장음표시 사용
131쪽
iuuando subsequitur, ut iustitiae coronam bene viventibus reddat, quam non in hoc
saeculo, sed in futuro fidelibus suis largiturus est Dominus, dum vasis miserico diae gratiam largietur, &vasa contumeliae aeterno semper arsura deputabit incendio. In quibus vasis misericordiae atque contumeliae, multum senss istorum fratrum averitatae discordat, quibus videtur ipsos esse vasa misericordiae, qui Ecclesiasticae siue saecularis militiae habent in hoc saeculo
dignitatem ; clericos vero dc monachos, vel quostibet laicos vasa esse contumeliae. Minus enim attendunt Dei bonitatem, quae vasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam,a vasis irae atque contum eliae gra- tuita dilectione discernit, in illuminatione cordis, hoc est in fide, spe, dc caritate consistere: in quibus qui perseuerauerit V . in fine, hic saluus erit. Ob hoc beatus Paulus' non cuiquam saeculari, siue Ecclesiastica praedito dignitate, sed omni operanti bonum, gloriam & honore,& pacem testatur donari posse: dc de vasis quae in domo magna sunt loquens , non ait quia potior quemquam dignitas vas honoris efficiet, sed honorem verum mundatis asserit lar- .Tἰm, Siendum. Sic enim dicit: In autem
132쪽
' De veritatep destinationis. 1 i,
domo non Ρά- si ne asa aurea , argentea,
Ita lignea id illa : quaedam quidem
sent in honore,quaedam )ero in contumelia. Si quis autem emundauerit se ab istis, erit Pasin honorem fandis icarum, γ Πνrile Domino ad omne opus bonum paratum. Beatus quoque Petrus ostendit per misericordiam Dei secundum qua vasa misericordiς appellantur, quicumque saluantur, non dignitatem temporis in hac vita, sed donum regenerationis in fide, spe, M caritate conferri. Ait enim : Benedictus i-i Deus,oe pater Domini nostri Iesu Christi,quipe=magnam misericordiam regenerauit nos in I mem tuam, per resurrestionem Iesu Chriyti a mortuis in Lepeditatem ineorruptibilem, oe incontamina- , tam , oe immarcessibilem, construatim in eoelis, in )obis qui in irtute Dei cui lodimini per fidem insalutem paratam reuelari in rempore nomyimo, in quo exultabitis, modicum nunc iferi potestpertriti itiam in ruriis tentationibus, Peprobatio ,-
. praefidei multo pretiosior fit auro, quod per i emprobatur, m inueniatur in laudemΦ oriam Ohonorem, in reuelatione Dominino tri Iesu christi: quem non ideritis, diligitis, in quem nuc
quoque non )identes creditis, credentes autem ex
ultatis latitia inenarrabili oe honorificata, reci-ρientes sine idei Pestrae salutem animarum. Videtis pastorem sanctum ovibus , quas ab
133쪽
ipso principe dominoque pastorum ale' das accepit, salubria spiritalis doctrinae pabula prouidentem. Nempe ostendit, quia Deus hic permagnam misericordum suam in suis fidelibus operetur, scilicet regeneratione,non in spem saecularis aut Ecclesiasticae cuiuspiam transitoriae dignitatis : sed in spem vitae aetern*: nec in haereditatem Imperialis, Pontificalisue militiae, sed in haer
ditatem incorruptibilem M incontaminata dc immarcessibilem: neque affectandam in terris, sed coseruata in coelis: nec in eos,qui saecularis aut Ecclesiasticae dignitatis adipiscuntur temporaliter culmen, sed in eos, qui in virtute Dei custodiuntiir per fidem in 1alutem, non utique iam perfecto concessam in hoc saeculo, sed paratam reuelari in tempore nouissimo, , inquit, exultabitis: statim q. vitae praesentis insinuans qualitate, intulit: Modi is nunc ,si feri potest, pertristitiam in istinnuiombus. Cuius vero utilitatis causa haec fidelibus accidant , subsequenter insinuans, Vt probatio, inquit, ,-yrae fidei multo pretiosior sit auro , quod perem
probatur, m inueniatur in laudemqgloriam, honorem. Quando vero sit huius honoris A gloriae speranda collatio, mox aperit,
in reuiatione , inquiens, in christi. Quod
134쪽
De veritalepraedestinationis. II9
etiam vas electionis insinuans dicit, Monui enim estis, Ῥιω des ra abscondita est cum Christo in Deo: Cum enim Christus apparuerit dita destra, runc- Oi apparebitis cum ipso in gloria. Quantum ergo pertinet ad huius temporis vitam , constat quia in Ecclesia nemo Pontifice potior, & in saeculo nemo Christiano Imperatore celsior inuenitur. ΟΜ. 829.
Sed non ideo quilibet Episcopus vas misericordiς putetur in gloriam praeparatum, quia Pontificali militia fungitur: sed si progrege sibi credito sollicitus semper inuigilet, praedicet verbum , instet Opportune, importune, arguat, obsecret, increpet, in
omni patientia& doctrina, nec sibi dominatum superbus usurpare contendat; sed Apostolicis informatus eloquiis exemplu, se cunctis exhibeat: nec si ullius altitudinis collatum sibi gaudeat temporale fastigium, sed si humili corde fidelibus praebeat bonae conuersationis exemplum. Clemetissimus quoque Imperator non ideo est vas mise-
ricordiae prς paratum in gloriam, quia apicem terreni principatus accepit: sed si in v imperiali culmine recta fide vivat,& vera cordis humilitate prςditus, culmen regiae . dignitatis sanctae religioni subiiciat: si magis in timore seruiat Deo, quis in tumore
135쪽
dominari populo delectetur: si in eo lenita iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem: si se magis diligendum quam metuendu cunctis exhibeat: si subiectis salubriter consulat: si iustitiam sic teneat,ut misericordiam non relinquat: si prae omnibus se sanctae matris Ecclesiis Catholicς meminerit filium,ut eius paci atque tranquillitali per uniuersum mundum prodesse faciat suum principatum. Magis enim Christianuxegitur ac propagatur Imperium, dum Ecclesiastico statui per uniuersam terram cΟ-sulitur , quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur No ergo per qualibet saeculi aut Ecclesiae dignitatem, sed per fidem, quae per dilectione operatur, unusquisque vas in honorem dono Dei miserantis efficitur. Non enim saluator noster beatos voluit nuncupari habentes s cularem aut Ecclesiasticam dignitatem, sed pauperes spiritu, mites,lu- , gentes , esurientes, sitientesque iustitiam, misericordes, mundos corde, pacificos, Mqui persequutionem propter iustitiam patiuntur. Nec Abraham patrem nostrum toporales honores vel diuitiae ad Dei amici, tiam perduxerunt: sed quia credidit Deo,
reputatum est illi ad iustitia, amicus Dei
136쪽
De veritate praedestinationis. 42 I.
appellatus est. Nec pauperem Laetarum, aerumna paupertatis & famis afflictum, sterna requie inopia atque ignobilitas temporalis exclusit: sed virtutem, quam diuinitus Abraham diues accepit, ut in diuitiis pauper spiritu sancte viveret; eandem accepit Lazarus, ut afferens fructum cum t terantia translatus. ab Angelis in sinum Abrahae perueniret. Hoc autem ideo factum est, quia secundum taculum alia copia Abrahq diuitis, alia Lagari pauperis videbatur inopia: caeterum secundum Deum, de paupertatem sanctam cum La Zaro communem Abraham diues habuit, & diuitias sanctus cu Abraha Lazarus pauper indiuisa c5munione posse div. Deus enim pauperes Elegit in hoc mundo, diuites in fide, haeredes regni, quod promisit diligentibus se. Ipsa fide diuites fiunt omnes, qui scientes quia praeterit figura huius mundi, mortui
peccato, Viventes autem Deo, non indignitate teporali, sed in cruce Domini nostri Iesu Christi cum Apostolo gloriantur. Saecularem quippe, siue Ecclesiasticam dignitatem, possunt 3c vasa misericordiae, δίVasa contumeliae temporaliter adipisci, quia ista bonis sunt malisque communia: in
cruce autem Domini Iesu Christi vera
137쪽
. citer gloriari, proprium est vasorum misericordiae, quae praeparauit Deus in gloriam, quae-vocavit non solum ex l udaeis, sed e tiam ex Gentibus.Ista vasa veraciter Christi esse beatus Hulus intimat, dicens: Qui aure fiunt Christi, memsiam crucifixerunt cum Pitiis concupiscentiis. Quisquis hoc diuina illuminatus miseratione cosiderat, nullatenus audebit quoiubet laicos, quanta cum q. culari praeditos dignitate, mundi contemptoribus clericis ac monachis sancte viventibus praeponere: ut illos vasa contumeliae appellet, a quibus diuinae gratiae dono mu- dum ipsum contemptum videt atque calcatum; & illos pro temporali potestate putet esse vasa misericordiet, quos manifestum est in culmine saeculi constitutos, id est mundi huius religiosos principes, mundi contemptorib. no solum Episcopis,sed etiam onachis, Christianae religionis obtentu, seipsos veraciter atque laudabiliter subdidisse. Ergo ne quisqua Christianus potest
ita vas misericordiς dicere imperatore C5- stantinum, ut vasa contumeliae Antonium appellet, & Paulum i Nonne si ipse beatae memoriae AugustusConstantinus humanis rebus hactenus interesset, tam noxiam sui nominis laudem inter maximas contume
138쪽
De veritate praedestinations. I 23
lias deputaret Aut beatum imperatorem Theodosium sic potest quisquam vas misericordiae dicere praeparatum in gloriam,
ut Ioannem Thebaeum monachum a vasis misericordiae segreget, A Vas in contumeliam factum peruersus affirmet: chm ipse gloriosissimus Imperator , cui Deus fidei merito, quam ipse donauerat, etiam indomitas subdidit gentes, tantam dicatur memorato viro Dei honorificetiam detulisse ut nullatenus illarum praesumeret subire conflictus, priusquam fuisset Prophetica illius responsione firmatust Ergo ne tantum virum religiosissimus Imperator vas contumeliae fuisse credebat, is quo sic Deum humiliterque consuleret, dc per quem sibi Deum vera respondentem ipso. rerum effectu testante protinus agnouisset i Quis vero neget beatos Episcopos Innocentiu Romanum, Athanasium Alexandrinum, Eustachium Antiochenum , Gregorium Nazianzenum, Basilium Caesariesem,Ambrosium Mediolanensem, Hilarium Picta-uiensem, Constantinopolitanum Ioanem, Aurelium Carthaginensem, Augustinum Hipponensem, caeterosque pontifices , ut Ecclesias Dei vigilantissime gubernantes, ut nascentibus, aut iam natis haereticis hae
139쪽
bitante in se sancto Spiritu restiterunt, nec veteres lupos Eccletiastico gregi permittentes irrepere, nec nouos perniciose intra ouile dominicum latitare ; quis inquam istos neget vasa misericordiae, quae Deus praeparauit in gloriam 'Sed quis usque adeo diuinae fidei caritatis inimicus, ut Paulu, Antonium, Ioannem, Hilarionem, Macariti, alto'. similis vitae ac sanctitatis monachos, in quibus & rectae fidei veritas, Msanctae conuersationis refulsit integritas, vasa contumeliae non metuat appellaret Absit ab omnibus Christianis, ut talia de bonis seruis Dei credant. Quotquot spiritu Dei aguntur, haec indigne non solum de monachis, qui se ipsos castrauerunt
propteX regnum coelorum, sed& de laicis coniugatis recte credentibus, recteque vi-
irentibus suspicantur. Diuersus est quidem seminis fructus, quod hominis filio seminante, terra bona foecundo sinu suscipit
nutriendum e nec tamen centenus itus, sed &sexagenus,& tricenus,ut in horreum congregetur, Deo nunc interius incrementum largiente nutritur. Dicit enim
Ddiis per Prophetam, daturum se spadonibus, id est, virginibus, in ciuitate sua, Min muro suo honorem dc locum meliorem
140쪽
De veritate praede linationis. Ia quam filiis & filiabus. Sed & ipse in suo
Apostolo loquens, honorem congruum continentiae viduali Sc coniugali pudicitiae, bonitatis suae largitate concessit, dicente Paulo, Vidi s honora , quae )ere didue puni. i Et rursus , Honorabile connubium in omnibus.
m thorus immaculatus. Itane Apostolus, qui in magna domo alia dicit esse vasa in honorem, alia in contumeliam, honorari Viduas, coniugatosque prsciperet, si eos inter vasa contumeliae deputaret i Vasa quidem esse in honorem omnes, qui spretis facultatibus in fide de caritate deseruiui, nullus audet negare fidelium. Sed quis vasa contumeliae dicere audebit illos, quibus ad dexteram constitutis ob hoc dicturus est Dominus, quia eum in suis minimis esurientem sitientemque pauerunt, Vestierunt nudum, susceperunt hospitio peregrinum , visitauerunt infirmum , M in carcere constitutum ' Quis istos omnes audeat dicere vasa facta in contumeliam, quos ipse figulus ituros in vitam testatur aeternam ' An forte isti monachos & laicos deuote Domino in suis gradibus ac professionibus seruientes, in hoc tantum siῖculo vasa esse contumeliae dicunt, quia eos assici contumeliis , tribulationibusque perspi-