장음표시 사용
111쪽
nia ad exitium senes brevi deducunt, nisi iis celeriter auxilia praestentur. Propterea ita laborantibus inter initia opitulandum . Si cibus intus computruit, eoque sum mam virium defectionem faciat cum frequenti animi deliquio, protinus breviori via eiiciendus ell. Idcirco iustuli pinguis, aut aquae tepefactae oleo, sale, aut mele permixtae quam plurimum Osferre oportet, ut large bibant, & vomant: Sed
etiamsi vomitus non incidat, tamen corruptae novam miscuisse materiem proderit.
Alvum quoque expedit lenibus clystheribus
aperire , ut acria, quae intus laedunt, hac quoque via expellantur. It.1 enim corporis nostri na. tura comparata est, ut illi nocitura, vel copiosa lympha abluere, vel vomitu, vel diari hea expellere, ut conservetur , expediat. Ubi primum per haec auxilia corrupti humoris satis effusum sit, ne vires penitus deficiant, consulere prudenti Medico incumbit: Alvus ergo statim compeicenda est, spiritus excitandi, & stomachus roborandus a
Primum obtinetur iis auxiliis , quorum ope alvus comprimi solet. Itaque vinum generosum , ct austerum , cidonorium , & Sorborum conservor , Di cordium Fraea torii, Panis torrefactus vino madidus, cinnamomique pulvere inspersus non ra-
112쪽
ro optatum scopum attingunt. si vero haec non sussiciant, ad valentiora adstringentia devenire ἰoportet.
Alterum obtinetur suavi, gratoque odorum halitu: adeoque aquae vulgli , IReginae, aut Millesorum in usum adhibeantur, quoniam abiaque capitis molestia deficientes spiritus recreant, languentesque vires restituunt, & fovent: Sim- plex etiam agetum, si probatae qualitatis sit, naribus admotum , mirum in modum hominem restituit. Quod auxilii genus quibuscumque aliis etiam commendatissimis praeferri aure debet: tum quia virtute sua praestantioribus aequale est , tum etiam quia vel ab infimo plebis, quoties occasio id requirat, fatile haberi potest. Udic utim autem est ijs, quae habemus, non uti, & quaerere , quae habere non possimus.
Tandem stomachus roboratur moderata optimi cibi quantitate, nam nec implendus est, ne cruditate opprimatur, neque fame veXandus, ne im4hecillitas senes perdat. Cibi ergo esse debent, qui celeritcr alant, vel parva copia assumpti: Uva idcirco e Gallinis nuper edita sorbillentur: deinde iuscula capi, aut parvae pullae: gelatinae quoque cum cinnamomo , & succo citri conditae adhibeantur. Mica etiam panis vino odorato generoso ebria cum pr0sectu offeretur; Ita enim ait
113쪽
ait Urasvieten non tam cito dilabitur vini virtus, novam quasi zitam languenti Aomacho inspirat. Praeterea spiritissa, & aromatica omnia, sive sim.plicia sint, sive composita, quae pro famosiori cardiaca audiunt, prudenter in usum adhibentur rPer haec enim fit, quominus senum vita inopinato deficiat, malumque , si non desinit, saltem non
Ubi grave aetatis pondus, quod est alterum languoris caput, vires pessum det, praesidia , quae modo dixi, non oportet negligere , & ijs, quae nunc dicam, insistere convenit. Si ergo senes it 1 viribus deficiant, ut iam extremas partes gelidas habeant, & animi sepθ dei quio laborent, ad ultimum languoris pervenisse eos, fatendum est, periculumque in mora, & in modo curationis est; nam si sedulo , & opportunis auxiliis senibus non subveniatur, brevi extingui
Idcirco crura , & pedes statim fovere oportet, sensimque calefacere pannis subcalidis, &aromatibus ad ignem leviter evaporatis , ne partes istae reliquo corpore fiant frigidiores; oportet quoque universum corpus, sed praesertim os ventriculi oleo aromatico tepefacto , diu, & molliter periricare, donec incalescat. Spiritos a quoque, Sc nutritiva naribus admoveantur. Exem
114쪽
ssplo est Democritus, quem vapor Panis ad tres dies substentavit. Nonnulli ostium ventriculi, totunaque abdomen non solum oleo menthae, Lauri, nucis arο-maticae, aut cardiophil orum perlinire, sed vino quoque meraco, & generoso fovere posse cum utilitate existimant. Neque vana eorum opinio est;
Jam enim diu, saepiusque in Britannia usu compertum est, ut animadvertit Halterus, homines de sola materia extrinsecus per fomenta adplicata , tantum sibi sumpsissς, ut vitam ad aliquot dies protraxerint. Aristoteles iam grandi aetate confectus, & nimio Philosophiae studio fere deperditus, quum tanta stomachi imbecillitate, tantoque virium languore laboraret, ut iam adorci limina se brevi perventurum existimaret, huiusmodi auxilia ostio ventriculi applicando, ani ii , & corporis labefactatas Vires reparavit, diesque suos iam proxime desecturos longius, quam sperabat , produxit. Deinceps frigus omnino cavendum est; nihil enim magis inimicum debilibus est: Senes idcirco stragulis bene operiantur: manε, & vespere Dictiones adhibeant: vix unquam , nisi ad radios solis se exerceant : & in eo conclavi degant, quod ad meridiem sit expositum, aut quod saltem prunis ben8 accensis ab injurijs externi frigoris defendatur. Tan
115쪽
. Tandem silentio praeterire nefas esset illud auxilii genus, quod, licet nostra hac aetate vix, ac nec vix quidem in usa sit, nihilominus praestantissimum esse , omnique commendatione dignum , ratio suadet, eXperientia demonstrat, multorumque sapientium auctoritate confirmatur . Id nimirum in eo totum est, ut senes imbecilliatate laborantes, puerorum societate delectentur,& cum ipsis sub eisdem stragul is cubare non recusent, praesertim cum eo imbecillitatis perve . nerint, ut calor naturalis brevi extingui videatur. Iam profecto ab omni avo, Nansviet en asse rit, corpora interitura prae debilitate, aut senio,
conati fuerunt Medici refocillare, dum subtilissima illa exhalantia de valido juvenili corpore insinuabant debilissimis corporibus sub sis dena stragulis
decumbentibus. Rei veritatem exemplum Davidis satis, superque comprobare videtur , qui diuturnioris aetatis causa vigore naturali pene extincto, quum nullo cibo refici posset, nulloque modo calefieri, fuit Medicorum sententia, ut Sunamitidem, virginem scilicet, robustam , & sanam sibi lecto coniungeret, cuius grato consortio, &vitali halitu reiiceretur : Sapientique consilio fati.
sius successit eventus. Potuerant certo aut extructo foco, aut iusculis suavissimis languentis Regis calorem , & vires reparare ; Sed voluertant G a pru-
116쪽
prudentiores Medici, ait Hallertis, O Ores sana puella tu usum adhibere: ita enim ex sano, Gi-qlie robusto corpore, que exhalantur, maxime Sola. tiliores partes, in debile corpus se facile insinuant. Unde calorem naturalem restituunt, vires reparant, & novam quasi vitam inspirant. Neque hoc praesidii genus adeo insolens videri debet, ut ad sola Davidis tempora relegetur . Omni aevo , S ab omnibus sapientibus Me dicis, si quisquam aetatum memoriam repetat, in usum vocatum fuisse inveniet, &semper summa medicinae laude, medentium honore, & senescentium solatio adhibitum. Quam opinionem amplissim8 testatur monumentum illud, quod in antiquissimo marmore inscriptum, ita tandem na strae memoriae pervenit:
L. CLODIUS HIRPAN Us VIXIT ANNOS CLV. DIES V. ALITUS PUERORUM ANHELITU.
Praeterea Giorgiam Siculum, Platonem, Socratem, multosque alios, praesertim Ludi magistros, ultra centesimum annum dies produxisse, certa memoria est, Sapientioresque viri cogitarunt, non alia ex causa id obtinere potuisse, quamPuerorum,Juvenumque anhelitu quotidie se recreando di quo beneficio facillime perfrui poterant, quhm Litteras, & moralis Philosorhiae praecepta edocendo, totam vitam, in
117쪽
IGIed rosque dies periucunda Puerorum, & Juve num societate agebant. Agesilaum quoque insignem Spartanorum regem, cum puerorum con tulΜrrnio maxime delectaretur , ad longam statem vitam produxisse, in ii istoriae monumentis scrip tum invenio.
De Corporis consumptione . . Q Enectus hiemi merito eo inparatur; velut enim hiberno tempore arbores fere omnes ,& plantae primo marccnt, deinde siccescunt, Sctandem suo quoque modo decedunt: Iti.& homines, aetate marcescunt, siccescunt, dc pereunt et Unde inter propria senectutis mala senilis sicci-t s , sive illa corporis consumptio,' quam macum senilem Medici appellant , suum quoque locum sibi vindicat. Diversa autem macies in senibus est, ac in iis , sive viri sint, sive adolescentuli, qui tabe consumun tur. Ita tabidis sanguis acer, & mordax est, qui succum nutriturum partibus apponendum abraditi In senibus secus evenit; fibrae sunt, & mi- rima vasa, quae primo rigida, & sicca fiunt; propterea materiae nutritionis suscipiendae non
118쪽
idonea sunt. In adolescentibus quoque, dc viris tabe consumptis ab ulcere pascente viscera, praesertimque Pulmones, sanguis acer fit : In senibus Vero aetate confectis vasa tum lactea , tum ner-Vea Obtruduntur , quae nutritivo succo ingressum denegant, hine amissi reparatio deficit; illaque consumptio oritur , de qua agimus. Sed licet causa morbi diversa sit, curatio vero non prorsus diversa est: plurima enim in tabidis , ac in senibus, qui macie consumuntur, aeque proficua esse, constans edocuit experientia. Id- .circo ova recentia, dc sorbilia, pulticulae ex frumento turcico paratae, blandae seminum laciescentium emulsiones, & paucis ut multa complectar, quidquid exsuccas humestandi fibras,& rigida relaxandi solida virtute aliqua pollet, adversus senilem consumptionem merito com-
Non alia prorsus de causa balnea sub tepida ex decoctis herbis, & plantis, quae sicca humectent, & rigida emolliant, admixto praesertim
lacte non mediocrem opem allatura posse exi- sim O.
Insuper senibus unctiones proficuae sunt, quia hq quoque & sicca humectant, Jc rigida solida emolliunt; sed iis longe praestantiores blandae, & frequentes frictiones merito existiman
119쪽
Io Itur: quoniam harum ope alimentum ad cutem adducitur, corpusque nedum facile nutritur, verum quoque pinguescit, quod iam in equis Hispanus noster Columella tot retroactis saeculis animadvertit rQuum, nulla re facilius equos pinguescere, quam quotidiana frictione, verissimε ait. Galenus idem remedium laudat, eoque utebatur frequentissime, & non alia de causa, ut ipse fatetur, nisi quia vitale robur excitat, effcitque, ut nutritio , & reparatio corporis promptior evadat : Quare multos senes iam atrophia laborari. tes, fereque macie consumptos, frictione adhibita, paucis diebus carne felicissi in E implevit, ad integramque valet Ηdinem restituit. Praeterea obliviscatur, ut pluries monui, curarum senex , quoniam attenuant corpus quaecumque animi sollicitudines, sed praesertim tristitia, quae nedum carnem, sed etiam ossa, ut Scriptura docet, exsiccare solet. Contra vero animus gaudens, curisque liber aetatem iucundam, &floridam facit. Fruatur ergo innocenti vita, blan do corporis motu se quotidie exerceat; dulce amicorum consortium quaerat; Rusticationem , ubi aura sit lenissima, sectetur ; grato tandem , mollique lecto, placide, longeque quiescat. Jam denique in medium proferatur auxilium , si quid aliud , praestantissimum ad maciem seni-
120쪽
Io lem, quantum humana ferre potest conditio. penitus removendam , lactis videlicet, salutaris usus. Nullum porro lacti simile, aut inveniri, aut excogitari potest alimenti genus, quod pari
essicacia senile corpus refrigeret ; sales acres, &mordaces serosa sui parte temperet; solida flamenta a vitae diuturnitate dura, rigidaque facta, butyrosa emolliat; sicca, vacuaque intestitia, caseos a repleat, humidoque rore reficiat. Haec fimi liaque a solo lacte senes sperare jure merito
possunt. Quid enim lac est, nisi subtilissimuschylus e salubrium herbarum succo progenitus, puris animantium visceribus elaboratus , o milium fere viventium primum nutrimentum, & huma nae constitutioni maximi analogum, unde viae natis hominibus dat vitam; iam prae senio morituris conservat λ Quid plura 3 Aliquid dimini iulacte latet, scripsit Nepferus in epistola ad Versa scam , Uidi EUmeis oculis tanquam noCos homines
inde fuLios fuisse. Jure ergo Riverias assirmat, quod solum lactis usus possit in medicina facere
neoterismi , id est , hominis renovationem. Sed sepius infeliciter evenit, ut lactis usum maxime desideret senile corpus, tanta vero sit stomachi imbecillitas, tantaque intestinorum levitas, ut illud ferre non possit. In quibus rerum angustiis, ne miser: senes tam salubri, & pene unico, ut iradi in