Sancti Fulgentij Episcopi Ruspensis De veritate prædestinationi & gratiæ libri 3. Cum aliis aliquot eiusdem & aliorum opusculis nunc primùm in lucem editi

발행: 1612년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 B. Fulgenti Lib. L

m. Num concupistentiam nesciebam , nisi lex diaeret, non concupisses. De gratia quoque ait,umue me liberabit de corpore mortis huius s Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Naturae itaque deprauatae vitium est , ut homo peccet: legis ossicium , ut homini peccatum , quod ignorat , demonstret: gratiae autem donum est, ut hominis vitium sanet, quod sibi culpa intulit, & legis

agnitio cumulauit. Operatur ergo gratia& illuminationem in hominibus Sc salute: vi mandata legis, quae donec homo implere non poterat, non tantum inutiliter, secletiam damnabiliter audiebat , adiutorio gratiae praeuentus, non sollim sancta & iusta 3c bona esse nouerit: verum etiam caritatem accipiat, qua possit 8c diligere, implere quod discit. Non ergo putemus gratiam Dei omnibus hominibus dari. NOenim omnium est fides & quidam caritatem Dei non recipiunt ut salvi fiant. In quibus tamen ut non credant, neque diligant Dominum, humanae voluntatis est vitium. 'quae quandiu gratia diuini muneris non mutatur, aut praecepta non intellia git, aut intellecta contemnit, id est, aut nesciens peccat, aut peccatum suum vitio, praeuaricationis accumulat. De iis igitur,

82쪽

Deveritate praedestinationis. 6

quos ignorantiae circumuallat obscuritas, dicitur, Non scinerim neque intest erunt; in

tenebris ambulant. Hi, sicut Apostolus dicit, ambulant iis antiare sensus sei: tenebris obscu- Dbes ratum habentes intellictum , alienari a )ira Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitarem corda ipsorum. De scientibus vero dicit, quia cum cog uissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt, aut gratiad egerunt ι Mevanuerunt in cogitationibus suis. Et de contemptore seruo dicitur: Verbis non emendabitur seruus

durus: sed etsi intellexerit, non obediet. Quid taest autem, verbis non emendabitur,nisi solo mandato legis, si gratia desit, non conuerteturi Deus enim conuertens vivificat

nos, ut plebs eius laetetur in eo. Ipse nobis ostendit misericordiam suam, & salutare suum ipse dat nobis. Vt ergo non credat in Deum homo, ex seipso habet infidelitatis vitium: vi autem credat εc diligat eum, diuinae largitatis est donum. Si enim quaeratur, quales homines inuenit gratia: talesytique quales designat Apostolus, id est, Til. 3. insipientes de incredulos, errantes, seruietes desideriis M voluptatibus Variis, in malitia &inuidia agentes, odibiles, odientes inuicem. Ex quibus vitiis omnibus non possiibilitate naturae dc agnitione legis sed

83쪽

68 B. Fulgenti, Lib. I.

benignitate Saluatoris noliti Dei nos praedicat esse saluatos. Cuius ope fit, ut abn gantes impietatem & saecularia desideria, sobric, &iuste,& pie vivamus in hoc saeculo. Hoc igitur agit gratia Dei per Domianum nostrum Iesum Christum, ut ex insipientibus sapientes faciat infidelibus fidem tribuat, errantes ad vitam non solum vocet, sed etiam a prauis desideriis reuocet: prauis desideriis expulsis desiderium regni coelestis inspiret : ablata voluptatum caΓ-nalium cupiditate, donum spiritalis delectationis ac voluntatis infundat: extirpe tinserta bonitate maliciam : benignitatis/ dono pellat inuidiam: odibilibus quoque& odientibus inuicem donum sanctae dilectionis attribuat. Vt ergo ex malis boni simus de ut igne sanctae caritatis flagremus, ' gratiae spiritalis opere in nobis inchoatur, eiusque in nobis operatione perficitur. Fru- fctus enim Spiritus est caritas , gaudium,s . paX. longanimitas, bonitas, benignitas Mcqtera, quae Apostolica doctrina commendat. Hoc in nobis Spiritu operante salubriter facienda cognoscimus, quia ipse in nobis operatur, ut cognita faciamus. Non . enim Spiritum huius mundi accepimus, lsed spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus,

84쪽

De veritate praedestinationis. 69

quae a Deo donata sunt nobis. Eodem quoque spiritu agimur , ut bene agentes filij Dei simus. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filia sunt Dei. Coelestibus igitur 'obedientes eloquiis, firmissime teneamus, omnium nobis bonorum initium diuina largitate conferri. Nos autem ut contineamus , ne mala faciamus, Sc ut bonum incipiamus velle vel facere, nec initium a nobis habere possumus,nec profectum. Que- admodum enim de continentia scriptum est, quia nemo potest esse continens , nisi Deus , det. & Apostolus eam inter fructus Spiri- . tus enumerat. Sic caritas, quae non agit perperam, quod ad continentiam pertinet, Mquae per bona opera cooperit multitudine Peccatorum, perquam in nobis Deus cooperatur, non solum ut declinemus a malo , sed etiam ut faciamus bonum: qua diligamus non solum proximos, sed etiam inimicos nostros, & bene faciamus eis, qui oderunt nos, ciremus pro persequenti bus ,& calumniantibus nobis. Haec ergo

caritas non ex nostra voluntate aut esse incipit, aut crescit in nobis: sed gratia Dei faciente diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum , qui datus est nobis.' Quisquis igitur in nomine gratiae non Vult

85쪽

o B. Fulgenti' Lib. I.

filli vel Allere, audiat Apostolum, tumoris humani superbiam, quae sibi nititur assignare bonae voluntatis initium , sollicite comprimentem. qui ait. Quis enim re obsecernit ' umdautem habes , quod non accepisti i Si autem accepi bi , quid gloriaris, quasi non acceperiuet Iacobi quoque sententiam syncera cordis humilitate sectetur, qua nos ab errore

reuocat, & in viam veritatis inducit, dices. Nolite errare fratres mei: omne datum optimis,

m omne donum perfectum , desursum est dependens a patre luminum. Ipse quoque nost ex

Conditor ac Redemptor,cum turbis in parabolis loqueretur , ut ostenderet intelligentioris agnitionis facultatem illis latum

inesse , quibus eam ipse largiri voluerit, quia ipse est, qiii docet hominem scientia, dicentibus sibi discipulis,Quare in parabolis loqueris eis i manifesta responsione donum gratiar coelestis aperuit, dicens, Quia ob tis datum est, nosse mysterium regni Dei, caetreis autem in parabolis. Ipsius quoque ad patrem directa confessio euidenter ostendit omnem sepientiam humanae mentis ad intelligentiam diuinae praedicationis inualidam , ni sit Deus qui docet exterius per hominem cloquentem per seipsum interius docens, illuminet atque adiu-

86쪽

De veritate praedestinationis. 7 I

u et audientem. Ait enim, Confiteor tibi pa- Matiiter, Domine coeli terra, qui asondisti hae a septentibMΦprudentib-,σ reuetisti ea parum tu. Quo modo gratia omnibus asseritur data, quae a sapientibus re prudentibus, teste ipso donante,monstratur absconditas Nam& in subsequentibus verbis, agnitionem Dei non in humana potestate, sed in diuina

ostendit reuelatione consistere , cum ait:

Nemo uit ilium nisii pater, neque patrem quis ἐρ ' novit nisii filius, oe cui doluerit filius reuelare. Quis hic non videat hominem ab homine inutiliter sermonem doctrinς coelestis audire; nisi ei magister Deus reuelando misericorditer loquatur in corderHaec autem reuelatio specialis est filiorum Dei, qua nosolum cognitionis donum, sed etiam diuinae dilectionis accipiunt. Non enim talis est ista reuelatio, siue cognitio , qualis illorum, de quibus dicit Apostolus, quia quod notum est Dei manifestum ei in illis. Deus is imillis manifestavit; scilicet ut sint inexcusabiles; quia chm cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt,aut gratias egerunt. Illa itaque manifestatio, qua cogno- uerunt Deum, qui cognitum non dilex Iunt, gratiam non habuit, qua Deus sic cognoscitur, ut ametur. Quia ergo gratiam

87쪽

non acceperunt, propterea cognoscentes

Deum, gratias non egerunt: dc quia vasa irae fuerunt aptata in interitum, hoc in eis operata est illa manifestatio, qua Deum cognoueIunt, Vt cognoscendo superbirent, non ut se humiliando diligerent. Tali ergo cognitione ablata excusatio est, non collata saluatio.In hac autem reuelatione, quam gratia Dei in vasis misericordiae operatur,

simul homini diuinitus agnitio Dei, dilectioque confertur. Illi enim qui non sunt electi, inexcusabiles sui, electi autem inaccusabiles fiunt. Dixit enim Apostolus,inu. accusabit elims Delmeus qui iustificat. q- est qui ran emnet Z Chri Pus Iesus, qui mortuus immo qui resurrexit, qui est ad dexterum Dei,

qui etiam interpeliat pro nobisan vasis ergo missericordiae reatus naturalis humili, quam gratia spiritalis donat, fide 3c caritate solui tur; in vasis autem irae superba cognitione nutritur. Per illam cognitionem caecu cora semetipso inflatur ad mortem: per hanc autem diuinitus illuminatur de humiliatur ad vita. Illa cognitione cor obscuratur insipiens, dum quod Dei est, homo sibis

perbus assignat: hac autem accipit lumen Lut hoc ipsum, quod Deum cognoscit ac diligit non ex possibilitate naturae, neque ex

88쪽

auditu legis, neque ex sua voluntate,sed x Dei dono sibi messe non ambigat, semperque humilis esse meminerit, ne superbus amittat, quod indignus accepit. Cognitici ergo illa peccato adiicit praeuaricationis reatum, ista remouet a peccatore supplicium. Illa iuste damnat,ista gratis iustificat Illic scientia inflans nutrit, augetque peccatum: hic caritas aedificans cooperit multitudinem peccatorum.

B. FULGENTI IEPISCOPI RUSPENSIS,

Da deritate praedestinationis oegraria. LIB. II. up E M o RE libro,adiuuate gratia Dei,quae sola potest 3c humano cordi donum sanctae cognitionis infundere , dc ori rectam loquendi tribuere facultatem , quia in manu Dei sunt & nos Zc sermones nostri, primitus de Iacob Sc Esau satis superq. ostendimus, Apostolicae documento sententiae, nullis praecedentium aut subseque-

89쪽

B Fulgenti, Lib. II. i

tium exigentibus operum meritis, san Iacob, priusquam nasceretur, electum, sed sola diuini propositi benignitate discretu. Quod euidenter beatus Paulus illo cogno- . scitur asseruisse sermone, quo ait: Dum 'nim nondum natifuissent ut a liquod-bonum aut malum, Poecundum eis Eionem propositum Dei maneret. Quod Apostolus ideo dixit, ut non secundum hominis, sed secundum electionem vocantis propositum mansisse monstraret : neque ex nascituri quolibet merito, sed ex voluntate De cognosceretur electio. Revera enim vocatio 'Dei ex hominis merito non ex gratia

Dei fuisset electio, si aliquid b onae vel malae actionis inueniretur in paruulis. Sed

quia nulla fuerunt in nondum nascentibus ex uno concubitu conceptis operum merita propriorum, quae diuersitate sui unum facerent eligi, alterum reprobari: quia si essent non utique secudum Dei electionem, sed secundum humana opera propositum Dei maneret. quia ergo nulla fuit in illis fratribus diuersitas proprii operis boni vel mali, quae uni electionis coferret meritum, alteri damnationis inferret suppliciu: propterea secundum electionem fuit pro potatum Dei, quia non ex merito eligendi vo-

90쪽

De veritate praedolinationis. 73

luntas eligentis mansit, sed ex eligetis proposito, gratuita fuit electi discretio. Propter quod Apostolus sequutus adiunxit. Noex veribus,sed ex Pocante dictum est et,quia ma- iον seruiet minori. Hac igitur in quantumDominus donauit, geminorum fratrum quaestione tractata, generalem de paruulis sine baptismate morientibus inquisitione operis series subrogauit. Qua diligentius discussa, dc quantum arbitror, euidentius abis soluta hipsius demum gratis , qua gratis praeueniuntur quicumque saluamur, tractatus est a nobis sollicita inquisitione susceptus: quo patuit gratiam non omnibus hominibus uniuersaliter dari,& quibus datur non aequaliter dari. Illius est enim, vel quibus eam, vel quantam dare,qui non eam humanis voluntatibus aut operibus debitam retribuit, sed gratuitam illuminadis cordibus misericors ac benignus infudit. Et ideo cui voluerit, & quantam v luerit, profecto largitur, quia neque ullo bonae voluntatis exortu, neque effectu cuiusquam boni operis priusquam gratiam tribuat inuitatur. Verumtamen quia plerosque nouimus in qu stione gratiae Dei α 'humani arbitrij non tenere discretionem: sed ita unum asserere, ut alterum nitantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION