장음표시 사용
201쪽
a Deo, sicut iam diximus , iniquitates perfersae cogitationes : quisquis Trinita- . tem separabilem conatur adserere , necesse est dicat, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum prauis cogitationibus de iniquitatibus posse naturaliter subiacere. mis autem seipsum laqueo tantae impieta- tis euoluat, ut aliquam separationem in illa Trinitate, ubi naturalis est unitas, suspicetur; cum per acceptam gratiam, sicut est superius a nobis demonstratum, considat Paulus fidelis a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro, posse nullatenus separari' Beatus autem Ioanes Apostolus & caritatem ex Deo esse,& caritatem .Ioan. Deum esse confirmat his verbis : Curismi, diligamus inuicem, quoniam earitis ex Deo mc omnis qui diligit ex Draeest, o Deus esse ca- ibid. istas. A seipsa utique separari non potest, quia inseparabilis est. Nam cum homines, qui a se possunt inuicem separari, non solum ipsa inseparata possideat, sed ex multis
cordibus atque animabus unum cor,unam
que animam faciat; qu ae dementia est ipsam caritatem separabilem dicere, quae separatas mentes inseparabili solet amore sociaret Hinc est utique quod Paulus dicebat: Cotui ai Nam etsi corpore absens Fum,m stiritu Obi csi
202쪽
contra Sermonem Fastidissi. ia
pum ,gaudens σ didens ordinem Pestrum. E t in actibus Apostolorum scriptum est , quia
multitudinis eredentium erat cor anima 'ma.
quod utique non scit nisi spiritus fidei & c,ritatis. Caritas enim Dei distusa est in cordibus nostris. Et per ipsum spiritum fit ut omnes credentes, sicut Apostolus ait , sint unum corpus & unus spiritus. Vnde ipse 1 c. .i. alio loco dicit: Etenim in amo finiri is omnes nos in 'mum corpus baptiuisti summ, siue Iudaei, siue Gentiles , siue serui, siue liberi , m omnes in no stiritu potati semus. Baptizari autem omnes gentes in nomine Patris & Fiiij &Spiritus sancti unigenitus Dei filius ore suo mandauit. Cum ergo baptisma datur in
nomine Trinitatis , in unum corpus fideles omnes baptizari facit, ut ex hoc Vnum cor- pus omnes efficiantur, dicente beato Apostolo, quia ninn mum sumin in Chriψὶο, sit guli autem alter alterius membra. Multitudinis quoque credentium fuit cor & anima una
per caritatem, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus stnobis. Profecto apparet quanta impietate Trinitas ipsa separabilis dicatur, clim utiq.
a Deo quaelibet creatura, non loco, non tempore, sed solis iniquitatibus separetur.
Inde est: quod de quibusdam dicit Deus,
203쪽
pvulim his tibijs me honorat: cor autem eorum Η-.i,. Auges a me. Et tamen ipse dicit, Ego sum Deus approximam, oe eorum Deus de longinquo: si absconditus fuerit homo, ego non audebo eum ' nonne caelum m terram ego impleo ξ Ipse tamen David dicit, Ecce qui se elongant a te peribunt. Et ut ostendat quid sit elongare a Deo, adiecit, perdidisti omnes qui fornicantur 'abs te. Corde igitur deceditur a Deo, ad quem & corde acceditur. Nam manifesta est Deum ubique totum esse, sed loco nullatenus contineri. Spiritus est enim Deus,
creator utique non creatus, omnium cor
porum omniumque spirituum factor incommutabilis, aeternus, immensus, iustus di bonus. Qui ab omnibus rebus quas fe-x cit, nunquam discedit per.immensitatem naturae. Neque enim fieri potest ut alicui rei, quae habet a Deo ut sit, ipse Deus per potentiam desit. Et tamen per misericordiam &iudicium, quo ei cantare non d
sistit Ecclesia, non incongrue dicitur 3c fidelibus adesse, Minfidelibus longe abesse. Nam quod attinet ad naturam, quia totum quicquid creatum est, siue corporale, siue spiritale, sola sancta Trinitas, id est, unux Deus,qui est Pater de Filius de Spiritus sanctus, una voluntate, una operatione, una
204쪽
virtute, una beneuolentia, unaque omnipotentia fecit: sicut totam creaturam im- 'plet Pater, utique virtute non mole, sic totam implet filius, sic totam implet Spiritus sanctus. Nequesnim totam creaturam sic. implet Trinitas, ut partem impleat Pater, partem filius , partem Spiritus sanctus, nec tamen tota impleatur a solo Patre, neque a solo Filio,neque a solo Spiritu sancto. Quis enim sic de Trinitate, ici est, de uno Deo audeat sentire , non dico stultus, sed omnino sacrilegus, cum virtus Dei atque diuinitas necesse est ita sit naturaliter immensa, sicut est naturaliter sempiterna Sed homines carnalibus sensibus dediti etiam ipsum Deum non possunt nisi carnaliter cogitare. Et existimant Patrem filium & Spiritum sanctum dic posse ab inuicem separari, sicuta se homines separantur; qui sicut distinguntur modo & quantitate uniuscuiusq. corporis, necesse est ita discernantur S locis. Tales autem dum in luto carnis animas Voluunt, creatis phantasmatibus suis, δίgrauati pondere vanitatis, quanto magis in illarum rerum cogitatione versantur, quae corporeis oculis corpoream ingerunt molem , tanto minus possunt ad intelligendam conscendere deitatem.N ec atten-
205쪽
dunt a Domino Deo per sanctum Esaiam praecipi , ne de illo sic cogitare velimus, sicut de creaturis, quas ab eo factas nouimus: quia nec ipse sic cogitat, sicut nos Lomines cogitamus. Unde dicit Esaias: Non
enum cogitationes mea, cogitationes deserueineque .
i. mee, Leare trae, dicit Dominus. Quia sicut exultantur coeli a terra , sic exaltatae semi ne meae a dist 'ν DA, cogitationes meae a meitationibus, Deus itaque Pater MVerbum eius, & Spiritus sanctus, id est, sanctarinitas, solus, unus, Verus, & bonus Deus,sicut nonest in eo cogitatio, quae' teporis volubilitate varietur, neque enim, - sicut homines, aliter cogitauit priusquam mundum faceret, aliter cogitat postquam
mundum fecit, aut aliter cogitaturus est
postquam mundi huius figura transierit ι' quia consiliumDomini manet in aeternum sic est inseparabilis, sicut incommutabilis.
Trinitas enim unus Deus, nec corpus est, nec creatus spiritus; quia corpus loco concluditur,momnis spiritus qui creatus est, naturae suo modulo terminatur. Trinitas autem unus Deus, sicut est sternus, & nulla illi coaeterna sunt tempora; sic est imme-sus, quem nulla potest concludere creatura. dc quia immensus, ubique totus: quia
206쪽
contra Sermonem Fastidissi. 191
nec continetur loco, nec distenditur aut contrahitur spatio. Deus itaque sapientia est, Deus veritas est, Deus caritas est. Hoc
Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus, hoc ipsa Trinitas, qui unus, verus, Sc bonus est Deus. Si quis ergo docere potest, siue in sapientia, siue in veritate, siue in caritate aliquam diuisionem esse, audeat indubitanter δc asserere Trinitatem. Si vero nec fa pientia, nec veritas,nec caritas aliquatenus
diuiditur, ex hoc utique Trinitas in diuisibilis atque inseparabilis agnoscitur. Apparet igitur magna fuisse Fastidiosi impietatem,qua nos in eo putauit omnino culpandos, quia fatemur inseparabilem atque indiuiduam Trinitatem. Cum utique, sicut praecedens disputatio docuit, quam non solum ratio, sed dc testimoniorum sussicies diuinorum copia roborauit, nec loco cOD tineri queat natura Trinitatis immensa,nec peccato subiacere possit quaelibet in Trinitate persona, quia ipsa Trinitas est natura- liter aeterna, perfecta, incommutabilisque iustitiae. Minorem vero filiu haeretica qui dem prauitas male asserere nititur. Pietate
seruata vero catholica veritas aequalem co-fitetur. Haeretici quippe incorpoream Diuinitate no nisi corporaliter cogitantes, cu
207쪽
secundum naturam dicunt Lium minore,
sub imagine Christiani nominis quam fal- llaciter praetendunt , idololatriae nefando icrimine semetipsos inuoluunt. Quid est enim Deum maiorem Sc Deum minorem, in singulis personis dicere, nisi diuersige neris diuersaeque virtutis Idola, non in parietibus, sed quod deterius est, in cordibus collocaret Hinc enim se duos Deos colere Arriani evidenter ostendunt, dum aequale Patri filium negant;-eum minorem, non assumptione carnis quod fidei veritas habet sed natura immensae diuinitatis asseuerant. Cum de ipso dictum sit, qui sapientiasQ. . Dei est, Qui cui r est lucis aeterme. De quo in H.D. r. epistola adHebraeos dicitur,qui cum sustisn- dorgratia,- substantia eius.Attendant
autem candorem lucis aeternae,& agnoscat,
quia sicut illa lux aeterna est &immensa, ita suum quoque candorem nec posteriorem naturaliter habet aliquatenus, nec minores sed aeternitas immensitatem, aeternitatem, immensitas qualem. Fides igitur Christiana, quae nouit unigenitum Deum εc de Patris natura solum natum, dc de virgine Maria creatum , cognoscens in eo veram ma- . nere utramque substantiam, sic eum vere
208쪽
eontra Sermonem Fastidiosi. 793
sine medacis atque impietatis crimine prς- dicet & minorem Nam quia una est illi naturalis cum patre diuinitas, Una cum matre natur iis humanitas: in eo est aequalis
patri filius, in quo de patre verus est Deus, dc in eo eost pater maior filio,in quo ipse unigenitus Deus verus est homo. Ipsa est ergo fides vera, ipsa pietas sancta, ipsa credulitas Christiana, in uno eodemque Dei filio
naturam paternae diuinitatis credere, maternae humanitatis substantiam non negare. Nec diuersiam credere diuinitatem
Filii a diuinitate Dei Patris : nec separari humanitate filij ab humanitate virginis genstricis: sed in eodem vero Deo Veram totamque credere nostri generis humanitate,&in eodem vero totoque homine veram plenamque paternaen turae credere deitatem. Qui enim substantiae Patris in filio de negat unitatem, Arriana impietate polluitur: qui autem negat veritatem carnis in unigenito Deo Manich ae pestis crimine profanatur. i qui vero negat in eodem Dei filio hu nam,id est, rationalem animam, Apolinaristarum sacrilegio protinus inquinatur. Quocirca paternae maternaeque naturς in v qigenito Deo veritate ad plenitudinem credita, in una Christi persona ge-N '
209쪽
minae substantiς naturali proprietate seruata, pie verEque Patri filius aequalis & minor . dicitur, pie vereque coaeternus & posterior praedicatur, plevereque & semper natus,&in tempore natus,& semperincommitabi lis,& in tempore mutatus adseritur.Est itaque filius aequalis Patri, quia hoc semper
habet ex Patre. Est etiam Patre minor, quia hoc temporaliter accepit ex virgine. Quocirca sicut pie filius aequalis dicitur Patri, quando in eo humanitas , qua Patre minor est, non agnoscitur: sic impie minor idem
filius dicitur, quando in eo naturaliter cum Patre diuinitatis unitas 3c aequalitas denegatur. Dicimus ergo filiu naturaliter aequalem, dicimus & minorem. Dicimus secundum formam Dei aequalem natum: secun- . dum formam vero serui habitu minoratu.
Dicimus aequalem Patri, in quo cognoscimus sine initio natum de Patre: dicimus de minorem, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex matre, factum sub lege. Proinde sicut indubitanter praedicamus natum, sic utique 7raedicamus & factum. Dicimus enim sine initio natum de corde patris: dicimus in tempore factum opere Trinitatis. Filium .
enim suum propriuαde sua natura pater
210쪽
contra Sermonem Fastidiosi is ue
genuit, A de natura virginis fecit. Quidquid autem fecit, cooperante filio & spiritu sancto fecit. Filium ergo suum solus, quidem pater genuit, sed non solus fecit.
In filio enim unigenito solius aeterna generatio patris: M in eodem. filio facto una totius operatio est Trinitatis . . Creator quippe hominis unigenitu&Deus, creatus . est homo;& idem qui de viro mulierem fecit, de muliere vir factus est. Unde apparet , quia testimonia ; quae de Euangelio, de de Actibus Apostolorum , ac Salomone Fastidiosus impie protulit, non unitatem paternae naturae filio adimunt, sed sacramentum diuinae incarnapionis ostendunt.
. Quod certissime sciens Ioannes Baptista, dixit: Hic est de quo dixi, Post me Penit, qui Dan. 1.
ante me est. Cuius sacramenti veritatem pr dicans Petrus Apostolus ait, Certissime itaque Aiat omnis domus Israel, quia Deum illum Christum Deus fecit hunc Iesum , quem os crucis i tis. Digne utique di- . . xit factum , quem praedicat crucifixum. Deus quippe unigenitus , incomprehensibilis, 3c immortalis, a nullo factus,& rerum 'omnium factor aeternus, suo dignatus est
opere Christus fieri, ut Iudaeorum possee opere crucifigi: quia redemptorem mundi