장음표시 사용
131쪽
s 2 Inus apud AEgyptios magno aegrotantium commodo Vigere observat a . Fateor , nunquam in mea praxi id tenta Vi, nec ab aliis tentatum vidi, sed ideo propono , ne forte Ob i, norantiam utili quandoque remedio hominum societas cageat. i Videant Tirones attentes iue legant quae hac de re erudite, Ut Solet, pertractat Frei radius b , neque hoc medicamenti genuS in usum provocent, nisi Summa cogente necessitate ac cum cautelis ab eo accurare' annotatis. Ex his quae hactenus de catarrho diximus , facile quisque intelliget quan tum a Vero aberret Neotericus Scriptor celebratissimus, 'dum, GetereS , ait, ea opinione occupati, omnes fere morbos fiea destillatione seri ex capite, seu a catarrho omnem mor- dum qui subito aegrum suffocando enecaret, catarrhi suffos catl V1 nomine salutabant. Insulsissima est sententia prose 13quitur oriri catarrhum suffocativum ex illapsu seri vel 'Nymphae , non dico a cerebro , quod absurdum est, sed ne 3 etiam a vasis pectori vicinis lymphaticis,&c. c).' 'sei hoc Pronuntiatum cste non probabitur ab his, qui in veterum
pothesi, sed solidis , & accuratis observationibus inquisierint a Alpin. de Medi c. A Jptior. I.
132쪽
LIBER SECUNDUS. DE MORBIS PECTORIS.CAPUT PRIMUM.
IIIppocrates uno Onanches Vocabulo comprehendit omnia gutturiS mala , quae Iespirationem laedunt a . Posteriores Medici , ut Varios mali gradus partesque laborantes indicarent , Varia etiam nomina inVenere , parum inter se discrepantia b . Sed cum Galeno eam nomenclationem non magni faciendam esse existimo c . Cel sus Latinorum Princeps Anginam inter suos vocari ait d . Est jgitur Angina: Morbus acutus gutturis, aut faucium cum sensu angustiae, deglutionis, aut spirationis di cultate conitinctus. Affectio est ad morbos intemperiei, & organi vitiati referenda. Intemperies saepe manifesta utpote in inflammatione consistens , interdum occulta, speciali modo laedens, esse consuevit. At seu inflammatio adsit, Seu Vertebrae luxatio, morbum organi adesse neceSSe est. Partes affectae Sunt guttur,& fauces. Per guttur intelligimus principium tracheae arte
riae, quod a Graecis larinx dicitur Physiol. n. 33. : per fauces, internum oris hiatum , sub quo initium tracheae , &
nanche, paras nanche. Vide Paul. Ilib. S. cap. 27. pag. I 29 Gai Comm. 3. in Hipp. prognost. text. 18. Vid. Illustr. nost. ad Hipp.
133쪽
bus cum angustiae sensu, spirandi, aut deglutiendi difficiliatate occupat, angina laborare dicuntur , ita tamen ut respiratio vitiata noli a pulmonum, pleurae, diaphragmatis , aliarumque thoracis partium morbis, sed ab affectione laringis seu gutturis in angina proveniat. Symbolam hic conferre possunt ViScera , maxime caput, cum per destillationem angina fieri aut foveri soleat. Angina alia est exquisita, alia notha. Prima est, quae guttur occupat, & subtili maligna , acri, sensibus minime percepta causa , cito Vehementerque laedit, ut interdum uno aut altero die hominem iugulet. Secunda est, quae fauces Vitiat, modo humore inflammato subtili & acri: modo crasso, tenaci, & corruptionem inducente. Haec an gina esse potest benigna, & maligna. Illa est , cujus vis in rebus sensibilibus praecipue consistit, ut cum inflammatio, erysipelas , calor , aut frigus hunc morbum creant: haec fit ab occulta vi partibus laborantibus infensissima, nullaque
sensibili specie investiganda sa, Has differentias, Hippocratis doctrinae conformes b , in promptu habeant Tirones, &dum aegris assideant , gutturis aut faucium morbo affectis, sedulo inquirant, ubinam affectio resideat, quaS parteS Occupet, quisnam sit laedendi modus, num malum sensibus sit manifestum, an denique respiratio potius quam deglutitio difficilis sit, ita namque & praesagire, & aegrotantibus Succurrere poterunt. Differentias anginae quae sumuntur ab humoribus, & symptomatibus, ut aquOSam, catarrhOSam, Schirrosam, gangrenosam , cora Vulsivam, aliasque similes hic Omittimus , tum quia ex his aliae ad chronicos morbos pertinent, tum quia effectus anginae potiusquam morbum ipsum magna ex parte attingunt, & quod caput est, ad anginam non tam proprie pertinent, quae perpetuo acuta affectio est, quam ad alias colli, oris, partiumque adiacentium aegritudines, cum a Medicis, tum praecipue a Chirurgicis Scriptoribus enodatas.
secl. 2. Vera. 97. O q. acretor v. 79. Martian Comm. in lib. 2. de Morb.sent. 97. pag. ITO.
134쪽
producendam plurimum conferunt, tum replendo Vasa , turn vias affectarum partium occludendo; ipsae tamen per se nota omnino morbum inducunt, nisi propria accedat diathesis,
qua fit ut praedictae partes sic vitientur , ut actiones sibi proprias respirandi ,& deglutiendi minime, nec nisi summo labore, peragere queant. VidemuS utique quosdam homines huic affectioni ita pronos, ut nullum ferme annum sine ea transigant , imo & pluries intra annum angina corripi qui busdam contingit. Diathesis huic morbo fovendo propria ex
genere inflammationum est, ita tamen ut non communibus
inflammati humoris Vitiis coerceatur , Sed saepe speciali &ineffabili modo gutturis aut faucium humor inflammationem concipiat. Hinc fit, ut nullo apparente tumore in faucibus, neque in externis partibuS, ob calidam acrem Siccissimamque gutturis phlogosim sae Vissima angina cito interficiat sa). Fieri etiam solet, ut inflammatio faucium sensibus percepta modo juxta communeS inflammationum leges cursum suum peragat , modo in putredinem , & gangrenam facillime transeat : quae omnia diVersae humoris Vitiati diathesi, sola ob servatione comprehenSibili, prorsus sunt tribuenda. Inter causas efficientes jure primum sibi Vendicat locum aer , cum vi manifesta , tum maxime Occulta & Speciali hunc morbum producens. In temporibu S pluVioSis , itemque vere & autumno an inas fieri ob sensibiles aeris qualitates , ex Hippocrate discimus b). At constitutiones quasdam epide micas hanc affectionem ineffabili vi inducere , constanti fidelique plurium
annorum obserVatione noVimus c). Diaeta ad anginam genera n lam plurimum facit. Cibi potuSque copia replendo, crassitie obstruendo , acrimonia irritando, hunc morbum saepe creat. Exercitia violenta: Subita post magnum aestum refri-g ratio : haustus copiosus: potus frigidissimi: lotio capitis in tempestiva pleno corpore : nimium capitis tegumentum , Vel
b) Hippocr. lib. 3. Aphor. sent.
c Vide Constitui. ab Hipp. descrip.
135쪽
nestum: vocIs nimia intentio anginam facile generant. Huc referuntur ictus capitis , p.:rtiumque prope fauces infixae in Dudibus spinae, aut particula : Vertebrarum cervicis lu-Xatio : ea enim omnia anginae producendae Sunt apti SSima. .
Sunt qui quosdam cibos , vi propria faucibus & gutturi in
fen Sa , hunc morbum gignere credant a , sed ulteriori ob servatione id indigere cognoscimi Ur. Post animi pathemata, iram praesertim & excandescentiam nimiam , anginas vehementiSsimas nasci posse , nemo non intelligit. Angina affectio est Viris potius, quam mulieribus, juve nibus magis quam pueris & senibus familiaris. Ferme repentate ingruit : frigus aut horror corpuS Sub ingressu concutit: febris sequitur acuta , nec tamen ad tactum ardentiSsima : sitis pauca , .aut nulla : frigidi aeriS cupida attractio: angustiae sensus in faucibus cum asperitate: deglutiendi in qui busdam, in aliis respirandi difficultas: aut in utraque actione labor: lingua albescens, non sicca: dolor aut molestia inter respirandum, aut deglutiendum: difficilis motus colli &gutturis. Haec tum exquiSitae anginae communia sunt, tum non exquisitae. Ergo Vera & exquiSita angina , quae non tam ab humida , quam Urente & Sicca phlogosi nascitur, interiusque in gutture latet, febrem non ardentem , at acu tissimam secum Vehit. Comitantur collapsio Virium, graci litas colli cum extensione inflexibili: pallor: spirandi sum ma difficultas ut non nisi erecta cer Vice spiritus trahi possit: oculi cavi, interius demersi: fauces & gurgulio sine inflammatione retracti: tonsillae subsidentes Vocis fere privatio: color plumbeus: sensuum hebetudo: pulsus Vacui, inflati,
debiles. Crescente morbo, praeter eadem omnia, aeger in quietus est , crebro e cubili e Xiliens : ac mente in regra at
que sensu, prae Suffocatione non intelligit quid audiat, quid
dicar, aut gerat: tandem Strangulatu, atque Syncope op pressus celerrima morte perit. Salutem nihilominus promit tit rubor, tumorque quam maxime foris in collo dc pectore apparens , tum namque e tra ferri morbum sciendum est. In angina notha sed beniSna, praeter omnia anginae communia a) Vide Sennert. Pract. lib. 2. I. cor. 2 q. pag. 279.
136쪽
1 16 Lib. II. De A rbis pectoris.
nia , adest tonsillarum , faucium , totius oris inflammatIo : lingua extra dentes & labia prominens: deglutio difficilis cum
dolore , ut sub magno malo potus in nareS remeet: pecto ris calor: salivae fluor: sicca tensio SenSibus manifesta in partibus oris febris acuta parum mordenS : PutSus celer, densus pauca sitis. Crescente morbo, tumor ingens colli, at que Vultus cum salivae crassae & Viscidae fluore: deglutiosum me impedita: quibusdam spiritus difficile trahitur : jacendi impotentia: sedendi cupiditas: loquutio confusa fere nonat ficulata, atque cam dolore. Quod si aeger in exitium tendat, vultus livet: guttur stridet: pulsus & vox deficiunt: corpus friget: quibusdam quasi caninae Vocis sonitu, aut
Oris spumatione mors sequitur. Bonum autem eSi angina correptum salivam libere expellere, itemque sputamina facile educere. Bonus etiam est Sudor mollis, calidus, modicus, continuus in toto corpore. Prodest utique facilis spiratio, facilisque potionis deglutio, quies, somnus, doloris leVamentum: quibus si accedat cerVicis 3c pectoris rubor ob malum ad exteriora vergen S , certa Salu S speranda est. Jam Veroeadem angina exterius sese prodens Sed maligna , etsi plurima deferat ex jam relatis phoenomena, id peculiare habetiit simul cum faucium , tonsillarum , Palati, partiumque adjacentium inflammatione , ulcuS in his celeriter apparear, nunc primo morbi die, nunc Secunio , quibusdam tertio, aut quarto, cum graVis SimiS Symplomatibus. Igitur tale ut cus in internis oris partibus sese manifestans humore primum albo, dein livido, aut nigro sordet , ut cru Stam efformet, quam Graeci Escharam Vocant. Id interius depascendo serpit,
Omnesque faucium & gutturis partes infestat, imo, & intracheam atque pulmones Virus suum extendit. Interea foetor intolerabilis exhalat , febris modo continua , modo intermit tentis speciem referens, interdum oculta usqueadeb, ut si ne febre esse aegri videantur : sitis intensa, potum tamen Ob dolorem non admittunt: decumbentes surgunt ut Sedeant, sedentes iterum decuinbere coguntur: nec desunt qui recti Stantes obambulant, eaque omnia inqui ludi ae , & anxietate summa Vexati efficiunt: vox rauca nihil fere significans: atque in terram collapsi , aut Vehementissima syncope prehen-Si , subito moriantur. Angina maligna pueros magis quam
137쪽
juvenes afligit, atque australes Venti constitutiones pluvio sae diu regnantes eam maxime i Vent. In nostra Hispania frequens est naec angina ulcerosa, quae garrotillo lingua vernacula appellatur, quamquam Vocabulum hoc hodie ad om nes anginae species tranSserri soleat. Silentio non praeter eundum , Medicos, quos Regio nostra habuit Semper sapientissimos , & ad veram praxim natOS , de hoc morbo garro-tillo docte & accuratissime tractaSSe. Fontecha, Gom eZ ius dela Parra , Villareat, Herrera , Soto , Heredia, aliique ben Emulti, volumina integra aut tractatuS de hac angina conscrip sere , lectu dignissima, ad hujus saevissimi mali indolem agnoscendam longe praestanti SSima. Nec Hispaniam tantum haec lues infestat, sed & AEgyptum, testante Areteo a , imo in Gallia nostris temporibUS Ob SerVatam eSSe, con Stat ex disputationibus pathologicis ab Haltero editis, ubi de hae anginae specie tamquam ibi commorante fit sermo b . Nini l-ominus eam tetigisse potius quam descripsisse Visus est Franciscus de Savvages c). Angina , quaecumque ea fuerit, morbus est celer , ita tamen ut laten S in gutture, quam primo
descripsimus, ad summum quatuor diebus cursum suum si ni at quae ulcere maligno conjuncta est, Septem : quae demum benigna , quatuordecim; atque in transitu notandum, benignam anginam esse periculOSam , nihil enim vetat be nignam esse ac discrimine plenam Pathol. num. I 6. non tamen ut caeterae aeque lethalem. Angina omnis pro curatione, ex communi Medicorum
Sensu , postulat venae Sectionem ex brachio nisi quid speciale ex pede instituendam suadeat) & quidem liberalem; sed prudentiores magna hic cautela procedunt , quippe dum ea latet in gutture, aut manifesta fit in faucibus cum ulcere maligno, parce admodum, aut nullo modo Sanguinem ex trahendum consulunt , probe scientes in hoc morbo vires cito collabi, aegrosque facillime deficere. Diaeta tenuis es to , modice refrigerans, & reficiens. Medicamenta valida hu-
138쪽
1 1 8 Lib. V De Morbis pectoris.
mores agitantia prorsus fugienda. Ergo ex usu esse possunt decoctu in hordei, liqui ritiae, rosarum rubrarum , additis subinde syriapo granatorum, OXalidis , Omphacii , .aliisque hujusmodi : imo & acetum aqua Simplici mixtum , & ex cochleari exhibitum prodesse solet. Sunt qui cucurbitam sub mento, aut cerVici applicant, & factis Scarificationibus sania guinem extrahunt, quod medicinae genus etsi crudele sit, saepe tamen juvisse conStat. Crurum frictiones, lotiones pedum , clysteres, in hoc malo Saepius iterare oportet. Sectionem venarum sub lingua laudant plurimi, quae licet non omnino improbanda , nec facile Praescribenda , cum saepe molestiam sine fructu inducat a). Longum foret, externa medicamenta ad anginam ab Auctoribus adducta proponere, cum nulla fere sit affectio , cui tot tantaque speci a , ut aiunt, adaptentur ib) Sed ex his alia SuperStitiosa, alia incongrua,
Omnia fere parvi usus esSe confidenter aSSerimus. Cataplas ma ex hirundinum nido , aut earum cinere cum melle para tum , tanquam a Galeno aliiSque Veteribus commendatum,
proponimus c), etsi praestantissimus practicus Pereda noster id rejiciat d . Quod tamen ex lacte fit cum pane, o Vorum
vitellis, & croco immixtis, Vulgoque a disium Vocatur , salutare esse consue Vit. In angina maligna ulcerosa tinctura hi nae fortis, beneque Saturata, tum per os Si fieri possit, tum per clystereS, ex leVibuS interVallis Saepius exhibita , optimum remedium esse obserVatione noVimu S. Hoc anno quo scribimus in variis Hispaniae nostrae locis epide mice gra satur hoc malum. ConSulto Archia trorum Senatu , ex ejus praescripto tincturam praedictam Optimos habuisse successus, ex iis qui aegris assidebant, audivimus. Nec incongruum ideSt, cum lues haec, per autumnum incipiens, sympto maesse possit tertianae febris perniciosissimae, decubitum liu moris maligni ex capite ad fauces excitantis. Cumque alias
b) Vide Seianest. Prax pari. I. l. 2. cap. 2 q. p.rg. 28 . Nicol. Pison. de Morb. cognosc. 9 curand .lsib. 2.
c Galen. de Compos. medic. sec .loc. Lib. 6. cap. 2. d) Pcti . Paul. Pered. in Schol. ad Paschal. lib. I cap. 2 q. pag. 99.
139쪽
sciamus h nam ad gangrenas praecaVenda S ma XImum esSe praesidium , proinde anginae ulcerosae, in gangrenam nullo ne
gotio tranSeuntis , accommodatum eSSe ex utroque capite re
medium nulli dubitamus. Sed silentio minime praetereundum remedium quod ad anginam ulcerosam adducit Sa uva ges his Verbis. ΡΕscharae crescimi invitis omnibus gargari Smatis, ex-ν cepto gargarismate D. Raulin. Dissolve Salis Saturni scru- 'pulum in aquae plantaginis unciis duabus & ex lino carpto 'tange escharas pluries in die , inde ulceris imminutio & 1 consolidatio a . V Quid tamen de universo hoc dogmate Sentiendum , ex ipso praxeos usu Tirones Viderint. Μagna utique lis inter veteres tum Graecos , tum Arabes exorta depurgatione in anginae initiis instituenda , cum alii prorsus, alii nullo modo , purgans medicamentum paeScribendum censeant b . Nec desunt qui emetica consulunt, & quod magis mireris, pillulas, in morbo deglutionem omnino impedien te , quibusvis medicamentis praeferunt. Sed absurda sunt ea omnia, eX praeconcepta causae morbOSae per purgantia ejectae opinione nascentia , cum febris in hoc malo vehemens S acuta , inflammatio , cruditas , & similium medicamento rum fucus, purgationem per cathartica prorsus dehortentur. Quod si morbus ad summam perniciem evectuS celerem , ine vitabilemque suffocationem minetur , alterum pro tam ingenti discrimine superest remedii genus non praetermittendum. Igitur sub eo casu tracheam incidere jubebat Asclepiades , atque foramini per incisionem facto adaptans canulam, reSpi rationem jamjam deficientem restaurabat , ut hac arte inducias dante morbo , posset c aeger liberari. Siluit Galenus , nec verbum quidem de laryngotomia ubivis protulit' Siluit etiam Celsus, etsi operationes chirurgicas magni momenti aptissime describat. Aurelianus eam fabulosam Vocat. Aretaeus Omnino, tamquam noxiam, rejicit. At Paulus AEgineta , quem eX recentioribus aliqui suppresso nomine transcribunt , tracheae incisionem ita accurate describit, ut nihil
140쪽
13o Lib. I De I sorbis pectioris.
In ea essicienda desiderari videatur. Arabes , qui Graecorum vestigia ubique fere sequuti, laryngotomiam consulunt , non Albucasis modo , ut male Fre indius Statuit a , sed Avicenna etiam, apertissimeque eam depingit. NOStris temporibus, cum in Chirurgicis operationibus nihil intentatum maneat, de in cidenda trachea in angina suffocationem minante tamquam de re facili nec periculosa agitur b). MiratuS Saepe Sum , Vans-Wietentum judicio & prudentia ubique con Spicuum, in Chirurgorum partes tam facile tranSii Sse , ut tracheae incisionem absque vitae periculo fieri posse scribat c). Hujus viri exemplum sequuti Chirurgi nostri , ad quae ViS ardua artis opera molienda idonei, laryngotomiam ex se ipsa discrimine vacare absolute pronuntiant d . Sed Vereor, ne horum hominum as- Serta adeo confidenter pronuntiata, aegris angina affectis sint periculosa ; facile enim fieri potest, ut juVenes ineXperti tantorum virorum auctoritate suffulti, neque quidquam ex tracheae incisione timentes , eam incon Sulto prae Scribant, indeque experimenta per morteS agant. Ego Vero Sic existimo, laryngotomiam non esse prorSUS rejiciendam , Sed utpote periculosissimam , raro , imo & rarissime esse tentandam. Paucula experimenta , quibus constat inciSSam tracheam coaluisse , non sum ciunt ut eam Sine periculo tentari credamus, cum nullum sit in corpore malum , quantumVis lethale , ex
quo aliquis non eVaserit. Accedit, quod in praecipiti casu, dum anceps experiri remedium praestat quam nullum , ita agendum , ut probabilis saltem conjectura medicamenti salubritatem spondeat, id enim ab officio Medici numquam sejungitur , ut si in medendo non juvet , saltim ne noceat e).Jam vero in angina gutturis , dum nihil exterius apparet, minime prodesse potest etiam in Summo suffocationis discrimi