장음표시 사용
61쪽
est epistola illa , quam Augustus Imperator ad Caium nepotem suum scripsit , quamque perlegere alicui forte non displicebit. IX. Kal. Oelob. ia et e , Mi cat, meus occellus jucundisimus , quem se per medius fidius desidero , cum a me abessed praecipuὰ diebus talibus , qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum calum . quβm ubicumque hoc die fuisti , spero latum , bene Valentem celebrasse quartum, sexage simum natalem meu .
Vare, ut etides , c materi cum communem senis. Tum omnium tertium , sexagesimum annum eva, Iimus. Deos autem oro, ut mihi quantum cumque
superest temporis , id salvis nobis , traducere lic sat in statu reip. faelicissimo se
Emenso ergo floridae aetatis curriculo, quum iam homo ad sexagesimum annum prope accedat, in quo qui vivit, Salomonis oraculo iam senex dicitur: ut vigorem corporis conservare,annorumque supervenientium incommoda, quae non a sole , orbeque stet Lito, neque a septenario numero, quem ad modum multi somniati sunt , sed a coniu- ni, constantique naturae lege proficiscuntur, aut omnino vitare , aut saltem imminuere valeat, multa observare debet, quae modo singili uim ostendere Operae praetium erit. Si vero longior aliquanto videatur oratio , haec cum amplitudine rei compa
62쪽
randa est, ita enim ne dum brevior, sed aequo fortasse angustior videbitur. Igitur, ut ea vivendi ratio institui possit, quae valeat sanam, & jucun-
senectutem facere, ante omnia oportet, ut
vir prudentia praeditus, quum prope esse senectu tem, aut iam imminere videat, negotiis sedulo renuntiet, iisque maxime quae in foro , aut militia geruntur, ne velut Equus, quem jam senium confecit , Teccet ad extremura ridendus, O ilia ducat . Favore itaque grandiori aetati concesso a legiabus senex utatur, adeoque receptui canens intra domesticos lares se recipiat, & sibi, suaeque valetudini consulens , quantum illi superest vitae, tranquillissime agat. Sed fortε rogabit quisquam;quomodo senex , qui in magna celebritate , atque in oculis civium quondam vixit, nunc vivet abditus,& in solitudinem domus receptus 8 Ita rogantis nex Martialis verbis respondeat is Tota die quid agam Θ Respondeo pauca rogatus. Luce Deos oro : famulos post arva reviso: Tartihκs atque meis Justos iκ dico lab/res :Inde lego, Phaebumque scio , musamque lacesso Hiuc oleo corpus frico, mollique palestra Σιringo libens animo , gaudens, ac faenore liber
Tondero , poto, cano, ludo, lavo, coeuo, quiesco.
Vide quam solerter Martialis iucundis, brevi
63쪽
busque praeceptis rect8 vivendi rationem instituat. Senes ergo, praesertim jam extrema aetate positi licet a publicis rebus omnino recedant, non ideo inerti otio marcescant, sed intra proprios lares . domesticosque parietes , si non reip . conservationi, saltem custodiae suae diligentius dent operam . Quemadmodum enim in adolescentia, viridique senectute patriae, propinquis, & amicis, ita in
deteriori aetate, extremoque Scenae actit, unus
quisque sibi maxim E debetur . Quae quum ita sint, quid per singulos dies senibus agere expediat ,
Nartialis inhaerens doctrinae , praeceptisque jucundissimis iam ni odo exponam : & rebus ordo ut lumen asserat, a prima luce dicere incipiam , gradatim inde per singulas diei partes dicturus . Ubi primum senes suscitentur de somno, princeps cura sit preces devote fundere, & gratias age re divinae pietati, quod eo aetatis pervenerint,
quo paucis pervenire, raro Supremus rerum Moaderator elargitur, quum longa, & sana valetudo non exiguum divinae providentiae manus esse cor.- sueverit.
Si dies serena , & temperata sit, tuto surgant ad auram leniorem captandam , & sanguinis aestum sui aminandum: Si vero frigida, humida, aut agitata ventis, lecto conquiescant: neque tuto surgere licebit, nisi propior sit meridies, quam auro
64쪽
ra;it, dies longa praesentia solis quodammodo te. pefacta debile senum corpus minus offendit. Sed priusquam e lecto surgant, vestesque induant, caput primo, & collum, deinceps pectus , dorsum , & Ventrem , mox brachia crura , ' tibias perfricandi curam habebunt: ita enim crassa attenuantur, impacta resolvuntur, firmantur sols-da moventur flaida, superflua que per cutis spiracula facilius eliminantur , unde , sanitas,& vitae productio facile subsequitur :Corporis vires longiori noctis spatio aliquantulum labefactatas iam modo refocillare curabunt, quod obtineri potest, si jus ex parva pulla, aut ex
vituli laetantis carne, recentis ovi vitello permixto sumpserint, aut si casse potum ex lacte caprino, vel vaccino sorbillaverint, potionemve illam iucundissimam aeque, ac salutarem , qtiae vulgo Cho solata dicitur, quaeque non sine causa creditur, , Angeliei
Non corpori tantum subvenire , sed animo quoque senibus cura sit; quoniam animus etiam, ut Cicero loquitur , , Nili tanquam lumini oleum in- pilles, extinguitur bene tute se ut ergo corpus cibo, illi & animum lectione nutriri , & refici necesse est.
Matutina corporis exercitatio sensibus aequε ac matutina resectio , necessaria existimatur, prae se
65쪽
tim diebus serenis, & ventis silentibus: ignavia
enim, ut maturat senectutem, ita quotidiana corporis exercitatio eam retardat, & producit. Varia sunt eXercitationum genera, quae jam diu in usu esse cons ueverun t; ex quibus e am , quae incurru , aut octophoro fieri solet ,omnium Jucundisse simam csse censeo ; deambul ationem vero inter omnes saluberrimam, quae super caetera alia exercitationum genera , id praecipue habet laude , &commendatione dignum , quod aeque pueris, quam adolescentibus, aeque viris, ac Senibus utilis est,& ontibus aeque facilis, ac necessaria . Martialis inde adscribendum insaniae putavit, si quis sanus, ct validus alienis pedibus deambularet per Urbem :quapropter Philippum quendam sic inscctabatur OLIopboro Sanus portatur , Avite, Pbilippus :Hunc tu si sanum credis, Avite, Iuris. Sed in exercitationibus corporis , quemadmodum in quibuscumque aliis rebus, quae ad vitae regimen spectant, habenda semper consuetudinis ratio est, semperque longo usui aliquid tribuendum'. Quoniam assileta exercitia delectant animum , atque delectatione corpus excitant i Inusitata funt sine Voluptate , & corpori cum languore os sciunt. Verum id incommodi secum senectus asterre solet, ut animadvertit Gerardus Mead . corpori exercendo Cires etix sufficiant, cum tamen fa- D nitas
66쪽
onitus id maxἰme requisat. proinde frictiones Vir doctissimus proponit, quae exercitationis vicem gerant : Fasque vel propriis manibus , vel opera servorum quotidie fieri suadet; si vero verriculis ex setis caprillis confectis perficiantur, majus . auxilium ex iis habeb tur , quemadmodum multiplici experientia probatum fuit, praesertim in iis ,
qui fibra latiori praediti sunt, & ad obaesitatem facile tendunt
Quoties vero vires permittant , deambulatio pluris iacienda est, adeoque quibuscumque aliis . exercitationibus praeferenda . Huic exercitii generi , cum prima laus sit, firmare corpus, &spiritum recreare, hanc etiam saepe utilitatem aia seri , quod appetitum moveat is qui bonum ad prandium cond menti genus est. Mensae ergo post
gratam deambulationem senes accumbant , quae
si simplex, ac parca sit , illis salubris erit. Multa fercula multa mala faciunt, inquit Seneca, & me. rito ;. . . . . . Nam si simul asti,MUcueris elixa , si Vul conchilia tardis Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tum n tum Lenta feret pituita . Inter varios, multiplicesque cibos , quos abunde provida Natura offert, nonnulli prorsus alieri , multi vero sunt stomacho senum amici. EX
67쪽
liis primum locum panis habet, qui ex tritico,
albaque ejus siligine conficiatur, quique fistolo. sus sit, pondere levis, & bene fermentatus. Reliqua Cereris dona, ex quibus Panis fieri solet, non satis innoxia sunt. Proximum pani locum carnes obtinent , praesertim Gallinae Capi Galli Gal. Iin acci & lactentis Vituli. Turturum insuper, Pipionum, Turdorum, Naudarum i & similium passerculorum carnes, & gratae senibus sunt , &minime noxiae. Pisces quoque praesertim , quos in Mari, & inter saxa piscari detur , boni succi
sunt, & laudem omnem merentur: qui vero in
paludibus , stagnis , fluminibusque limosis reptant, palato grati esse solent , sed stomacho alieni . Ova ex Gallinis nuper edita , si tremula sorbil. lentur, tum carnibus, tum Piscibus , cuius cnmque generis sint, a senibus praeferri debent , quoniam alimento, & substantia laudatiori praedita sunt, & quia facilius a debiliori senum stomaco
Legumina vel nullam , vel perexiguam habent
utilitatem , quoniam fere omnia aegre concoquuntur, & succum non bonum generant: flatus insuper in ventriculo facile movent. Nihilominus quidam cicera laudant, non ulli lenticulas; sed sere omnes phasellos , & fabas furiis devovent: ipseque
Pythagoras, qui aliunde victum herbarum , & le-Da sum
68쪽
SIguminum commendabat, abstineri a sabis, disti pulis acriter imperabat: mod habet, ut ait Tullius , inflationem magnam is ciba, . Olera leguminibus salubriora sunt, nam lactuca , &ci coria sanguinis calorem temperant, & acrimoniam emendant, spinacia & beta alvum emolliunt, &absque phagmacum ope, quod in decrepita aetate non parvi faciendum est, ad secessum adigunt: Tandem Asparagi, Lupoli, Rapae , omnesque Raphan
urinae vias reserant, itaque superfluum serum eliminant, quod in hac aetate maxime desideratur : ideoque huiusmodi cibi merentur, ut in delitiis, familiarique usu a senibus habeantur . Fructus deinceps commendat idnem quoque promerentur , praesertim , quos horreos Medici appellant, veluti cerasae , fraga, pira, ficus pingues ,& uvae dulciores , dummodo iisdem senes parce utantur ; Copia enim comesti quandoque laedunt, quoniam aciditatem, satus, doloresque in stomacho imbecilli facile movent. Sed inter tot , adeoque varia alimentorum genera , nullum simile lacti inveniri posse , putamus, quod nullum sit magis senecti iti amicum. De hoc iam Aretaeus scripsit: Sumptu esse suave, potu facillimum , nutritu solidum , qu4libet esca pueris familiarius visui colore delectabile, medieamentum arteriam ηρη perans, gκttur levigans , dulceque senectetitis
69쪽
. Hpri elidium. Vtinam ergo senes lacte hieme, utinam aestiate uterentur l Ita certe vitam dulcius,& diutius ducerent .
Nos ad caetera illud ad' imus, quod nullum
in ampla rerum natura alimenti genus sit , quod pari efficacia senilia corpora reficiat : Nullum, quod adeo facile in substantiam edentis immutetur, nan x chylus est subtilissimus, pristio in chilo. petis , mox in laetiferis mammarum ductibus ela. boratus. Inde jure merito Vepferus in epistola ad Versastam affirmat, se multos vidisse solo usu la. et is, tanquam novos homines factos fu isse . Et Zerbius medicus veronensis in sua Gerontoco mi atellatur. quod Senserraru aliqui luctν usu continuo innoxii, cum utilitate maxima in longos annos processerint, adeoque longius centum annis vixere. Quod rationi non minus, quam auctoritatibus consentaneum videtur. Quid enim rationi magis congruum ess , quam quod id alimenti genus , quod a primo ortu homini vitam dedit, eum ab interitu defendat 3 Et quod prima extruxit nascentis flamina , eadem senescentis corporis , &iam defecturi prae debilitate rursus nutriat, bc reficiat λJam vero, licet omnes fere Medici tum veteres , tum recentiores pro reficiendis senibus lactis eis caciam minime renuunt, non tamen in quali-
70쪽
s tate , modo & quantitate eius propinandi conveniunt: Multique multa de hac re subtilius excogitarunt; quibus praetermissis, ne parum utilibus disputationibus tempus teramus, eam sententiam nobis placet amplecti, quae primo lac muliebre, deinde asininum , deinceps caprinum , tandem
accinum senibus convenire declarat: eaque quantitate , & praeparationis modo , qui eorum corpus reficiat , non oneret, ventrem emolliat, non solvat.
Non minori cura, & diligentia senibus habenda est circa ciborum mensuram, & quantitatem , quam circa eorum delectum & qualitatem . Et
quoniam hactenus de ista , iam modo de illa quid.
quam animadvertendum videtur , ut ita non minus ex cibi delecta , quam debita quantitate maxima utilitas perientiatur . Ea cibi quantitas senibus satis videtur , quae vitam substentet , non Obruat . Idcirco ille modus in victu serbandus erit , ut cibus neque supersit, neque deficiat ; qui superest, ca. lorem naturalem opprimit, qui deficit, extinguit , ' viresque imbecilliores reddit; imbecillitos autem , ut Celsus monet, multis vialis cbnoxia est. Parciori itaque victu senes utantur , sed frequentiori; terque potius in die . quam semel cibum capiant, quoniam , ut Galenus animadvertit Tales