장음표시 사용
171쪽
in rebus creatis aliqua signa esse illius si m-mae Trinitatis: ut euidenti ratione pateat, ' quantus sit error haereticorum: ut cum in rebus creatis & Trinitas Munitas sit, ipsam - Trinitatem quae Deus est,in unitate naturae' esse non credant. Huius scilicet aeternae atque incommutabilis Trinitatis potentia
creata sunt omnia. Sed excellentiorem, ac primam in creaturis ortam reperimus rationalem Angelorum naturam, de Dei sui dono beatam , M per liberum arbitrium beatificatam non iugiter adhaerentem. Ex quibus quaedam pars Angelorum, nolens sui creatoris facere voluntatem, ab eius c5- templatione deiecta seruatur in iudicio punienda, Petro Apostolo dicente , Deus
,rit, . peccantibus nonperpercit : sed cateris in--
femi detractos in turturum tradidit in iudicia reseruari cruciandos. Merito quippe poena ignis aeterni in perpetuum punientur: quia si voluissent in sua perseuerare beatitudine, su fragabaturais utiq. voluntas libera.Per qua voluntatem ad seipsos, non ad Deum conuersi, effecti per superbiam tenebrosi, &in huius aeris ima detrusi, seruantur in iudicium puniendi. nullum in eis voluntatis bonae remansit vestigium. Illi autem, qui
seruauerunt id rod facti sunt per idem li-
172쪽
berum arbitrium , Deo scilicet creatori suo incessanter adhaerentes, per id quod steterunt gratia Dei beatiores effecti sunt: sie
etiam ut voluntas eorum , nec velle habeat peccare, nec posse. quoniam quamuis, mutabiles faeti fuerint per naturam, immutabiles sunt facti per gratiam. stabiles etiam 8c certi de sua beatitudine nullatenus
amitteda, untur Deo, cuius conlepiatione beatisint. Plane ex duplici eos esse substantia adserui magni & docti viri, id est ex spiritu in corporeo, quo a Dei contemplatiohehunquam receiant: & ex corpore, per quod ex tempore hominibus appavent: adprobantes hoc ex illo loco Psalmi
ubi dicit, umfacit Angelos suos F=iritus, oe
ministros Fusi ignem rentem. Corpus ergoaelsereum, id est igneum, eos dicunt habere Angelos vero malos, id est dsmones, corpus aereum . Ergo post lapsum maloru, M stabilitatem bonorum, placuit omnipotenti Deo aliam condere creaturani rationalem aibero arbitrio exornatam, per qua numerus ille Angelorum de coelo labenthim quι perierat, suppleretur, hominum dico primorum , secundum animam ex nUhilo, secundum corpus ex limo substitulorum: secundum animam; rationalem μ
173쪽
immortalem: secundum corpus vero, si non peccasset. immortalem ; si autem peccasset, mortalem: talem scilicet quod moriabis. a. posiςt,dicente Apostolo, Corpm quidem mo tuum est propi peccatum : quoniam poena peccati mors inflicta est corpori. Excepta enim spiritus morte in id quod deseritura Deo, hanc etiam accepit in carne : quia sicut vita est animae,beate vivere, id est frui Deo: ita mori, est corpore ab anima deseri.
Harum mortium 'disparem poenam expertus non esset, si non peccasset. Factus itaq. homo rectus, & ad imagine Dei sui secundum rationem dc intellectum fictus atque formatus, legem accepit, quarii non trans. grediendo beatus esset, quoniam habebat libexum arbitrium, ut posset bonus esse si vellet: non quidem sine gratia Dei, qua ipsa regebatur voluntas, ut vellet;& tamen in potestate eius erat ipsam gratiam deserere cum voluisset. Quia voluit, Sc pece uit, ob hoc etiam merito damnaretur in. aeternum, atque Omnis stirps eius in perpe. thuam cum Angelis praeuaricatoribus puri retur, nisi gratia superueniret per Iesum Christum Dominum nostrum Ipsius enitii mors humanum genus a potestate diaboli
liberauit ;quod quadam austitia Dei ei tra..
174쪽
ditum fuerat possidendum, de dominabatur in eis ut in filiis diffidentiae, sicut Apostolus ait. Ergo mors Christi, quam sine
peccato suscepit, vitam tribuit peccatori. Suscepit hominem unigenitus Dei,&V erbum caro factum qui inter Deum M homines mediatoris fungeretur officio: ut quia per liberum arbitrium reuerti ad Deuminime poteramus, per Deum hominem factum reuerti possimus. Per hunc mediatorem a diabolo gratis occisum ipse diabolus auctor mortis amisit quos idem mediator iudicio iudicauit occulto. Non igitur
glorietur homo de meritis suis: sed qui gloriatur in Domino glorietur. Quid enim habet, quod non accepit ' quod si accepit, quid gloriatur quasi no acceperit 'Sic enim
ipse Dominus ait. Si os filius liberaumi, tunc' ' ere liberi eritu. Liberatio nostra in eius a bitrio, in eius sita est voluntate. Q niam ira in furore eius, oe dita in doluntate eius, ait Psalmographus. Vnde qubd damnatur reus, suis deputet meritis A quod liberatur, gratiae redeptoris. Nec hoc dicimus, quod liberum arbitrium perdiderit humanum genus. Habet enim , antequam liberet ut gratia saluatoris, ad malum non ad bonum
procliue. Quapropter ipsum liberum ar-
175쪽
bitrium gratia Dei liberatur ut bonum ve- p. 31. M possit. Ita enim quidam ex Patribus ait, quod gratia Dei prς ueniat nolentem ut velit; subsequatur volentem, ne frustra c velit. Ac sic homo antequam sit fidelis, habet liberum arbitrium ad malum : habet fidelis liberum arbitrium & ad bonum,gra-
tia Dei scilicet liberatum. Non utique immerito: ut pro malo opere poenam,& pro' bono vitam consequatur aeternam. Gratia igitur quam primus homo habebat ante peccatum, A gratiam, qua nunc redimuntur homines a massa damnata peccati, qui- August. dam discernens sic ait. Prima est enim, ut
et habeat homo iustitiam si velit. secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, & tan-
tum velit, tam6que ardore diligat, ut car-- nis voluptatem contraria concupiscentem/ voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem' parua erat qua demonstrata est etiam po- tentia liberi arbitrij : quoniam sic adiuua- batur, ut sine hoc adiutorio in bono non . permaneret, sed hoc adiutorium si vellet
desereret Haec autem tanto maior est, ut
parum sit homini per illam reparare perdi tam libertatem: parum sit denique, non posse sine illa vel apprehendere bonum,uel permanere in bono si velit, nisi etiam em
176쪽
ciatur ut velit. Quid igitur in hac gratia prius est nisi fides, quae nos ductura est ad speciem, ut scilicet id quod credimus vi-
Lamus Hanc etiam fidem non accipiet homo,nisi baptizatus fuerit in nomine Trinitatis: ut fidelis effectus, sciat quid vel unde petat, quaerat &pulset ut inuenire valeat : Domino in Evangelio admonente, Petite accipieris , quaerite oe inuenietis, pulsere aperietur )obis , Non introducuntur nisi fideles , nisi baptizati fuerint in nomine Trinitatis. Nec omnes tamen qui baptizantur fideles salui erunt: quoniam reuera multae haereses hoc Trinitatis baptismo gloriantur, & eodem modo ut Ecclesia Catholica baptizari videntur: sed magno errore tenentur, dum fidei unitatem scindunt , Sc toto orbi communicare nolunt: ac per hoc merito damnabuntur.
Nihil ergo eis prodest tingui in nomine Trinitatis, qui ipsum nomen deitatis indiuiduum diuidere temeraria piaesumptione nituntur. Sane cum compuncti corde ad Ecclesiam Catholicam humili pietate reuertuntur , non in eis itora tur baptismus quem iam acceperunt; sed per impositionem manus Ecesesiae Catholicae conciliantur. QPoniam sic custoditur illa sententia
177쪽
Domini, Ite,bapti aste omnes gentes in nomine
uis foras Ecclesiam, aut certe in Ecclesia a malo peruerso sacerdote secundum hanc regulam bahtizentur, in eis nullatenus iteretur. Fides quippe, quae per dilectionem operatur, a sancta Ecclesia Catholica habetur. Quam haeretici nullatenus habere probantur: quia reuera fides sola non sufficit, nisi Deum credens dilligas Deum,praeceptisque eius obedias. Obedire praeceptis
etias est non facere malum , dc facere bonu; pugnare contra diabolum , qui cursum nostrum ad Deum tendentem impedire momentis singulis nititur. Vnde iuxta Apo- 'stolum , tanquam leo rugiens circuit quarens quem deuoret: cui resistendum est in fide sortiter. Et licet quamdiu in hoc mundo mor- . taliter vivimus, sine peccato esse non possumus; tamen ne ullis criminibus impliceamur, ut ad eius seruitium redeamus, & v
sa eius effecti, rursum incipiat habitare in nobis. Quae sint criminalia peccata, dc scriptura diuina, & mundanae leges publichpuniunt: sed 3c conscientia tua quae ab alio non vult pati non nescit. Sed si forte post baptismum aliquibus criminibus inuoluti sumus, non pigeat poenitentiam agere, M
178쪽
contrito corde 3c corpore a Deo indulgentiam postulare. Nam qui sibi peccata impune videntur committere, dum fortasse aliquas eleemosynas in pauperes faciunt, multum falluntur. Nesciunt enim quod
opus miserit ordiς primum sit, seipsum Deo
offerre, sic in alio misericordiam facere. Sic enim scriptura esu: Miserere animae placens Deo. 8c iterum : Qui sibi nequam icui bonus Ergo faciendae sunt eleemosy. . nae: sed ante sunt vitia relinquenda. Muliuigitur differunt ab his, qui vestem suam ca-didam seruauerunt, qui tales ut renati sunt, auxiliante Domino, usque ad finem exitus perseuerant: quibus quotidiana oratio su D
ficit ad soluenda minima delicta , quae in hoc corpore mortali subripiunt ; de quo se Apostolus liberari exoptat dicens: Infelix ,
homo, quis me liberabit de corpore mortis huius Gratia Dei per Isum Chrsystum Dominumno Prum. Nam Sc Dominus in Euagelio tres fertilitates terrae ostendit, id est tres gradus bonoru in Ecclesia demostrauit, tricesimu , sexagesimum,& centesimum. Vnde dc arca Noe, quae significavit Ecclesiam, bicam erata, tricamerataque fuit: significans, ut diximus, tres gradus, aut ordines: quos tracta tores Ecclesiae ad coniugatos, continentias, ' L h
179쪽
Zc virgines retulerun t. Tricesimum scilicet ad coniugatos, sexagesimum ad continentes, centesimum ad Virgines. Ita etiam Ecclesia catholica in his gradibus constituta est: vi quamuis tres sint gradus, multae tamen differentiae meritorum. Neque enim aut omnes virgines aequaliter accipi ut praemium regni cEorum, aut Omnes contine-
I. r.3. tes, aut omneS coniugati: sed )n quisque propriam mercedem accipiet, ait Apostolus ,Ρ-e - Iisum laborem. Et quantum amplius alius alio obediens Deo fuit, tantum amplius mercedis accipiet. Et quae erit ista merces, vel praemium, nisi ipse Deus praemium virtutis erit i Dixit quidam. Is qui virtutem dedit, qui dedit certatibus victoriam, ipse procul dubio erit corona. Quod intelligimus, tantum amplius alio in illa vita Deum videbit, quantum amplius in hac vita eum dilexit,praeceptisque eius obedies ' fuit. Sed & in ipsa carne resurgetium mortuorum multae erunt differentiae elaritatis,diccte Apostolo, . qua claritas solis,alia claritasMae,alia claritas stelia . Stella enim ab stella differt in claritate, ita erit oe resurre Eio mortuorsi. Igitur quaecumq. corpora aut ignis cosumpsit, aut bestia deuorauit, aut aqua absor-2uit,illo momento teporis atq.in ictu oculi
180쪽
resurgent, in sexu unusqui'. quo mortuus est. masculus itaque in masculino, & formina in foeminino. Quod vero resurgat moris
tui, Dominus iii Euangelio ait. Non quod dicit Domin- ad Moysim de rubo , Ego
Dein Abraham, Dem Isaac, ω' Deus Iacob. subnectens adiungit. Non 6 Deus mortuorum, sed tuorum. Omnia enim vivunt ei Sciterum: Tunc omnra, inquit,-- monumentis
sunt audient docem ili, Dei, resurgent quibona fecerunt in resurrectionem dira, qui Pero mala eger ne in resurreectionem iudici . Nam-alibi misericordiae opera numerans , honos M. malos redarguens, hos dicit ire in suppIicium aeternum. Bonos etiam suscipiet gaudium sempiternum 1 ubi cum Deosuo sine sine regnabunt: & de sua stabilitate securi, nihil eos indecens delectabit. Ubicumque
enim eorum spiritus erit, protinus in coelo nouo dc terra noua. Malos autem suscipiet ignis aeternus, quos in perpetuu cruciabit. Vbi vermis eorum non morietur, dc ignis non extinguetur. Ideoque, carissime, satagendum est,&iugiter Dei misericordia imploranda, ut sobrie, pie , iuste vivamus in hoc Rculo, quatenus possimus caeloru per uenire in regnum.