Sancti Fulgentij Episcopi Ruspensis De veritate prædestinationi & gratiæ libri 3. Cum aliis aliquot eiusdem & aliorum opusculis nunc primùm in lucem editi

발행: 1612년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

auferre, cum gratia pietatis neutrum ne-

gari sinat, sed ordinem custodiri in utrius'. confessione praecipiat: nos gratiae diuinae fulti praesidio, quo humanum dc illuminatur & gubernatur arbitrium, in hoc secun - do libello curauimus & gratiam Dei de ar- blarium hominis sic asserere, ut neutrum tollamus, dum utrumque defendimus: sed ostendamus, quid horum sit, quod altero egeat, quid se alteri gratuito munere

bonitatis impcndat: quid sit quod medela

semper expectet ir ω unde beneficium medicinae indesinenter exuberet. Dicit enim creator, saluatorque mortalium non esse, necessarium sanis medicum, sed male ha- it ' bentibus, neque se venisse, ut vocaret iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Hinc itaque cognoscitur, quid idem medicus in infirmis inueniat, Sc quid ipse sanandis impendat. Inuenit liberum hominis arbitriti, in ea duntaxat aetate , quae usui iam potest seruire rationis, aut suae infirmitatis nesciu, aut morbo noxiae cogitationis inflatum: dum scilicet aut quid faciendum sit, nescit, aut quod faciendum scierit, suis se viribus implere confidit. Ac sic, aut homo nescius morbum amplectitur , aut plus aegrotat,

dum nona medico poscit, sed ipse nititur

92쪽

De 'veritate praedestinationis. 7 7

adhibere remedium. Vnde consequens est, ut lethali morbo vel ignorantiae, vel superbiae praegrauarus, nec medicum re quirat, nec in se effectum verae sanitatis inueniat. Neque tamen libera voluntas ideo non est in homine,priusquam sanetur opere diuinae conuersionis, quia morbo magis vult obtemperare quam medico: cum eo

ipso quod obtemperat homo, vel non obtemperat, liberum sibi inesse arbitrium euidenter ostendat. Est ergo non solum in hominibus iustis, verum etiam in imp ijs liberum arbitrium. sed in istis bonitate redemptoris erigitur atque dirigitur: in illis autem Dei ulciscentis aequitate deseritur, Sc punitur. Ac sic in his non solum cognoscendo , sed etiam diligendo inhaeret veritati . In illis vero aut ignorat mandatu,& in peccato suo non est ei peccati cognitio: aut ad hoc potest peccatum absque adiutorio gratiae Dei cognoscere, ut dum sepxς sumit per semetipsum diuinae voluntatis implere posse mandata, non obtemperet humiliter voluntati Dei,sed bonum male faciens suo potius famuletur errori: dum scilicet ignorans Dei iustitiam,& suam volens constituere, iustitiae Dei non est subiectum, quando finis legis non nisi Christus '

93쪽

8 B. Fulgenti' Lib. II.

sit ad iustitiam omni credenti. Medicus itaque noster peritus 5c bonus gratis ad vitami reducturus mortuos,ac sanitati redditurus aegrotos, ipse languentium salus & resurrectio mortuorum, in eo vivificandis ac sanandis hominibus insuperabili bonitate consuluitan quo medicinam se nobis idem medicus fecit. Sed ut ordine suς curationis sapientia Dei sapienter expleret, prius praeceptum dedit per legem iustitiae, quo suam infirmitatem aegrotus agnosceret, daturus effectum per gratiam, quo infirmus suae in-ormitatis salubriter conscius,non iam conia fidens in virtute sua tumesceret, sed ipsum fontem vitae salutisque cognoscens,ab ipso, sibi sanitatis beneficium postularet: nec sua iactans superbo corde justitiam, sic se puta- .ret alienum a morbo, tanquam non' egeret

curationis auxilio runde illa vox Pharisaei ZM .r . est: Deingratis tibi ago,qvia non sumsicut ω-reri homines, raptores,iniusti,adulteri, sicut publIcanus iste. Sed vulnera sua contriti cordis humilitate respiciens, veraciter eXcla mi maret,Ego dixi,Pomine misisere mei: se an mammeam, quia peccaui tibi. Nec tamen medicus ille caelestis nostram infirmitatem

sanaret cognitione dilectione ve manda

ti, nisi homini liberum dedisset arbitrium

94쪽

De veritate praedestination- 79

Sed multiplicata est infirmitas sola cognitione mandati, ut per gratiam inciperet sanitas fidei ac dilectionis constitui. Cognitione itaque mandati ad bene operandum hominis liberum arbitrium conuenitudino quia voluntate tantum vel virtute sua potest homo implere quod ei lex iubet: sed ut per mandati notitiam infirmitatis suae sibi conscius fiat, dc adiutorium gratiae medicinalis exposcat. Qua percepta,potest &. dii, gere quod iubetur, de facere, dc agnoscere

vel quid posit, vel quid non possit,& ut

possit exposcere, M sibi suae infirmitatis imputare ina seriam,&sanitatis assignare beneficiis medicinalibus gratiam. Haec omnia quae superius posuimus, dignum est ut caelestibus eloquiis asseramus. Per Isaiam sic loquitur Deus, Si olueritis oe audieritu me,

bona trera comedetis : si autem nolueritis,nec obaudieritis me,gladius devorabit)os. His verbis , quibus dicitur, si volueritis, Zc si nolueritis, procul dubio libertas humani declaratur arbitrii. Velle enim & nolle,volutatis esse nullus ignorat. Quod ergo per proph tam dicitur, si volueritis & audieritis me, nostra Gonuenitur voluntas , qua debemus 3c semper bonum velle, ac bonis Operib. indesinenter ac libenter insistere. Cum

95쪽

Philip.α vero Apostolus dicit: quit Deus est quiveratur in nobis oe desie m perficere pro bona Λο-luntate, ostendit utique ipsam hominis voluntatem , M ad bene Volendum non nisi. / diuino munere dirigi, M ad bene operandum diuinitus adiuuari. Dum ergo praecipitur nobis ut velimus, ostenditur quid habere debeamus. Sed quia id ex nobis ha- bere non possumus, admonemur Vi a quo nobis datur prςceptum , ab ipso petamus auxilium: Quod tamen non possumus poscere, nisi Deus in nobis operetur'velle. Voluntas enim quae in nobis dono Dei miserantis efficitur, ipsa in nobis,ut bene operari valeat, adiuuatur. Quae de malis, in quibus ante iustificationem iacet, & in eis cum delectatione deficit, non sua virtute, sed Dei praeuenietis operatione consurgit:& postquam surrexerit, ut non cadat, latibi non potest sufficeret sed sicut ad surgedum beneficio misericordiae praeuenientis erigitur, sic ad perseuerandum misericordiae subsequetis iuvamine custostitur. Beatus itaque David,& humani arbitrij voluntatem M virtutem diuinae gratiae recognoscens, conuenit quidem nos, ut faciamus

bonum, sed quod a nobis imperat fieri,nde nobis poscit, unde nos habere posse

96쪽

De veritate praedellinaianis . 81

ambigit. Humanum igitur arbitrium ad conuersionem prouocans,salubri praedicatione terret,dicens: Nisi conuertam , diu Psal. 7. Dum di auit, arcum fluum tetendit, parauis illam. Sed ut ostenderet, quod operari praecipimur, conuersionem quam nobis praedicat, dono supernae operationis assignat dicens, Deus tu conuertens )iuificabis nos, oe Psal. . plebs tua latabitur in te. Vt etiam suae animae unusquisque misereatur, & Deo placeat, humanum diuino sermone sic admonetur arbitrium : Misierere animae ruae , placens Deo. Eeel.3o Quia vero nemo potest animς suae misereri, nisi qui Dei misericordia praeuentus acceperit ut misericors sit, ipse misericordiae largitor edocens dicit: Miserebor cui misereori βρη' ' ω misericordiam praestabo cuius miserebor. Ideo& beatus David dicit,Deus meuε, misericordia eius praeueniet me. Et quia Deo nemo potest placere , nisi in eo Deus operetur quod . placeat coram se, in epistola quae ad Hebraeos est scripta, manifeste possitum est. Ibi quippe dicitur, Deus autem pacta, qui eduxit ἔριιν. i3 de mortuis pallorem magnum ouiam in sanguine te menti aeterni , Dominum no strum Iesum

Christum, aptet , os in omni bono , arefaciatis poluntatem eius, faciens in )obis quia placear coram se. Deo isitur non placemus, nisi ve-

97쪽

limus, sed ab ipso nobis tribuitur, ut Velimus, a quo nisi Voluntas hominis mutetur, ut bona sit, aut semper appetit malum, aut nunquam bene appetit bonum. Ac sic dum in rebus bonis rectum ordinem non tenet, Deo vero de bono nullatenus placet. Deo ergo non placemus, nisi in voluntate bona: sed ut id faciam us, ipse facit in nobis, quod placeat coram se. David enim dicit,

o faciam )oluntatem tuam, Deus meus, dolui.' Sed ad ipsam voluntatem faciendam gratiqspiritalis poscit auxilium, qua doceatur ut sciat, 3c dirigatur ut faciat. Vnde & in aliorsi L. loco sic orat, Doce me, de faciam Ῥοluntatem tuam, quia tu e Deus meus: statimque subiecit , Spiritus tuus bonus deducet me in Piam rectam. Item Isaias praecipit dicens, vere quae impius )iam suam , σ)ir iniquus cortationes suM , cy conuertatur ad Dominum. Pau- - f lus quoque Apostolus hortatur, ut renouemur spiritu mentis nostrae, & induamus nouum hominem , qui secundum Deum creatus est in iustitia Sc sanctitate veritatis. Verumtamen ne conuersio vel renouatio nostra humano assignetur arbitrio, utramque nobis a Domino sanctus Hieremias τώ-.s deposcit his verbis : onuerte nos ad te, in consertem ri renoVM dies nos,os, sicut amrea.

98쪽

De veritate praede linationis. 83

Rursus Psalmista dicit, perios tuum, ad implebo illud. Vbi intelligimus os cordis significari, non corporis. de quo ore alio loco dicit , In conuertendo Dominus captiuitat Sion , facti sumu3 sicut consetiti. Tum reple- eum est gaudio os nostrum. Et tamen ne quis sibi oris' apertionem superbus assignet, ostendit liber Actuum Apostolorum, ad recipiendu Christianae praedicationis verbum os humani cordis largitate diuini muneris aperiri. Ibi enim scriptum est de quadam muliere nomine Lydia purpuraria: cuius Dominus aperuit cor, intendere iis, quae dicebantur a Paulo. Iterum scriptum est quia sepientia aperuit os mutum, lingua Sap. Io infantium fecit disertas. Aperuit enim Os mutum , ut increduli crederent; disertasque fecit infantium linguas, ut quod crediderant , praedicarent. Vnde non immerito credulitatem, locutionemque suam sancti Spiritus dono Paulus adscribit, dicens, Halentes autem eundem Spiritum μή , sicut , .c.ν. scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum.

nos credimus , propter quod loquimur.

Voluntarie homo credit, & voluntarie loquitur: sed hoc ex se voluntas hominis habere non potest , nisi Deus deis quia ut fidelis credat, sapientia os mutum aperirοῦ

99쪽

de ut credens loquatur, linguas infantium disertas facit. Praecepta igitur, quibus per Prophetas atque Apostolos admonemur, quid debeamus appetere, quid vitare,conueniunt nostrum arbitrium , ut dominicis iussis voluntarie serviamus. Sed cum ipsi

Prophetae M Apostoli, qui Spiritu sancto

repleti sancth vixerunt, sanctaque docuerunt , numquam destiterint a postulatione' diuini iuvaminis, quippe ad implenda,quae Deus iubebat, ab ipso auxilium requirebant, procul dubio sicut non negabant inesse homini liberum voluntatis arbitrium, sic illud sine iuvamine gratiae Dei, ad ea, quae sancta sunt, non tollim agenda, sed etiam cogitanda insufficiens atque inualidum testabantur. Vnde sanctus Apostolus ostendens in homine liberum voluntatis arbitrium, Philippenses ad ea, quae sancta M iusta sunt, cogitanda atque agenda praeceptis salutaribus hortatur dicens: suacum era , quacumque pudica, quae*mque sandia , quaecunque i ta , quaecunque bonae famae, si qua Pirtus, si qua laus, haec cogitate quae didicis lis,oe accepi tis, oe audi tis, m didistis

in me. Hacagite, oe Deus pacis erit obscum. Nonne & ut cogitent, dc ut agant quae sancta sunt, praecepit, & tamen tam cogitandi

100쪽

. De veriturepraedestinationis. 8s

quam agendi facultas unde nobis donetur, euidenter ostendit ' De cogitatione

dicit, Non quod se bibentes simus cogit quid a nobis quasi ex nobis. Quid est, quod

dicit, ex nobis, nisi ex libero voluntatis arbitrio Unde ergo est, si ex nobis non est Sed si cientia , inquit , nostra ex Deo est. Ad agendum quoque Spiritu Dei nos agi, sic praedicat: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, bifl3 sunt Dei. Hςc igitur inter literam iubentem Zc spiritum vivificantem , id est inter legem, gratiamque distantia est,quia

lex conuenit, gratia conuertit hominis Voluntatem, ut bonum velimus. Illa clamat , haec donat: illic voluntati hominis incutit iustitia diuina terrorem; hic infundit misericordia caritatem. Per illam accepit voluntas Spiritum seruitutis in timores per istam accepit Spiritum adoptionis filio-:rum, in quo clamamus, Abba pater. Haec ergo in nobis libera voluntas eam in se habet naturaliter qualitatem, ut appetere sponte possit bona vel mala: sed bona proficiendo appetit, mala vero deficiendo. Vt aute deficiat , potest ipsa sola sibi sufficere: Vt proficiat vero, indiget semper diuinae miserationis auxilio. Nisi enim gratia praeueniente leuetur, nullatenus surgit; quia 'quide

SEARCH

MENU NAVIGATION