Io. Baptistae Barbetti Salutiarum ciuis Excursio de triplici causarum genere, ex Aristotelis, Ciceronis, & Quintiliani doctrina. Adiectis in fine selectis sententijs, ex Isocratis orationibus de regno administrando. Ad serenissimum Philipp. Emanuelem

발행: 1601년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

alijs in exemplam transeant. Nunc in potestate

Senatus est,ut aut hoc, aut illud faciat. De necessarijs enim & aeternis, quae humano consilio haud possunt immutari, &de ijs, quae non sunt in potestate nostra ut fiant, aut naturς repu- Raant , aut sortuita fimi, nemo nisi fatuus, de insulsis deliberare solet: nam omnino absurduesset de eo deliberationem instituere, quod aut vires nostras edicedit, ut de excidendis immanistimis montibus,de perssidiendo isthmo, aut de immortalitate, aut de thesauri inuentione,

quq in sertulas arbitrio posita est, cum hςc omnia, ut ait Cicero di. de Oratore, a deliberatione remoueantur. Inciditur enim, inquit,omnis iadeliberatio, si intelligitur non posse fieri, aut si necessitas affertur. Quod si quando accidit,ut homines de necessariis rebus, aut de illis, quq

fieri non pollunt,deliberent, id fit, quoniam eas esse tales non intelligunt: cum primum autem orator ostendit, aut alius quilibet, necessitate Miter postulare,aut nullo modo fieri posse,non amplius deliberant. Prqterea tum maxime Glet esse deliberatio, cum honestas ipsa certat cum utilitate, aut cupiditate, utrum scilicet dignitate potius sequamur, an utilitate, utrum honesta an utilia complectamur: nam, ut in quit Cicero, si honesta semper tenere possemus, non esset opus deliberatione aut consilio;de eo enim quod maxime laudabile est, & animos hominum ad se naturaliter allicit,nulla est deliberatio, sed id statim amplectedum putamus;

102쪽

diamur, necne, cuin eas natura refugiat. Honestafig igitur , & utilitatis contentio delibe rationes efficit. Ar1stoteles Rheticorum primo, res imavimas,de quibus homines deliberare so-itistit, ait osse, quinque, nempe de vectigalibus, de bello, & pace, de custodia regionis, de ijs quae importantur, aut exportantur, de ferendis legibus... Consititurus de vectigalibus,quibus populus se alicui suMeetiam esse declarat, & quae Cice- ro pacis ornamenta, belli subsidia, & Reipub. neruos appellati cognoscere debet,quot qualecque teddite s Ciuitas habeat, & videre, an maiores possint rercipi, aut si ibitasse ampliores erunt, quam harisit inaminui, Debet etiam co gnoscere sumptuS, qui fiunt in ciuitate . quo si iuperuacanei essent* & modum, aequitatemq.eκcederent, de illis adtinendis rasulere possit et magnum enesin vectigal est parsimonia , inquie

Cicero.

Consulturus de bello,& pace, ciuitatis suae vires cognostere debet, & quas copias paratas habeat , quas Deilὸ comparare possit, & quales

sint,virum robust*an imbecilles,veteranorum militum, an tyronum ; deinde bella praeterita commemorare, & ex illis coniecturam facere: fieri enim solet, ut qui secundo ac prospero euentu acie contenderunt, similem consequantur felicitatem; tum in historijs maxime versa

103쪽

pue, cum quibus sere bellum existimatur eo-gnoscere. Deinta vires comparare, & si h stiles inseriores erunt, ad bellum hortari convparatio enim in persuadendo bello,& dissuadendo maximam vim habet. Scipio enim, milites suos cum adhortaretur, Vtaydenti animo contra Annibalem progrederentur, ait . Ne genus. belli, neve hostem ignoretis, cum ijs vubis, imilites,pugnandum, quos terra, mario priore

bello vicisti , a quibus.stipendium per vigiuti

annos exegistis; a quibus capta belli praemiae Siciliam & Sardiniam habemus: erit igitur in hoc certamine hic nobis, illisq. animus, qui victoribus, & victis esse selet, & quae sequuntur Tum demum exponerq, quem exitum hostes habuerint, qui cum c*teris gentibus bellum susceperuidi solet enim sepe accidere, ut res similes, eti in similes xitu, consequantur. Ita enim Diomedes, ut refert Virgilius Aeneidos undecimo,bstilum conixa Aene*m dissuadet, ab infelici Graecorum exitu,qui cum Troianis bellum gesserant, di nS. l. : O fortunata gentes Saturnia regna . . D.

Antiqui ausonii, quae vos fortuna quietox . Sollicitat, suadetq. ignota lacessere bella φQuicumque Iliacos ferro violauimm agros Mitto ea, qMae muris bellando exhausta sub gltis, . Quos si mors premit, ille viros ιnfanda per orbe. Suppiscia, s scelerum poenad expedimm omnes

104쪽

. xi

' De Regionis custodia dinurus, scire debet quomodo regio praesidijs custodiri possit, qui bus copijs indigeat, & ubi ea opportunius, Mcomodius possint collocari ; atque illud in primis cauere, & animaduertere debet, ne inutili grauentur sumptu, qui interdum, ubi nulla bellorum necessitas urget, minuendus est,& e contra augendus,quando opus est. De annona consulturus, scire debet, quae ciuitati sint necessaria, quibus abundet, & quihus egeat, quae in ea oriantur, & quae aliunde sint petenda, idq. ut ad ineunda foedera ciues possit cohortari: tandem, quibus Iegibus sit ciuitas constituta , & ne inutiles ferantur ; in ijs enim,ut inquit Aristoteles,totius ciuitatis salus est posita o

IN deliberando, finis, ad quem in consilio

dando, sententiaqo dicenda omnia referri debent, est utilitas, ut inquit Aristoteles,a quo 'Cicero in partitionibus non dissentit; ita tametvt utilitatis nomine honestas ipsa eos rehenda tur,ut voluit Quintilianus c. io inquies Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilita te definitas. Ac siquid in his unum sequi oporatere potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus, dignitate maxime F 3 com

105쪽

eontineri putat. Nee dubito, quin ii, qui sint

in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam,ne utile quidem, nisi quod hon sium esset, existimarint. Verum quoniam in deliberatione non semper honestatis per se rationem habemus, sed ut ad aliquem stuctum fortunarum, vel dignitatis, vel gloriae resertur, ideo finis utilitas potius, quam honestas est, α ad demonstrativum genus potissimum spectat: ea enim est temporum conditio, ut qui sententiam dicunt te honestate non admodum soliciti , omnia ad utilitatem reserant, ostendantq- ea facienda, quae utilia sunt, licet omnino iniusta: & hac de causa, Cicero,primo de o,cijs, ostendit Corinthum a Romanis fuisse seblata , ne loci opportunitate bellum rursiis instaurari posset . nec defuerunt, qui dicerent, ea omnia austa, & aequa esse, quae Reipub: usui & utilia tali esse possent; quod cuim penitus absiurdum sit, in suadendo, & consilio dando cauendum maxime erit, ne ab Utilitate honestas ipsae separetur, nisi forte apud indoctos . & an stes homines sit dicendum, quibus quaestus, emolumentum, fructusq. proponendus videtur ; cum ij utilitate potius, quam honestate

moueantur.

Quoniam igitur utilitas cum honestate coniuncta in deliberando finis proponitur , sciendum est, eam in discernendis bonis, &malis versari, & utile nihil aliud esse, quam ea sequi, quae bona sunt, &mala deuitar l,

106쪽

& neminem perstiadere posse, sententiam r. di cere, nisi qui bona & mala bene discernere data dicerit. Bonum autem id est, vel quod per se, vel propter se est expetendum: per se, ut

honestas: propter se, ut opes; vel cuius gratia solemus aliquid expetere, ut Pharmacum ab infirmo, quod ex eo commodam valetudinem stibsequuturam speret; ut labor, quem utilitas& gloria comitatur, vel id, quod res omnes, vel intelligentia, vel sensu praeditae eXpetunt,

di concupiscunt, de quo Cicero primo de officijs ait: Principio omni animantium generia natura tributum est, ut se, Vitam, corpuSq. tueatur declinetq; ea, quq nocitura videtur &c.

nullus enim est, qui propriam salutem non as. sectet. Tandem id est bonum, quod ratio In singulis humanis actionibus faciendum docet, quod prodesse possit, ut labor in acquirendis scientijs, in amplificanda re familiari, Sc.

Bonorum praeterea aliqua sunt necessiaria, ut

ea, sine quibus salui, liberive esse non post mus: quae vel ad persbnam nostram pertinent, ut vita, pudicitia, libertas , vel ad eos, qui nobis charissimi esse debent, ut liberi, coniuges, germani, parentes, amici, qui idci co etiam nece starii vocantur, quoniam sine his humana vita salua esse non potest; at que ideo haec bona nece staria, reliquis omni bus bonis & commodis sunt anteponenda. Illa

Vero bona,quae non necessaria vocantur, uel ad

107쪽

vt virtutes , & vitia; vel ad aliquod comm

dum referuntur, ut opes, & copiae. Per se expetere, est detracta omni utilitate aliquid amplecti, & hoc modo honestas, & virtutes, &quae consequuntur, scilicet honor, & gloria sunt

expetenda : multos enim accepimus, qui, omni contempta utilitate, pro aequitate, honore &gloria vitam in ultimum discrimen adduxerui, sanguinemq; effuderunt. Propter se expetere, est aliquid non tantum propter honestatem Hsed propter adiunctam utilitatem cupere, Ut scientiae, artes , Opes, & copiae, quae & honorem , & utilitatem afferre solent. Bona, quae propter se expetuntur,partim honestate ipsa, partim commoditate aliqua expetuntur: honestate, quae a virtutibus proficiscuntur. Commoditas , aut in corpore, aut in externis bonis spectatur: ea duplex est; aut cum ipsa honestate coniuncta, ut honos & gloria; aut disiuncta: quae vel corporis est, Vt vires, sorma, valetudo; vel fortunae, ut nobilitas, diuitiae, & clientelae, Cicero in cqnsilio dando sententiaq; dicenda haec omnia diligenter obserilauit: nam cum Senatus populusq; Romanus deliberaret, an contra Mithridatem bellum susciperet, cum non posset ostendere id necessarium esse , cum de salute, & libertate populi Romani non ager tur, quod proximum erat,arripuit, scilicet honestum, quod principem in bonis non necessa-rijs locum tenet, dicens : agitur salus sociorum atque amicorum, pro qua multa maiores vestri

108쪽

magna & grauia bella gesserunt: deinde aiu

stitiae parte, quae vindicatio dicitur, ostendit honestum esse, ut Mithridates, qui Cities Romanos necandos trucidandosq; curauit,punia. tur. rursus,quia in eo bello agitur gloria populi Romani, tandem ad bona propter se expetenda accedit, docens utile id este, quod in eo certissima populi Romani vecti Plia, & ma xima agantur. Ιu Catilinam vero haec omnia coniunctim posuit, ut audientium animos magis commoueret . Quare, inquit, Patres Co scripti,consulite vobis, prospicite patri , conseruate vos, coniuges, liberos, sortuna'; v stras, populi Romani nomen, salutemq; defendite . Scelestissimus ille in patriam conspirator Catilina , ad nefarium facinus coniuratos hortans, vobis,iu quit,est domi inopia, ris,aes alienum, spes multo asperior, deniq; quid reliqui habemus praeter hanc miseram animam Quin igitur expergiscimini λ en illa, quam saepe optastis libertas , praeterea diuitiae, decus, gloria in oculis sita sunt, ex quo planum est, utilitatem in bonis, & malis discernendis ver-

De his, qui deliberant. IN consilio dando diligenter aduertendum est, qui sint illi, qui deliberant,ut ad eorum

opiniones oratio accommodetur, cum no

. semper

109쪽

semper orator veritatem sibi proponat. Qua ,rς sciendum est, duo esse hominum genera, alis terum indoctum, & agreste, alterum vero humanum & expolitum. Indocti, & agrestes h mines , qui belluarum naturam quodammodo imitantur,rebus omnibus vol*ptatem praeserre solent: prudentes vero, qui beatam vitam sola honestate,& dignitate metiuntur, eam rebus omnibus praeserendam putant. De eo, qui suadet. κHIs omnibus praecognitis, in omni deliberatione suasori in primis videndum est, possit ne fieri, id quod suadet, nec ne ; de .his enim quae effici non possunt, ut dictum est nulla solet esse deliberatio, quamuis & honesta, & utilia sint: deinde an necesse sit, aut non necesse. Nam aut id,de quo deliberamus,ce tum est posse fieri, aut incertum : si incertum, erit prima questio, quam ad coniecturalem poterit reserre ; ut , poteritne Serenissimus

Dux Sabaudiae, religionis Christianae infestisse mos hostes debellare, Gebennam ad suam ditionem adiungere;poterit ne Cςar Isthmum persedere,& an tenuissimae fortunae humanisq; viribus destitutus religiosus, Episcopale sdignitatem adipisti, cum pauperrimus sit, &multos habeat competitores, & aduersarios. Si vero id, de quo deliberamus, clarium est fieri posse, tunc maxime, illi videndum erit, an sit

110쪽

necessarium , ne superuacanea aggrediatur. hecessarium autem, hoc in loco, non est simpliciter intelligendum, sed pro eo tantum, quod pertinet aut ad stlutem, aut ad libertatem, , quae reliquis omnibus rebus, vel honestis, vel utilibus anteponuntur, iuxta vulgatissimum

illitae axioma, Necessitas non habet legem: &Cicero in omnibus sere Philippicis, docet necessarium esse, Antonium bello persequi, &profligare, si Romani salutem, & libertatem

tueri, & conseruare velint. Tum videndum

est, quam facile possit fieri, quoniam quae dis-ficillima sinat, talia saepe habentur , ut nullo modo fieri possint. Venim si id, de quo deliberaturaeifficile atq. arduum erit,maxime sibi elaborandum erit,ut ostendat issicilia *pissi- fructu, & dignitate compensari, tantumq. utilitatis, & honestatis in se continere, ut dis ficultas omnis deuoranda parviq. aestimanda esse videatur, ut, exempli gratia, si quempiam ad literarum studia hortari voluerit, quae principio maximam dissicultatem habent, ostendendum erit; in studijs laborem quidem adhibendum esse, cum omnia principia dissi cilia sint; verum ubi aliquantulum in ijs processimus, eas sequi delectationes, voluptates,& utilitates,ut, quicquid laboris ines diaperare ac spernere debeamus : & quoniam saepe accidit, ut de rebus magnis, quamuis non necesi riis deliberatio esse soleat, ideo suasor, ea rem,

quam suadetiamplificare debet,& permagnam este

SEARCH

MENU NAVIGATION