장음표시 사용
221쪽
nione operis inuenitur. Quod quia obstu . rum videtur dum solo profertur eloquio, melius est ut intellige di facilitas apto, qu tum res permittit, praebeatur exemplo.Est quidem similitudo ad cognitionem fideli- bus prompta, quam in sua Deus similitud de collocauit. Imago autem ista mens humana est Legitur enim dixisse Dominum. t. Faciamus hominem ad imaginem O similitudine nostram. In quo sermone multum dolendi sunt haeretici Arriani,qui scripturas sanctas
legunt nec intelligunt: Sc cordis caecitate confusi , unitatem naturalem in sancta Trinitate no agnoscunt.In qua personas patris
de filii spiritus sancti praedicatione discern ut Cum utique in eo testimonio quod supra posuimus, ipsa Trinitas, quae est Deus Vnus, verus,M bonus, & unitatem suae diuinitatis ostendat, trium personarum euidenter demonstret indicium. Dixit enim, Faciamus hominem ad imaginem oe similitudine nostram, ne in tribus personis unitas substantiae negaretur: nec dixit, faciam hominem ad imaginem 5c similitudine eam, ne in illa diuina natura una tantum crederetur esse persona. Sed singulari numero pluralem salubriter miscuit. 8c cum Deum Sicentem, Faciamus bominem ad imaginem O
222쪽
contra Sermonem Fastidiosi. xo
. similisurinem nostram legimus , hoc quod singulariter dicimus esse naturae, pluraliter in personis esse definimus. Haec itaque go, id est interior homo , tria quaedam fecit
habere naturaliter inuenitur, memoriam intelligentiam, Zc voluntatem. Memoria, igitur est vis animae qua reminiscimur. Intelligentia est, qua illa quae memoria concepimus, cogitarione versamus. Voluntas
'est, qua vel appetimus aliquid,vel vitamus: hoc est, qua inuenim ut vel diligere aliquid, vel odisse. Haec itaque tria, licet proprias personas in homine non habeant, discre-tIone tamen ad inuicem distant. & sic in tribus istis est unius hominis una persona,& humanae mentis una substantia: ut tamein ipsa natura rationalis animae, in qua Dei constat esse imaginem, aliam inueniamus memoriam, aliam intelligentiam, Bd aliam nihilominus voluntatem. Nam licet nihil cogitare, vel diligere , vel odisse possimus ' quod in memoria no habeamus: quia quod obliuio abstulerit de corde, non ibi potest
cogitatio,aut voluntas aliquatenus inueniri: tamen ad agnoscendam discretionem memoriae, cogitationis, Sc voluntatis, plerumque reminiscimur, quod nec versamus - cogitatione, nec appetimus voluntare: ite
223쪽
rogitamus aliqua, quae no diligimus. Cogitatio itaque nostra, quae in memoria nasci- . tur& formatur, digne verbum interius dicitur. Quid enim est cogitatio, nisi interna PDI. 4. locutioi Propter quod scriptum citis in cordibus Pes ris,oein cubilibus 46 m co- pungimini. Nam & in Euangelio, cum Dominus Iesus illi paralytico quem sanauit, di-Zμε s. xisset, remittuntur tibi peccata tua: Lucas Eua-
gelista subiunxit dicens , Et coeperunt cogitai - re Scribae oe Pharisei, dicentes, est hic, qui loquitur blasphemiam ξ uuis potest Amittere precata, nisibolus Deus i Vt cognouitautem Iesus co-' gitationes eorum, restondens dixit ad illos, Qui cogitatis mala in cordibus destris Quod au tem 'Lucas dixi P, coeperunt cogitare Scribae-Phurisaei dicentes: hoc Matthaeus ait, Et ecce quida de Scribis dicebant intra Ie , blasphemat. Et cum idisset Ieseus cogitationes eorum , dixit, Vt quid cortatis mala in cordibus dejibist In libro quo- que Sapientiae dicitur de quibusdam, Dix Orunt intra se cogitantes non re M. Manifestum est ergo, hoc esse cogitare, quod est intra se dicere. Ibi ergo inuiῖbiliter cogitatur. Sine strepitu ergo vocis corporeae unusquisque quod cogitat, dicit. Quod tamen ad alterius auditum, non nisi corporea locutione
perducit. Illud itaque verbum, quod ex
224쪽
contra Sermonem Fastidiosi. 2oy
memoria natum est, secundum solam naturam, quo de memoria inuenitur nasci,
non potest ad aures cuiustibet hominis sine corporea Voce perduci.Proinde ut proferri ad alios possit, habitu corporeae vocis ininduitur. Cui verbo ex ore vox corporea copulatur. Atque ita fit, ut illud verbum. quod totum in mente spiritualiter fuit, ad alios per corporalem Vocem veniat, Mab animo, de quo M in quo spiritualiter
permanet, non recedat. Totum enim necesse est ut permaneat in mente,etiam qua- do totum profertur in voce. Nec tamen possumus dicere illam prolationem solius verbi a memoria vel a voluntate non fieri. Omnis enim qui loquitur, A meminit utique, S cogitat quid loquatur, &'propterea loquitur, quia illam locutionem cum me moria dc cogitatione voluntas pariter operatur. Nam in tantum quidquid homo loquitur sciens, non utique loquitur nisi volens, ut quidquid homo inuitus dicere co- pellitur, non dicat, quamdiu voluntas adloquendum nullatenus inclinatur. Inde est quod non solum illi, qui nunc rerum tem
poralium,tribulationum,Vel tormentorum timore siue dolore compressi, Veritatem catholicae fidei relinquentes, ad impietata
225쪽
ac perfidiam ci ansierunt, nullam excusationem inuenire poterunt, Vt dicant quod inuiti negauerint veram fidem ; cum hoc eos propria fecisse appareat voluntate. Etsi enim vel tribulatione vel tormento ad negandam fidem perductus est animus,noeam tamen negauit inuitus. Vt enim fidem negaret, prius cogitauit & voluit, A sic iulam negatidnem protulit : quia hoc ut fieret, cogitatio simul cum voluntate decreuit. Vt ergo ad illud, quod agebam,redea: in ipsa imagine Dei, hoc est in ipsa mente
hominis, cogitatio quae ex memoria nascitur atque formatur, Arecte verbum dicitur, solam corpoream vocem accipit, ut
audiri corporeis auribus possit. Sic ergo in illa sancta ac diuina Trinitate, solum Patris verbum, quod est speculum sine macul si, M imago bonitatis dei, splendor scilicet figura substantiae eius, clim in forma Deient, non rapinam arbitratus est esse se' aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam serui accipiens : solus ergo filius
accepit carnem, ut possit corporeis oculis videri, manibus contrectari: solus humanam naturam sic accepit, ut suam faceret,
dc per illam diuinitatis quoque suae notitia misericorditer infunderet. Qui tamen re Ἀ
226쪽
uelans seipsum, in seipso utique reuelauit M patrem. Tribuens quippe agnitionem sitae diuinitatis, simul agnitionem donauit& patris. Diuinitas enim quae una est patris M filii, facit & filium sine patre, M patrem sine filio non agnosci. Inde est quod ait,
Tanto tempore )obisium sum, oe nou cognouistis Dan. i. me' Philippe, cris Pidet me, idet oe patrem. Sic ergo filius, qui carnem solus accepit, in seipso patrem iure unius diuinitatis naturaliter ostendit: sicut sermocinator, dum veritatem quam meminit loquitur, quod a se prolatum indicat, hoc intus in mente repositum monstrat. Vox autem illa corporea, qua spirituale verbum induitur, ut ad audientiu id notitiam proferatur, simul sit a memoria, & a cogitatione ,& a voluntate: sed a sola cogitatione, id est interiore susci. pitur Verbo, ut ad corporeas circunstantiuaures interioris cogitationis procedat augurio. Illud autem verbum, sicut habitu
corporeae Vocis accepto, totum ad audientes egreditur, sic in corde totum cum memoria & voluntate spiritualiter inuenitur. Proinde quisquis hanc imaginem in mente hominis conspexerit, haereticorum vanilo quia citius irridebit: qui carnaliter de spiritualibus sentientes, nolunt credere in illi
227쪽
sancta Trinitate aliquid a tribus factum, quod ab una persona tantum fuerit diuina dispositione susceptum: cum illa humana natura totius quidem Trinitatis opere sit facta, a solo tamen filio fuerit in unitatem
personae suscepta. Sicut enim certum est, Dan, t. quia in principio erat )erbum, )erbum erat apud Deum, oe Dein erat e--. ita certum
est, quia verbum caro factum est, & habi- ' tauit in nobis. Quid autem accepimus . Domini verbum,& Deum apud quem erat Verbum, non patrem & filium. Nomine
itaque verbi osteditur discreta patris filii q. persona: sed quia Deus erat, docetur una patris filiique substantia. Non ergo patris, neque spiritus sancti, illa quae solius verbi
est caro: quia Deo verbo non est cum patre& spiritu sancto unius personae communio.
Secundum operationem quippe diuinit . tis communem , in qua est Trinitas personarum, sicut eam accepit filius, sic accepit pater, M spiritus sanctus. Illum enim filiu, . qui secundum diuinitatem naturaliter solus de solo natus est patre, ipsum utique s cundum carnem naturaliter nasci decebat ex virgine. At in illa Trinitate , sicut non sunt duo patres, neque duo spiritus sancti,sc non erunt etiam duo fith. Illa enim Trb
228쪽
nitas unum habet in se Patrem , unum Filium, unum Spiritum sanctum. Sed unum Patrem,& unum Spiritum sanctum secundum diuinam naturam: unum vero filium, secundum diuinam humanamque substantiam. In personis itaque discreta est Trinitas , quamuis in natura non sit diuisa vel separata Trinitatis una diuinitas. Ideo inso- lius Filij persona humanitas inuenitur assu-pta. Propter naturam ergo una semper est factae Trinitatis operatio: propter personas autem,solius filij est humana susceptio. Ueruntamen dum ista ad instruitionem fidelium disputamus, debemus cogitare etiam
haereticos utique carnales atque animales, de ob hoc rerum spiritualium incapaces: de r.G. s.
qualibus dicit Apostolus: nimati autem homo non percipit quae sunt stiritus Dei. Stultitia enim est illi: σnonpotest intestore , quia ηρ-itualiter examinatur. Carnales autem siue animales maxime haereticos esse, Apostolica testatur auctoritas. Beatus enim Paulus inter opera carnis Sc haereses ponit. Beatus
quoque Iudas Apostolus, eos qui se ab Ecclesia segregant, animales appellat dicens, Mi sunt qui erant=jse , onimales,spiritu nahabentes. Hoc est utique quod Beatum Pa in lum dixisse monstrauimus: Animati autem
229쪽
homo non percipitcii esum miritus De Non stergo mirum, quia intelligere Eiuina no va- sq. 3. lent qui spiritum Dei non habent. Scriptuest namque in libro Sapientiae: Senjum aut ruum quiwscietinisi tu dederusapientiam,m miseeru Spiritum sensium tuum de altissimis. Inde est quod etiam sanctus Apostolus ea quae Dei i sunt non nisi a Spiritu sancto asserit reuelari, dicens: Nobis enim reuelauit Deus per Spiritum suum. Et paulo post aurem santem non1 i- ritum mundi accepimus ,sed iliritum qui ex Deo est, Pt fiamus quae a Deo donata sunt nobis. Ve-ium tamen bonum est ut &nos,in quantum diuinitus adiuvamur , beatum imitantes Ypostolum, omnibus omnia fieri studeamus, Ut omnes lucrifaciamus. Quoniam igitur non capiunt Arriani quod diximus, in illa una natura diuina aliquid a tota Trinitate fastu, quod no a tota Trinitate fuerit susceptum: nec creditur possibile, quod carnem illam tota Trinitas fecerit, qua tamen una ex Trinitate persona suscepit: efficiamur, sicut Apostolus ait , tanquam paruuli in medio eorum , de hoc illis proponamus exemplum, ad intelligentiae spiritualis latitudinem nutrienda, quod haeretici cordis no fatiget nec perturbet angustiam. Sci-
mus illam solam esse diuinam inseparabile,
230쪽
contra Sermonem Fallidissi. 2 is
atque indiuiduam Trinitatem,cuius neque Vna natura possit personarum Trinitate diuidi, neque tres personae possint naturae in
diuisibilis unitate confundi. Nam & ipsa mens hominis, in qua imaginem Dei esse diximus, sic accepit ut habeat in se quoddasanctae Trinitatis indicium , ut distinctione in se trium non habeat personarum. Hoc enim sibi proprium Trinitas diuina seruauit. Vnde quamuis sit in hominis mente
memoria, intelligentia, voluntas, tria quidem illa sunt, sed tamen personae tres esse non possunt:quia in unoquoq. homine, in cuius mente, vel cuius mens est imago diui non solum ipsius mentis, sed animae
simul δc carnis una inuenitur naturaliter es se persona .In creatura igitur, quantum tatae rei, de qua loquimur, magnitudo permittit, requirentes exemplum in naturis,
tale aliquid forsitan inuenimus , quod in personis inuenire non possimus. Diximus enim quod humanitatem fili Dei tota Trinitas fecit, quam tamen non tota Trinitas, sed solus filius in suam personam accepit. Α tota quipparinitate, id est a Patre, Verbo, & Spiritu sancto , facta est illa caro, sed solum verbum factu es: caro. Quonia igitur sicut superius diximus, quantum attinet ad
