Io. Baptistae Barbetti Salutiarum ciuis Excursio de triplici causarum genere, ex Aristotelis, Ciceronis, & Quintiliani doctrina. Adiectis in fine selectis sententijs, ex Isocratis orationibus de regno administrando. Ad serenissimum Philipp. Emanuelem

발행: 1601년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

92 esse ostedere; quod enim permagni interest, o

necessario carpe habetur. Cicero, pro lege m nilia , ostendit bellum Mithridaticum perna gnum esse, & periculosum, atque adeo ita n cessarium,ut sit gerendum. Est apud T. Liuium praeclara P. Scipionis oratio, in qua & posse i,nnibalem in Africa vinci demonstrat, & ad dignitatem populi Romani, famamque apud

Reges , gentesque externas pertinere; non ad defendendam modo Italiam , sed ad inserenda etiam Asticae arma, videri Romanis animum esse: & in primis, esse utile requiescere alia quando diu vexatam Italiam, uri, popularique inuicem Asticam. Postremo vero docere

debet, id quod suadet, & utilitatem in se plurimam habere, & ad exitum commode perduci posse, & ut uno verbo dicam, debet suasor in dicendo proponere sibi honestiam, utile, i Cundum, necessarium, possibile, facile, & haec omnia simul probare, aut quotquot ex his p tuerit . Et si apud nobiles nobiles viros sente

tiam dicturus erit, laudem tantum, honorem sgloriam, fidem, iustitiam, omnemque virtutem proponet; ijs enim rebus ingenuus animuS, ac bene educatus maxime commouetur, & ad res gerendas excitatur: si vero apud imperita multitudinem agreste'. homines orationem habebit,e vestigio de utilitate,quaestu, emolumen to meminerit; ijs enim rebus maxime ducitur multitudo. Cicero de lege Agraria contra Rullum , statim populo Romano proponit pacem s

112쪽

. libertatem, Ium, quibus maxime commouentur popularium animi;nihil enim magis amant plebei homines,quam in pace,& tranquillitate vivere, & libertate, atq. octo frui. Quid enim, ait,est tam populare,quam paxλ qua non modo

ij, quibus natura sensum dedit, sed etiam tecta, alq. agri mihi lςtari videntur.Quid tam populare, quam libertas, quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestijs expeti,atq. omni-

. bus rebus anteponi videtis Z Quid ta populare quam ocium, quod ita iucundum est, ut & vos,& maiores vestri,& sortissimus qui'. vir,maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in octo possit esse At,pro lege Man. statim gloriam proponit, cum ita inquit: Genus est enim eiusmodi,quod maxime ν est ros animos excitare,atq. inflammare debet, in quo agitur populi Romani gloria, quae vobis a maioribus cu insigna in rebus omnibus, tu summa in re militari tradita est: Nem enim fieri potest,quin animus

nobilis, audito gloriae nomine,statim commoueatur,cu nulla tanta sit humilitas,qus dulcedine gloriς non capiatur, ut ait Valer.MaxAnte dii hςc omnia commiscent in adhortatione, ut apud Sallustiu Catilina: apropter voS moneo uti forti,atq. parato animo sitis, & cum prςliuinibitis, memineritis vos diuitias, decuS, gloririam, praeterea libertatem, atque patriam in dextris vestris portare; si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt, α quae sequuntur. Deinde

113쪽

Deinde voluptatem laudabit, non quod sit hoanesta, sed quia imperiti homines eam maxime sequuntur, &ad ea facilius impelluntur, quae

iucunda ac voluptuaria esse credunt ; unde ru

sticus ille pastor apud Virgilium, Alexi suo

voluptatem & iucunditatam proponens, ad se inuitat. - Huc ades d formose puer, tibi lilia plenis Ecce ferκnt 'Himphae caluistis tibi cadida Nais . Fallentes 'violaa, ita sumina papauera carpens arcissum,ssorem iungit bene olentis anethi.

Verum notandum est, quod ait AristoteIes . voluptates esse specie differentes; nam aliae ad corpus, aliae ad animum reseruntur: quae ad corpus attinet, omnino beluinae simi,& ab omni sapiente reprobantur: quae ad animum, ma xime laudabiles sunt,& naturam attingunt homanam, atque in eis est animi tranquillitas, dc beata vita, quod multis in locis Plato ostendit. Poterimus igitur voluptatem etiam vere Iam dare, si de animi voluptate loquamur. Cum in omni consilio dando, spes, & metus dominen tur, in suadendo spem proponere debet suasor ,

quae concitatur enumeratione commodorum,

quae successiara dicuntur,ut praemiorum,glori , dignitatis,utilitatis,aut contrariorum vitatio ne, ut pro lege naanilia Cicero suadet bellum contra Mithridatem suscipiendumquod ea rautione Romani sint gloriam suam,salutem socio

114쪽

bona multorum ciuium conseruaturi, quae omnia commoda copioSe persequitur. In dissuadendo vero, metum, & sermidationem incutere debet dissuaser,incommoda, lanina, ignominias,dedecora proponendo, ut idem Philippica decima tertia, dissuadens pacem cuAntonio,quoa ea Reipublicae perniciosa sit futura, quod maximum dedecus, & ignominiam sit allatura, maximasq. calamitates importatura, quod denique vel nulla, vel non diuturna esse possit.

De Dissuasore. N deliberando, debet dissitaser in primis

ostendere ,sua ris consilium inutile esse, &nullo modo fieri posse, quod ab eo suadetur, &proponere sibi turpe, damnosum, molestum, siaperuacaneum,impossibile; difficile,ut, exem pli gratia , deliberet Alexander, cui res familiaris,& opes desint,cuiq. sit ingenium tardum& hebes,dare operam studijs,ut doctoralem lauream consequatur,ostendatq. suasor volenti

nihil difficile, & rei familiaris inopiam studijs

non obstare, omnemq. aetatem ad discendum

esse aptam, & licet sit ingenio hebeti, nihil esse quod assiduo studio,amore, & delectatione eL fici nonp ossit:4js tandem enumeratis,quae a luterarum studijs proficiscuntur, dissitasor e contra debebit ostendere, eos animi impotentes

115쪽

esse, qui,quod essici non potest,aggrediuntur , ει qui in summas miserias sunt addum,in literarum studia haud poste incumbere,nec minus . in prouecta artare,cum multi adolescentes,quibus ad sustinendos studiorum labores vires erant satis firmς,totam etatem consumpserint, nec tamen multum profecerint,cum praesertim

accedat,quod sit ingenio hebeti,& studia ingenium perspicax & acutum desiderent ; & ideo fieri non posse, quod Alexander desiiderat,licet non neget literarum studia & honesta,& utilia, ct iucunda esse. Praeterea deliberet Ioannes Baptista Lanceanus,an augustissimum aliquod te- plum vel Xenodochium construat, dicatq. su sor, illud opus Io. Baptistae summum decus allaturum,& ab eo commode fieri posse, propterea quod diuitijs copiosissime affluat, dissuasor Ostendere debet, Io. Baptistae sumptum inutilem iuturum, & eum satis iam, gloriar sibi comparasse. Et quoniam, ut dictum est, deliberatio

est in medijs officijs, in quibus & liquestas, &commoditas spectatur, proponaiq. suasor et , qui deliberat,an vocatus ad aliquod legationis munus obeundum ire debeat, an fortunae acquiescere,rebusq. suis contentus vivere,dignitatem, gloriam, & honorem: dissuasori quies, rerum domesticariim cura,vitae tandem opportunitaS commemoranda erunt. Quare in dis madendo plurimum valet efferre , & amplificare difficultates, & ostendere,ad exitum rem

deduci non pos. .

116쪽

In suadendo, & dissuadendo non satis est rationes afferre quibus aliquid faciendu, aut non faciendu ostendat orator,sed eas exemplis c . firmare debet; na,vt Quintilianus ait nulli ma teriae magis, quam deliberationi conuediunt exempla, quoniam ex praeteritiS, quae futura . sunt,coniectura assequimur. Aristoteles Ethiacorum decimo ait, exempla magis mouere,qua

verba & argumenta. Macrobius septimo libro Saturnalium, Plebeia inquit ingenia magis exemplis,quam oratione capiuntur: exemplis etiam fabulae adduntur, ut fabula MenendAgrippae apud T.Livium. Horatius.' Narnula nam exemplo es magni formica laboris . ore trabit quodcumq; potescatque addit aceruo. Exemplorum duo sunt genera, recentia , &vetera. Recentia maiora sunt, atque ideo magis videntur animos mouer . Vetera vero quandam per se maiestatem, atque auctoritatem maiorem ferunt. Cicero suasurus bellum contra Mithridatem, multa statim maiorum exempla commemorat, deinde eum locum ita

enumerando concludit:Quare,si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores vestri, cum Anthioco, cum Aetolis , cum Poenis bella ges serunt,quanto vos studio conuenit iniurijs pr uocatos, sociorum salutem, una cum impexij vestri dignitate defendere λTandem in deliberando animi erunt move

117쪽

di. & interdum reprimendi. In mouendis animis ea quaerenda, quae illis motum sunt allat rati.& ea sunt,quae nobis optatos fines proponunt,ut si explendς sint cupiditates,Catiandum odium,ulciscendae iniuriae haec enim tria sunt, quae homines vehementer expetunt: Hac arte Virgilius Annam inducit Didoni sorori suadentem,ut cupiditatem suam expleat: sic enim ait O luce magis dilecta sorori, Sola ne perpetua maerens carpere iuuenta Nec dulces natos, Veneris nec praemia nosces

& paulo post:

FIacito ne etiam pugnabis amori φApud T. Liuium; Tanaquil Seruium generum suum ad inuadendum regnum excitat:Tuum est Serui, si vir es, regnum,non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus facere; erige i , Deosq. duces sequere . Proficiunt etiam se tentiae, quae ad satiandum odium pertinent, ut apud Virgilium, ipse secum Aeneas ita deliberat , de Helena interficienda . . l tonita; nam . etsi nullum memorabile nomen Feminea in poena est,nec habet victoria laudem; Extinxisse nefas tamen, re pumpsi e merentum Laridabor poenas animumq. explese iuuabit Vltricis famae, o cineres satiasse meorum.

Ita Lucretia, apud T.Liuium,virum,& patre in Sextum Tarquinium adulterum inflammatrSextus est Tarquinius , qui hostis pro hospite, priore

118쪽

'spriore nocte i armatus,mihi sibiq- si vos viri estis,pestistrum hinc abstulit gaudium. Tertio,.stia tentiae illa quae ad ulciscendas iniurias per-.tinent, magnopere animoS commouent; ut Cicero Quirites contra Mithridatem inflammat hoc modo: Maiores vestri sepe,mercatoribus, ac nauiculatoribus iniuriosius tractatis bella .gesierunt, vos,tot Ciuium Romanorum militibus uno numero , atque uno tempore necatis, quo tandem. animo esse debetis λQuoties vero accidet, ut reprimendi sint, sendet orator , quam incertus sit sertunae si tus, quam dubia sint euenta rerum futuraru,diosq.admonere debet,ut suas λrtunas retineat, pericula deuitent, ut apud T.Liuium Pater Id ratij, qui serorem intersecerat, cum incitatum populum reprimere vellet, ita inquit:Hunccinequcm modo decoratum , Ouantemq. Victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub surca vinctum inter verbera, & cruciatus Videre potestis e In peroratione, ea omnia amplificanda,quae honesta, quae utilia, quae necessaria,quae iucunda, quae procliuia esse dixerimus t & si ij, qui

deliberant,sortunam habent secundam, admonendi , ut diligenter eam conseruent: si adue sam, periculum ostentar . Hoc genere, omnes sere Philippicae oratio nes,& pro lege Man. 5 in Latim continentur.

119쪽

De genere iudiciali exensio .

IVdiciale genus, quod Graece νικὼ v

catur, in quo est actor, & reus, accusatione, atque defensionem continet, vel petitionem,&recusationem, quoties in iudicijs versatur ; v rum cum eo frequenter in colloquutione familiari , & in epistolis utimur,exprobrationem sexcusationem, inuectivam, expostulationem , purgationem, querelas, obiurgationes,deprecationes,& huius generis alia, tanquam species quasdam sibi subiectas habet; cum enim reprehendimus, excusamus, conquerimur, obiurg

mus, deprecamur, inuehimur, in iudiciali genere versamur. Finis huius generis est duplex, alter, qui ad genus ipsum pertinet, alter Veroqui ad motus animorum adhibetur. Finis ipsius generis est aequitas; finis vero mouendi in accusationibus est saeuitia, indefensionibus ci mentia. Est autem aequitas optima iuris ratio, quam nobis dictat ipsa natura, unde bonae leges profluunt,quae deinde etiam ab ipsa remi tur: differtqui a iustitia, quoniam iustitia leges ad unguem struari postulat, & summum ius sie-quitur, nihilq. de poena vult remittere,nec ma- gis diuitem quam pauperem respicit, nec magis Principi, quam priuato parcit; aequitaS Uero , quaedam est iustitiae remissio, atque, ut ita dicam,emendatio:& aequum,& bonu nihil aliud est, quam ipsum iustum cum clementia coniunctum. Accusator dicitur quicumq; causam agit,

120쪽

agitisue crimina inserat, siue aliquid sibi debitum petat, Vt pecuniam , agrum, domum .

Desensor vero, qui rei patrocinium suscipit obiectaq. repellit. M

lit,

W S r autem status, siue constitutio, quam x Graeci ιτα σιν Vocant,ea quaestio,quae ex pri ma conflictione exoritur, ex intentione,& depulsione,hoc modo Alexander Io. Baptistam accusans ait: Io. Baptista virtuti ac meritis dissidens largitionibus, aut pollicitis beneficium obtinuit, & simoniam commisit, Augustus d sensbr dicit, Io. Baptistam simoniam non commisisse. nec pollicitis, aut largitionibus beneficium obtinuisse: nunc quaeritur,an commiserit, haec quaestio, status, vel constitutio dicitur,qu niam in ea tota causa consistit. Et quoniam de aquaque re tria quaeri solent: primum,an sit res, nec ne, deinde quid sit, demum qualis sit, , ideo & Rhetores hac ratione omnes suas causas distribuerunt. Primo enim quaerunt, sit necne id, de quo est controuersia, & hunc statum iconiecturalem vocantiu coniectu, hoc est directione quadam rationis ad virtutem:quem sta tum Cicero in Topicis inficialem vocat, eo quod fiat a respondente, di insciante crimen, atque negante. in quo statu sunt omnes causae,

SEARCH

MENU NAVIGATION