.

Acetabulum post quartarium sequitur, in quo est octaua amphorae diuisio,

72쪽

Liber Tertim

diuisio , ipsumq octaua sextari pars est, capiens sesquicyathum,

pendetq. aqua uel uino plenum, iuxta supputationem praedicta, uncias duas semis. Dictum est autem acetabulum, ex Hermolai sententia, ab accipiendo, seu, ut uerius puto,& iuniores tradiderunt, ab aceto nam Graeci suum Oxybaphum cui acetabulum cst simile, loco, di portione ab aceto dixerunt, eo quod eius quantitatis esse soleant vascula, quibus acetum acria inmensa poni solent,ad ciborum fastidia uitanda, appetentiam excitandam. Quod autem constet ex sesquicyatho, probat Fannius silc

dicens.

At colyte cyathos bis ternos una receptat. Sed de abaco nobis id pondus saepe notatur. Bis quinque hunc faciunt drachmae si appendere tentes, Oxybaphus fiet, si quinque addantur ad illas. Plinius lib. I. cap.ult. Cum acetabuli mensura dicitur, significat heminae quartam partem, id est drachmas quindecim. Quae loca, ne in pondere erret lactor,intelliges non de Romano cyatho, uel acetabulo,sed de Graeco,uts Plini attestatio loco supra rei to demonstrat ait enim : Et quoniam in mensuris quoq.&pOnderibus crebro Graecis nominibus utendum est, interpretationem eorum semel hoc loco ponemus.Drachma Attica fere enim Attica obseruatione medici utuntur denarisargente habet pondus, eademq. se obolos pondere efficit, obolus, chalcos cyathus pendet per se drachmas decem.Cum Acetabuli mensura dicitur, significat heminae quartam partem, id est. drachmas quindecim Mna, quam Romani minam uocant, pendet drachmas Atticas centum. Haec ille. Quod non minus ex Galeni relatis locis, ijs, quae infra de Graecis mensuris dicturi sumus, colligi ii cet. Cum enim Graeca cotyle, minor Romana hemina esset, ut Galenus testatur,4 utraque e sex cyathis constet, necesse est ut ea portione, qua Graeca cotyle Romana hemina minor est, cy thus quoque. oxybaphus Graeci, Romano cyatho,& acetabulo minores sint sit igitur probatum ex Fannio,& Plinio acetabulum heminae quartam partem esse, podiis autem illius, si ex Dioscoride supra relato petatur, esse unciarum duarum& semis ijs enim utrumque probat, sic dicens: Acetabulum,quarta pars heminae, habet uncias duas semis. Hac autem acetabuli mensura,

diuoce,medici medicinaeq.scriptores frequentius usi sunt,quam

ceteri.

73쪽

ceteri Plinius lib. et . c. ult de feno Graeco loquens, Diocles ait, difficile parientibus, semen eius dedit acetabuli, mensura tritum, in nouem cyathi sapae, ut cum tertias partes biberint , calidata uentur. Et paullo post Danion seni Graeci semen, acetabuli dimidia mensura, cum sapaeria quae noue cyathis ad menses cien dos dedit potu. Et haec de Graecis acetabulis propter Plinii protestationem intelligo contra uero quod idem Plinius di Ei lib.

I 8.c. 7. de polentae consectione Quocum l. autem genere prae parato, uicenis ordei libris,ternas seminis lini,coriandri selibras, satis q. acetabulo torrcntes, ante omnia miscent in mola: de Romano acetabulo intelligo, tum quia Romanam polentam raetiit, tum quia ante protestationem,de qua supra Accetabula quoque

appellauit Plinius vascula quaedam, quae sunt in polyporum piscium brachijs, quibus saxis aut lignis adhaerent, lib. 9. c. 29. hi Sue: bis. Cetero per brachia, uelut Accetabulis dispersis, eo hau sto, quodam modo, cui adhaeserunt, tenent supini, ut auelli non

queant. Et c. o. Praeterea negant nullum esse atrocius animal ad conficiendum hominem in aqua luctatur enim complexu,

sorbet accetabulis. Et paullo post de illo immuni polypo loques. Accetabulis , seu caliculis urnalibus pelvium modo. Quibus uerbis Plinius uastitatem illius Polypi, non solum ex capitis magnitudine,quod instar doli amphorarum quindecim exstitit, sed existis caliculis, seu cetabulis, quae essent in pelvium modum

formata, inius urnae capacia, clemonstrare uoluit. Accetabula autem hoc loco ab accipiendo dicta puto, ut uerba Plini de monstrant,&inistis Hermolao consentio, ut per duplex c, scribi debeat, sicut in eo acetabulo, quo pro mensura utimur,contradico, cum illud ab aceto cum iunioribus dictum putem, per simplexi, scribi debere. Cyathus, in quo nona est amphorae diuisi, uox a Graeco sermone sumpta a sumendo uel hauriendo uinum dictus est ea enim mensura apud antiquos pocula commetiebantur , relicto in sacrificij jmpulo teste Varrone de ling. Lat.lib. . qui sic scriptum re

liquit. Quo uinum dabant, ut minutatim funderent,a guttiS,gut- tum appellarunt: quo sumebant minutatim a sumendo simpu- Iuni nominauere in huiuste locum in conuiuiis e Graecia 1u

cessit Epichysis & cyathus , in sacrifici js remansit guttum,4 sim pulum. Haec ille A quo cyatho cyathissare, pocula miscere,

Plautus

74쪽

Liber Tertius

Plautus dixit in Menaelim actu et sce. z.

Non scis, qui ego sim, qui tibi fiepissime

Cyathissi, apud nos quando potas. Quψd Caesari exprobratum fuisse C. Memmio, Suetonius in dictatore c. s. testatur his uerbis Sed V.Memmius etiam ad cyathum & uinum Nicome di steti si obiecit. Quod tamen munus hodie apud principes nobilissimum nudaei testimonio exsistit. Constat autem cyathus ex quattuor ligulis, siue cochlearibus. est seXtari pars duodecima, ut die in st, quem sextarium cyathorum assem, antiquos constitui si iam dixi ideoq. ab eo ex cyathorum numero pocula appellasse, his nominibus, quibus assis partes appellantur, nempe se 1 tantes, quadrantes, trientes, quincunces, semisses,septun-CeS,besses dodrantes, deXtantes,deunces pro calicibus seu poculis, quae duos,tre S,quattuor,& sic deinceps cyathos continerent. quem quidem cyathorum numerum plerumque ex numero ii terarum, quae ad exprimendum nomina suorum deorum,dominorum. amasiarum concurrebant, formasse consta diphthongorum ratione habita,ut larius ex infradicendis apparebit, quae pro maiori parte a Leonardo a Portis, Budaeo, Alciato, ceteris q. iunioribus, sicut pleraeque aliae a me supravi instra relatae aucto ritates adducta sunt. Suetonius in Augusto c. 7. Vini quoque natura parcissimus erat non amplius ter bibere eum solitum sit per cenam in castris, apud Mutinam, Cornelius Nepos tradidit; postea quoties largissime se inuitaret, senos sextantes non excessit aut si Xcessisse reij ciebat. Haec ille Sexies enim bibebat Augustus, quando se large inuitabat, calice qui duorum cyathorum

capax esset, ita ut in tota cena sextarium assumeret. De seXtante

quoque incinini Martialis lib. 12. iii Cinnam.

Poto ego seXtantes, tu pota Cinna deunces: Et quaeris, quod non Cinna bibamus idem. Idem lib. s. epigri administros. ScXtantes Callyste duos insunde Falerni:

Tu super aestiuas Alcine sui e nives. Idem tib se ad Calatinum de quadrante, qui trium cyathorti ego

Addere cluid cessas puer immortale Falernum , Quadrantem duplica de seniore cado. Nunc mihi dic quis erit, cui te Calatisse deorum Sc iubeo cyathos fundere Caesar erit. Qilo

75쪽

De antiq. liquid. aridorum mensuris. T

Quo loco illud notandum, quod duplicem appellauit quadrantem, poculum, qui sex cyathorum esset, quia tot litterae in Caesaris nomine, quem suum deum appellat,reperiuntur. Idem eo dem libro ad Lupercum, de triente, qui quattuor est cyathorum. Septem post calices Opimiani,

Denso cum iaceam triente blaesus, Affers nescio quas mihi tabellas. Septies enim tunc Martialis biberat calicet trientali, idest cyatho rum quattuor, ita ut seXtarios duos trientem Opimiani uini assumpsisset quod uinum iam tunc ducentesimum sere annum attigerat, ut Plinius lib. I . c. . testatur cuius uerbi etsi extra propositam materiam adscribere libuit L.Opimio consule, cum C. Gracchus tribunus plebem seditionibus agitans,interemptus cst, ea caeli temperies fulsit, quam cocturam uocant, solis opere natat urbis V X X XIV. durantque adhuc uina ducentis sere annis, iam in speciem redacta mellis asperi. Haec ille Constat au tem Martialem Plini contemporaneum fuisse. Idem lib. 6 in

bibenteSaquam.

Setinum, dominaeq. niues, densiq. trientes,

Quando ego uos, medico non prohibente, bibam' Propertius lib. . de natali amicae. Cum fuerit multa Xacta trientibus hora. Idem Martialis lib. 2. ad librum de quincunce sic. Te conuiua legedmisto quincunce, sed ante Incipiat positus, quam tepuisse calix. Idem lib. 11. de Caio Proculo. Ouincunces,4 sex cyathos, bessemq. bibamus, Caius ut fiat, Iulius, Proculus. Caius enim pro quincunce, quia nomen quinque litteris constat,

rutius pro sex, Proculus pro besse, qui cyathori est octo. Idem

libro primo ad somnum. Naeuia sex cyathis, septem Iustina bibatur, Q linque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus. Omnis ab suso numeretur amica Falerno: Et quia nulla uenit, tu mihi somne ueni. Et lib. . in Zoilum de septunce, idest calice septem cyathorum. Septunce multo deinde perditus stertit.

76쪽

Quibus diuitiae domi sunt, scaphio, cantharis, batiocis Bibunt nos nostro Samiolo poterio tamen uiuimus. Et paullo post. Vide,quot cyathos nos bibimus. Sa.To quot digiti sunt tibi In manu cantio est Graeca quinque bibe, tres bibe, dimi

dium quattuor.

Tibi propino decuma sonte, tibi tute inde si sapis. Quo in loco decumam sontem Plautus appellauit decem cyath rum poculum. Sed medici in suis potionibus ex pharmacis, po culis cyathorum mensura modulatis usi sunt Plinius lib. 23. c. 7. Niluestrium quidem prunorum baccae, uel eradice cortex, in uita austero si decoquatur, ita ut triens ex hemina supersit, aluum tormina sistunt satis est singulos cyathos decocti sumi Celsus 8 Ante quam conquiescant, duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Et lib. 3. c.9. Non alienum est,in ipsa febre

dare mulsi tres aut quattuor cyathos. Et cap. I9.de curatione cam

oiaci morbi. Si ne id quidem manseri sorbere uini cyathum Plinius lib. I. c. 9. de uiola lutea. Dimidio cyatho in aquae tribus menses trahit. Cato c. Iro De eo uino cyathum sumito misceto aqua. bibito ante cenam . sine periculo purgabit. Et cI 29Ieiunus cyathum sumito. Sed &minus olei salis mensura cyathus fuit Columclla lib. 2.c. I 6. de uvis passis loquens. De inde n*Xmie sextarios decem, sialis tres cyathos,& olei cyathum adi)ciunt.Plinius lib. I .c.9. Distata mulso,quod fit e musto,cum quinque congijs auster musti, congio mellis, Ialis cyatho sub- feruefactis, haustum Pedet autem hic cyathus aqua uel uino plenus iuxta ea, quae supra tradita sunt, unciam unam, drachmas quinque, scripulum unum nam quod Fannius,& Plinius dixe runt,eum esse drachmarum decem: supra declaraui eos de Graeco cyatho intellexisse. Cochlcar,siue ligula, decima&postrema est amphorae diuisio est cyathi pars quarta, ut colligi licet excolumella lib. 2.c. a I. Prae

tcrea fenum graecum maceratur in uino uetere per triduum deinde Ximmir,&in sui no siccatur, uel in Sole: idq. Cum est ari

dum factum molitur: ix eo molito post salitura, mussi cochlear cumulatum, uel simile genus poculi eius, qui est quarta pars cVathi, ad ij citur in binas urnas . tu paullo ante delisula sic di x crat Et ita coach; citur in binas urnasti gula cumulat seu mensura

77쪽

sura semunciae bene plenae salis cocti & triti. Neque huic sententiae refragatur, quod Fannius dicit: At mystrum cyathi quarta est , ac tertia mystri

Quam uocant cyanem capit haec cochlearia bina. Ex qua supputatione uidetur dicendum,cochlear esse cyathi partem quartam vigesima: qui Fannius non ibi de Latinis, sed de Graecis cochlearibus intelleXit, ut cY infra traditis Graecis mensuris colligi licet. Miscuit enim uir ille, alioqui egregius, doctus,

Graecas me uras cum Romanis ut non facile inque, nisi a caute

legetibus, lignosci possint. Hanc autem quarta cyathi partem appellauit Dioscorides Graeca uoce Chemen, quam pro postrema amphorae parte, cyathi quarta collocauit. Ligulam autem caua fuisse,ad modum linguae ad palatu retractae, iuniores putauertit: quod colligunt excolumella lib. Io. cap. 13. ubi de melle coficiendo tractas sic inquit. Deinde ubi liquatum mel in subiectam aluudefluxit, transfertur in uasi fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus deferuescat. Is saepius ligula purgandus est. Plinius lib. a I. I . de cera loques Phin Ica fit hoc modo uentilatur sub dio saepius cera fulua, deinde seruet in aqua marina ex alto petita,addito nitro. inde ligulis eligunt flore,id est candidissima quaeque, transfundunt l. in uas, quod exiguum habeat marinae frigidae. Haec ille No enim purgatio, aut transfusio rei liquidae ligula fieri posset, nisi, ut iuniores aduertunt, ligula cocaua fuisset,

quae a multis Lingua est appellata,&diminutive Ligula. eos nam q. qui lingula appellabat, irridet Martialis lib. I . i s uersibus. Quamuis me ligulam dicant equiteSq. patreSq. Dicor ab indoctis lingula grammaticis. Qui fatim de cochleare ita subiunYit. Sum cochleis habilis, sum nec minus utilis ovis. Num quid scis potius cur cochleare uoce λVnde facile intelligi licet, haec instrumenta ut similia a Martiali fuisse coniuncta . Pendet autem cochlear, aqua uel uino plenum, drachmas tres, scripulum unum.

Culleus, qui supra amphori, seu quadranta est, constat ex amphoris uiginti, ut colligi licet e Columella lib. 3 cap qui de cultura&fructu uineae septe iugerum loquens, ita scriptu reliquit Quippe,

ut deterrimi generis sint vineae,iame, si cultae, singulos utiq. cui leos uini singula iugera peraequabunt; utq. trecentis numis qua- dragenae

78쪽

dragenae urnae ueneant. quod minimum pretium est annonae consumant tamen septem cullei sestertia duo millia & centu num mos Quae Columellae supputatio, quadragenas urnas,idestam Phoras uiginti, ut supra dictuin est,culleo respondere demonstrat. quod aperte testatur Plinius lib. I . c. q. de uinea RhenanisP laemonis, quem supra eum Fannium fuisse dixi, cuius sunt cammma toties citata sic dicens: Quando postea saepe numerose plenos culleos singula iugera,hoc est amphoras centena quadra genas musti dedere. Idem quoque testatur Fannius. Est&bis decies, quem conficit amphora nostris Culleus hac nulla est maior mensura liquoris.

Et ab his nemo, quod uiderim, discrepat. Nec huic sententiae refragatur, quod Cato c. 113. singulis culleis quadragenas singulas

urnas attribuerit quoniam,ut&supra diYi,eYomnium recta sententia, urna culleo accessionis locod pro detrimento adiecit Cato Culleos aute fuisse ex corio, uel ex eo apparet, quod eX prae

cipiebat parricidam culleo insui, in mare prohci, ut resert Modestinus Iuriscit. poena ad legem Pompeiam de parricidijs.Poena parricidiimore maiorum haec instituta est, ut parricida uirgis fmguineis uerberetur, deinde in culleo insuatur, cum cano, gallo gallinaceo. uipera, & simia, deinde in mare profundum culleus iactetur. Quod ideo fieri testatur Constantini Imperatoris constitutio in Codice,de ijs,qui parentes aut liberos occiderunt, ut interea ferales angustias comprehensus serpentium contubernijs

misceatur,& omni alimentorum usu uiuus carere incipiat,&caelusuperstiti,terra mortuo auferatur. Nec aliter insui,aut in mare, ita ut non submergeretur, stare potuisset,si ex alia quam ex cori materia culleus fuisset Forma autem cullei utrisormae similis fuit, licet specie maior, ut Romae sculptum uidere licet in marmoreo fragmento, in aedibus nobilis Francisci Porcij, cuius,&non nul Iorum fraginetorum, quibus plurimum delectatus sum, CX emplar

an calce huius operis apponenduin curaui ex qua sculptura puto intelligi debere locum Plini lib.7.c. 2o.dum inquit A. Iulius Ualens meruit in praetorio diui Augusti, centurio, uehicula culleis onusta, donec exinanirentur, sustinere solitus. Non enim plures, ut aliqui existimauerunt, sed singuli cullei, singulis uehiculis,sngulo boum iugo trahebatur quod Mex Catone colligi licet c. a. qui in instrumento oleti iugerum CCXL. cui sex tribuit boves,

79쪽

De antiq. liquid aridorum . mensuris. I

haec requirit. Plostra maiora tria, aratra cum uomeribus sex, iuga cum loris ornata tria, ornamenta bobus sex. Tria enim iuga, toti dem l . plostra sex bobus tribuit. Et c. 13 ubi in instrumeto uineae boves duos, asinos plostrarios duos, plostra duo, aratra duo, iugum plostrarium unum, iugum uinarium unum, iugum asinarium unum eἱse uoluit. Duobus enim bubus uigum unum,&plostrum unu in tribuit. EX cuius uerbis, etsi extra rem propositam, illud scire licet,asinos quo l. plostrarios,&aratorios,&quadrigarios apud antiquos suisse quod ex Varrone de re rust.lib. a. c. I II. qui illorum ni ira pretia refert, colligi licet quod tamen Columella lib. 7. c. I. ita intelleXit, ut uehicula non nimium essent onerata,&humus proscindenda facilis . Singulis igitur plostris, seu uehiculis, singulos culleos uehi solitos, sculptura diei qualitas demon

strant nam duo boues non ultra culicum unum, si is iustae mensurae sit, cum mille deseXcentas libras appendat, 11 plostro duarum rotarum ducere possent ut reipsa hodie quoq uidere licet. Mirum quippe est, quantum antiquitatum reliquiae, praesertim quae Romae sunt, adscriptorum intelligentiam conserant quod etiam ostendit Gulielmus Philan uir sane doctus, rerum antiquarum peritus,in Vitruvium lib. 6. c. s. ubi, quonam modo ant, qui accumberent , ex antiquis sculpturis sumptum, palam secit. subiecta namq.sculpta marmora,mihi bellissime aperuerunt differentias inter rota curruum 4 tympana plaustrorum , de quibus

Virgilius Georg. et de laudibus siluestrium arborum, ita inquit. Dant alios aliae se tus, dant utile lignum Nauigijs pinos, domibu Scedro sq. cupresso Sq. Hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris Agricolae pandas ratibus posuere carinas. Pro tympanis enim intelligo rotas plaustrales sine radijs quae ex asseribus inuicem transuersis a rixis, componebantur, speciem tympani habentes, etsi ibi Seruius aliter intellexerit. Radij autem in rotis sunt illi, qui instar radiorum Solis, dispartiuntur, arcuatam materiam, quae terram terit. canthum appellant sustinentes, ut in triumphalibus curribus, carpentis, rhedis, bigis, trigis,&quadrigis etia in numismatibusvi aliis ciuilibus operibus inspiciuntur. Rursus ex eisdem armoribus mihi se ostendit forma amphorae, uel seriae, cum quibus uinum poculis fundebant, nec non in

stici' torij,&sinus lactis, d agricolarum uestium, quo tegmi-

80쪽

Litor Tertius

ni genere rustici caput operirent licet hoc sciam tempore uaria tum, non tamen adeo, quin adhuc in illorum speciem in rusticis sagis capitia illa, colorum modo acuta,pendere uideamus .eX qui

bus etiam sculpturis, ut mihi paullo amplius, bona uenia, uagari liceat subtilis illa differentia inter plaustrum uehiculum discernitur, de qua Varro deling. Lat.lib. ita disserit. Vehiculum, in quo faba aliudue quid uehitur, quo ex uiminibus uterentur, quod eo uchitur breuis ueha, uehiculum est dictum, ab alijs etiadictum arcera, quae etiam in duodecim tabulis appellatur, quod e tabulis uehiculum crat factum ut arca, arcera dictum Plaustruab eo, quod non ut iiijs, quae supra diXi, sed ex omni partes lana sunt, quae in eo uehuntur, quod perlucent lapides asseresti-gni m. Hactenus ille. Quae tamen nomina usu confusa fuisse, uel ex Plin: colligi licet, qui uehiculum appellat culleo onustum, quod plaustrum quia palam culleum faceret, X Varronis relata

sententia appellari debuit. Sed ut ad culleos, unde nos marmora diuiserunt, redeamus, de his inter instrumenta ad uinum transferendum meminit Vlpianus Iurisc. l. quaesitum, defundo instruc. sic dicens: Sedo ea, quae eX portandorum fructuum causa parantur, instrumenti esse constat, ueluti uehicula, naues, cuppae, cullei. Et Scaevolat. ult.infi. de pignoratilia actione Titus pecuniam mutuam a C. Seio sub pignore culleorum accepit. Istos culle' cum Seius in horreo haberet, missus ex officio annonae centurio, culleos ad annonam sustulit:& postea instantia C. Seij creditoris recuperati sunt, quaero intertrituram, quae ecoperis facta est, utrum Titius debitor, an Seius creditor agnoscere debebat Iabolentis uero l.legatum,de annuis legatis,culle pro mei

sura posuit, dum dixit Vini Falerni, quod domi nasceretur quo annis, in annos singulos binos culleos heres meus Titio dato quod Vlpianus fecit i. si cui,de tritico legato.Vino legato utres non debebuntur, nec culleos deberi dico. Haec ille. tribus enim ad transferenda uina, non minus quam culleis, usi sunt antiqui, ut hodie Neapolitani ad musta praesertim transserenda, & Hispani quoque, ut audio, non solum ad transferenda,sed ad in illis dis- susum uinum conseruandum utuntur. Qitibus quidem utribus etiam hodie ad oleum transferendum Romae utimur qui sunt ex hircorum siue caprarum integro corio quem morem antiquorum quoque suisse crediderim e Virgilio Geor. a. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION