De consequenda, et producenda senectute disquisitio.

발행: 1790년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dit, quae frequenter erigunt Ohi- sus octionem , '

r uultam autem , O climulatam nequeunt jubstinere. Deinceps quemadmodum in puerili aetate gradatim alimenta augere oportet, quoniam in dies crescit naturalis calor, & robur stomachi augetur, ita in senectute minuere opus erit , quoniam

languidior fit in dies vitalis ignis, & robur sto-arnachi infringitur. Praeter satietatem , ab aliis etiam senes .cavere oportet, & primo a calefacientibus omnibus . &spicito sis , live cibis, sive po Libus, quoniam exsiccatis corporibus nihil aeque damnosum , quam cibi, Sc potus, qui interiora fervefaciant. Deinde condimenta omnia , salsamenta, quaecum me alia gulae irritamenta vitare quoque expedit, quoniam propter dulcedinem plus illi accipiunt, quam 'par est & quod multo peius est, assumpta dissicilius conquo quiant. Idcirco cum Socrate apud Plutarchum de tuenda valetudine) existima, mus , quod senibus cavendi cibi, qui non esurion. res denuo ad edendum ineditant ; caetendi sunt potus, qui non sitientes denuo ad bibendum

Minor diligentia in potibus , quam in cibis adhibenda est . Si quae enim intemperantia . ait Celsus, tutior cit in potu, quam in esca . prae Sertim si aqua simplici, & probatae qualita sis familia-D a riter

72쪽

riter senes utantur, quae certe vino praeserri debet ; tum quia praestat optima lympha mero ; ut sententia Medicorum est : tum etiam quia sola purissima aqua virtutem habet ,eam agilitatem, &mobilitatem corporibus communicandi , quae in fibrarum interllitia effunditur .maeque dum durat

inquit Halle rus, senilis reortis causas rem Ust.

Potus idcirco familiaris senibus aqua sit, aut saltem vinum multa aqua dilutum . Aliquando vero generosi , veterisque vini haustulum degustare minime alienum esse credimus; vinum enim donum D. providentiae adversus senectutis duritiem esse , cum Platonis sententia experientia convenit ,& re quidem vera, si modice bibatur, praeseg tim vetus, & generosum, roborat stomachum, calorem excitat, animi aegritudines lenit, & ita quodammodo reviviscit senectus ; Si vero largius, mens insanit , stomachus languet, ipseque naturalis calor extinguitur, non secus , ac flamma extingui solet, si oleum nimie lampadi et fundὶ-

Ne vero senes vini suavi lenocinio allecti plusquam par est, bibant, mensuramque sanitatis exce dant , opus erit, ut illud Strabonis seria cogitatione perpendant , fixumque memoria habeant ,

73쪽

Ita porro speranduna est , ut pocula non exauriant, sed modice deguilant: neque ea adhibeant veluti Torquatus coram Tiberio, qui tres congios uno haustu ebibit, unde Tricongij nomen sortitus est , sed velut in simposio Xenophontis: minuta sci licet, atque rorantia, & quibus in sene- ct ite sua dclectabatur Cato , quemadmodum apud Ciceronem legimus . Sed satis jam de cibo , Scpotu, ne ad nauseam usque parcimoniam extollamus : modo alia praecepta de tuenda senectute

tradamus .

A prandio somno indulgere aliquid senes debe

ut, qui licet testimonio Plauti, aliorumque Medicorum sententia, non bonus hominibus sit, tamen cum nihil suavius senibus accidat, non ideo omnino interdicendus est , praesertim si consuetudo accedat, cui plurimum semper tribuendum. Id solum , ut brevis sit omni sitidio , ac diligenti curandum. Si enim observata merentur fidem id multiplici experimento compertum est, quod meridianus somnus, si brevior hora sit, senile corpus roborat, animumque eaecitat ; Si vero longior corpus hebetat, animique vires exolvit. Illud etiam praetermittendum non est, quod molestias, quas meridianus somnus aliquando facit, torporem scilicet, & pigritiam , quamdamque ad dormiendum proclivitatem potus in

canta

74쪽

cantamenti instar discutiat . Quod idem praestare

videntur decocta ex cinnamomo, cX 8, ex Cam0-

milia floribus, aut cortice citri parata, quae albi Dsimo saccaro ad gratiam dulcescant ,& dum calent, sorbillentur. Excitati a somno humanarum , aut divinarum rerum lectioni aliqn id tribuant. Cum enim senectus sine operosa actione , ut plurimum sit , si etiam sine lectione foret, aut contemplatione , non vita porro iam esset, sed quem ad modum Seianeca inquit, Civi hominis sepultura . Flexo jam ad vesperem die, senes ad deambulandum redeant; quod in agro potius, quam in urbe; in urbe potius , quam domi salubrior erit . Si vero fieri possit , per viridaria spatiari , praestantius erit. Ita enim suavi florum ,& herbarum halitu , gratoque illarum adspectu languentes propemodum senum spiritus suo modo foventur, &recreantur. Possunt quoque senes agris oblectari, Corumque cultione animi taedium , aliasque senectutis molestias fallere .. Agro bene culto , ait Cicero , vibit potest esse , nec usu uberius, nec specie

ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, Cerrem etiam inCitat, atque allictat se

xes Ius. Ubi enim potest illa aetas aut calescere Vel apricatione melius, vel igne λ Aut vicissimum bris aquisve refrigerari salubrius Θ

75쪽

srope solis occasum domum se conserant, ut serotinum frigus, Quod in ea aetate gravedines, di- si illationesque concitat , facile effugiant: quas quoque devitare poterunt , si palio bene operiantur , caputque, praeter galerum, ascitio capillamento exornent; Quoniam multiplici experientia comper tum est, id ornamenti genus satis commodum,

di salutare fuisse hominibus, iis praesertim , quibus

ob aetatis iniuriam , aliamve causam caput sit crinibus denudatum . Ita enim hibernum frigus , temporum vices , aerisque inclementiam minori incommodo sustinent. Jam modo cum nox accesserit , ne tristitia seMes laborent, aut perlongo noctis spatio sibi ipsis taedio sint, danda illis opera, ut dulci intera quales colloquio , aut suavi Musicae concentu, gratove ludi genere recreentur: quo pacto sperare licet , ut noctis molestias & taedium aliquantulum fallant. Neque grato ludi genere animum aliquando laxare , indecorum senibus videri debet ;Nam Socrates iam senex deprehensus ab Alcibiadeludens cum pueris non erubuit: Et prim iis fabularum magister Attico deridenti illum, quod pue-xorum in turba nucibus ludentem vidisset, in-

fuit cito rumpes arcum , semper si tensum habueris ;li la ori , chra erit nillis

76쪽

Sic lusus animo debent aliquando dari,

Ad cogitandum melior , ut rcdeat tibi. Tandem ad coenam ventum est, quae utique . quo parcior , eo salubrior erit, adeoque morem Lacede moniorum senes imitentur, qui caenaturi paninihil addere soliti fuere praeter nasturtium . Si vero nos ita coenandi nimie rigidus videatur,aliquantoli. centius coenae indulgeant. Mensam idcirco fructibus bene maturis, piscibus , & oleribus coctis, ovis

sue sorbillibus, aut lacte tantum , & pane sibi pa

rare iubeant. Vt coenam sumpserint, parumque intra domesticos parietes deambulatione se exercuerint lect6se committant; & remota omni animi cura, &quacumque molesta cogitatione, totis noctibus conquiescant. Neque ad primum galli cantum , aut luciferi lumen ; sed postquam sol ab aurora aliquantulum des exerit, gravioresque nebulas ejus salutari influxu discusserit, e lecto surgant, ad

consueta munera redituri.

i Hactenus de illa vivendi ratione verba feci, quam per singulos dies senes amplecti debent ;sed cum aliam per singulas anni tempestates eos exequi oporteat, de hac quoque jam modo dicam , & dicam brevius , quam res tanta postulare videatur . Et primo, si votis sortuna arrideat, maxima cura , diligentique studio senes ad habitandum

77쪽

ori civitatis parte constructa fuerint, ubi aer cla rus,' ubique apertus sit: Ea vero fugiant , quae vel ad flumen , vel ad Pomeria , vel circa muros , aut loea, ubi faeces, reliquaeque immunditiae tetrum odorem spirantes stabulantur, posta fuerint, quia inibi habitantes, etiamsi aetatem floridam agant,& robustissimi sint, facile aegrotant ,& pereunt, eo quod impeditam habeant in sensibilem per spira tionem , & quod noxios, & beneficos vapores per cutem, respirationisque ductus facile. absorbeant,

unde multae ostensarum causae oriuntur.

Conclavia insuper in prae laudatis domibus habi. tent persatum aestiunm , & hiber num solem habentia: ita enim beneficio loci ad ersus solis ardorem, frigidi qui aeris inclementiam tuti esse poterunt . Si vero , latrante cane , calor eos adurat,ad montana loca, arboribusve consita ascendant: ubi gratior aura , arboreaque umbra lenit,ut plurimum,

solis ardorem . Cum vero bruma nimio frigore eos offendat, ad littora maris descendant, quae, ut plurimum, tepent hieme: neque ab iis iucundis. simis locis recedant, donec hirundines, quae primae sunt nuntiae veris 4 ad nidos suos memores

redeant.

Denique cibum , & potum sumpturi te mee states anni quoque inspiciant. Astate vinum d dum iiii

78쪽

catius bibere, hieme meracius , senibus convenite aestate pariter oportet, oleribus uti, fructibusque horeis, & cibis iis, qui calorem temperent, corpusque refrigerent. Hieme Vero carnibus , cI. bisque siccioribus , & iis omnibus , quae urinam moveant, caloremque excitent. Quoniam aestivorempore calor, & siccitas brumali ; pituita, omnesque frigidi humores in senibus cumulate abundant . Per Autumnum, & Ver minor cura in cibo. sic potu senibus sit; in vestimentis vero maior, adeoque sine veste , sine pallio , sine pileo .& sine calceamentis Iovi stigido minime se exponant.' vespertinum quoque, & matutinum frigus effugi

ant; hoc enim tempus propter Coeli varietatem Corigae, caltarro aliisque morbis obnoxium est, quoniam ut vates verissime docet.

Dummodo frigoribus premimur modo Disimur aestu.

. gere non certo corpora Iangnor habet

Ex his, quae de senectute tuenda in medium protuli, futurum spero , ut adeo salubri, jucun da, & tranquilla valetudine Senes fruantur, ut si eorum quisque interrogetur : Quo tandem esse vellet in vita 3 Cum Leontio Giorgia iam centena in , quem dinodum Cato apud Ciceronem de senes ute pronust tiavit, nihil habeo quod in cu

79쪽

sem senectutem, respondeat . Vidimus has tenus qua via, & quibus conservatricis Medicinae praesidiis, senum Vita incolumis servari, diuque produci possit, modo videbimus quae in mala senes frequentius incidant, unde ea oriantur , & quibus sanantis Medicinae praesidiis , aut penitus tolli , aut saltem leniri valeant; de quo licet potiremo loco agam , praecipuus tam eii est huius operis labor

80쪽

' DE CONSERVANDA'

PARS OUARTA

mala in senes frequentius incidant: De eorrem Origine: Et quibus Medicinae auxiliis aut tollenda sint, aut leni nda.

Ascitur horno , crescit, viget, decrescit, & perit. Infantia , Adolescentia, Virilitas,

Senectus, ct Mors alia ex alia nascitur, alteri. que altera obrepit. Singulis aetatibus sua est propria sanitas , & sua sunt propria mala. Nec mirum videri debet, si pro varia aetatum ratione Va ria quoque mala homines sustineant; Cursus enim certus aetati a natura datus est; et sua cuique aetatis parti, ait Cicero , lcmpestietitas est data ;sicut ergo aetas ab aetate differt, ita in qualibet aeta te morbi suum quoque discrimen habent . Quae ergo mala frequentius Senes, quam Pueros , & Viros offendere consuescant, unde eorum origo , & quibus artis praesidiis aut penitus tolli, aut saltem leniri valeant, ut inceptum opus nu-

SEARCH

MENU NAVIGATION