Io. Baptistae Barbetti Salutiarum ciuis Excursio de triplici causarum genere, ex Aristotelis, Ciceronis, & Quintiliani doctrina. Adiectis in fine selectis sententijs, ex Isocratis orationibus de regno administrando. Ad serenissimum Philipp. Emanuelem

발행: 1601년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

in quibus factum negatur, ut pro L Murena, pro Flacco, pro Sylla, pro Roscio Am. Secum do quaerunt, quid sit, & hunc statum definitiuum vocant, qui tunc accidit, cum factum qui, dein conceditur, sed de nomine facti controuersia est, ut Laurentius accusat Petrum, quod , arma contra praeceptorem sumpserit, & ideo illius auctori litem imminuerit: Curtius Petrum defendit, & concedit, arma quidem ab eo in praeceptorem sumpta fuisse, non tamen a ctoritatem laesam: quaeritur ergo, quid sit auctoritatem laedere, unde Cicero pro Aulo. cina quaerit, quid sit deiicere pro Murena,quid sit ambitum committere: dicitui autem definitivus, quoniam id, de quo est controuersia, definitione quaeritur . in hoc statu etiam, quo , mige aliquid afficiendum sit, inuestigatur, ut fuerit ne Iulius Caesar Rex, an Tyr nnus, an Dictator . Tertio quaerunt, quale sit, quod tunc accidit, cum, de facto constito,& de facti nomine, de qualitate est controuersia, hoc est, virum sit iustum, an iniustitim, di hic status iuridicalis, siue qualitas communiter appella'.

tur, Ut, recte ne Orestes matrem Clytemne

stram interemerit, in ultiooem patris Aga- .memnonis, quem a Troia redeuntem illa cum Aegisto adultero intersecerat; recte ne Semiramidem matrem Ninus filius intersecerit, quod eius concubitum & congressum optasset, quae prius equi amore conflagrauerat; rectenς Artabanus spem nactus occupandi regni

Xerxem

122쪽

Xeratem, ob res inseliciter in Graecia gestas, in 'regia interfecerit: potuerit ne tum Flaccus exigere pecunias a Graecis, ad instruendam classem : iuste ne sumpserit arma Rabirius contra Saturninum . Ex quo patet, tres tantum esenatus , coniecturalem scilicet, siue inficialem, definitiuum, & iuridicialem a. De nutu coniecturali. . l.

Coniecturalis status est Lin quo, an aliquid

factum sit, per coniectistas quaeritur.Coniectura autem duobuS confirmatur modis , v

risimilibus nempe, vel probabilibus, & credibilibus rebus,& proprijs rerum notis . Veri. similia autem,siue probabilia ea sunt, quae plerum q. fiunt, & maiori ex parte veniunt, sed

non tamen sunt necessaria: ut, adolescentes ad ludos & voluptates. stuat procliuiores, senes ad auaritiam; & tamen continentes iuuenes , de liberales senes inueniuntur . . Propriae rerum notae, quae alio nomine indicta ,& argumenta v antur, rem certam, & indubitatam declarant, ut, si spiritum ducit, ergo vivit; si sumus est, ergo ignis ; si concepit mulier, ergo eum viro concubuit. ' l et In coniecturali statu spectanda. sunt, per senete, loca tempora, facta, euenta, rerum suegotiorumque naturae; in personis duo con

123쪽

Io fiderantur, natura, & sertuna: natura dupIex, corporis, & animi. In corpore spectantur valetudo, figura,vires, aetas, sexus; valetudo bona ne sit, an mala; figura, pulchra an deformis; vires, an robustae sint, an imbecilles; aetas,an puerorum,an adOlescentium, an senum; sexus, an mares sint, an feminae. In animo spectantur habitus, & pe turbationes. Habitus, vel boni sunt, ut vi tutes, & artes; vel mali, ut vitia; & inertiae. Perturbationes, vel futuri temporis sent , ve, cupiditas, & metus; vel praesentis, ut voluptas & molestia . Virtutes principales qua- . tuor fiant, Fortitudo, Iustitia, Temperantia,& Prudentia . In fortuna spectantur , primo loco genus, secundo amicitiae, tertio liberi, quarto pr pinqui , quinto affines, sexto opes, septimo honores, octauo potestates, nono diuitiae, de-: cimo, libertas. Ioca, vel naturalia sent, veI sertuitar naturalium quinque sunt differentiae , stilicet maritimi ne sint, ut Corinthus, Tarentum . an remota a mari, ut Roma; plani, an mo tuosi; leues, an asperi; salubres, an pestilentes; opaci, an,aprici. totidem fiunt fortuitorum, stilicet, culti,an inculti;cclebres, an deserti; c sdificati,an vasti;obscuri,an nobiles,consecrati, an profani. Tempora , aut sent praesentia, aut praete'

ita, aut sutura. in quibus etiam considera.

124쪽

tur, an naturalia sint, aut Qrtuita: natura ἀlia,ut quattuor anni tempora, scilicet Hyems, Ver, Estas, Autumnus . Fortuita, sacrificia, dies festi, nuptiae, facta & euenta sunt e plicanda . Facta aut i consilio, aut ab imprudentia proficiscuntur , ut si quis ex professo alicuius interficiendi consilium capiat . 1mprudentia aut a casti, aut ab animi permotione prouenit, a casu, ut si quis aprum cupiat interficere, &i hominem illac transeuntem occidat. permotione animi , ut si quis iracundia motus, vel amore captus mortem alicui inferat. In permotione sunt obliuio, error, metus, cupiditas. Tandem in coniecturis consideranda est rerum natura, sint ne bonq

- Signa a verisimili in hoc. differunt, quod

verisimile generalia comprehendit , signum' vero singularia et verisimile ad opinionem is , . de intelligentiam refertur, signum autem adsensu o. '. ζ

Signa autem, quae sunt quasi facti vestigia,

haec erunt, telum, cruor, clamor edituS, tis tubatio, permutatio coloris, oratio inconstans, tremor, si praeparatum aliquid, si communica-γtum cum aliquo, si postea visum auditum,i

125쪽

Exempla natus coniecturalis ex CL. cerone desumpta . I

ACcusatur Rostius parricidij.i Cicero a

persena Roscij primo ostendit, eam non modo a parricidio, cuius accusabatur, sed Otiam ab omni scelere, &iflagitio remotissimam fuisse, quod Patris iussit domesticarum rerum curam sustepisset, in quibus vehementer occupatus erat, quod vitae integritate floreret , docens, multo probabilius esse, quod ab aduersarijs omni vitiorum genere contaminatis , rei familiaris inopia laborantibus , Roscij patris infestissimis hostibus inters ctus fuerit, deinde loca tractat, quod Romae

mortena obtuerit, filius autem Ameriar in rebus rusticis occupatus esset: tum a tempore i argumentatur, Ostendens, eum vesperi a coena redeuntem morte affectum fuisse; tum a factis aduersariorum eos caedis auctores fuisse prohat . Prieterea ab euentis, quod filius inimicorum minas, & tela fugiens Romam venerit, causae suae patronum quaesiturus; tandem ostendit, non alia de causa Roscium accusatum fuisse, nisi, utaeo condemnato, aduersarij bonorum Roscij tute potirentur . .

126쪽

De natu definituis . DE finitiua constitutio ea est, qua dc finitione, quid res sit, explicatur. Est autem definitio oratio indicans , quid res sit, per ea quae int de essentia, & substantia rei, sine quibus rei natura persecte cognosti non potest, ut, exempli gratia. Homo est animal rationale - Differt autem a descriptione, etymologia , & interpretatione, quoniam descriptio rei naturam explicat per accidentalia, idest,

Per ea , quae rei naturam nsequuntur, ut rHomo est animal rectum, risibile, & beatitudinis capax, &c. Etymologia terminum notum per alium magis notum, & prius notum apud addiscentem in eodem ictiomate explicat; ut sol, quasi solus lucens , & coelum, quasi haec inferiora celans . Interpretatio vero , est unius termini declaratio ex uno idiomate in alio, ut physis Graece, natura apud Latinos appellatur. Definitio constat ex genere & differentia . Genus Commune est. Differentia vero sucit disserre definitum a quocumque alio; ut, rationale, indefinitione hominis, facit eum differre a quin cumque alio non habente rationem. Verum quoniam ultimae differentiae , quibus definitum ab alijs differt, rarissimae sunt, ideo ad communia accidentia confugiqndum est .

127쪽

Duobus igitur modis Oratoria definitio fieri

potest, proprietate, & communium frequentia . Proprietas est, quae alicui rei ita conuenit, ut eam ab alijs omnibus secernat: n,prudentis , '

est nihil temere agere, iusti hominis nulli obeΩse, sortis mortem non timere, temperati luxus omnes, voluptatesque Venereas despicereia .

Definitiones, quae ex genere, & proprietate constituuntur, multae sunt, ut Grammatici οὐ ficium, emendate loqui, Rhetoris, polite dicere, Dialectici, acute disserere , Physici, rerum causas explicare. & quoties in rerum proprietate reperienda laboramus, ad communia, ex quibus ea elucere potest,confugiendum: ut Cicero pro Milone, populi grati est,praemi)s afficere bene meritos de Repub. ciues, viri sortis.

ne supplicijs quidem moueri, ut Ertiter fecisse

poeniteat. Si vero de rei proprietate controuersia nascatur,tunc ad contraria,ad dissimilia, ad paria confugiendum est: vi, exempli gratia Cicero, pro A. Caecina, cum Ebutius negaret

A. Caecinae vim factam fuisse, definit, quid pro prie sit facere vim,ostenditque a contrarijs,dis. similibus,& a paribus vim factam fuisse. A contrarijs sic: Nec aequitati,inquit,quicquam tam infestum est,quam conuocati homineS & armati . A dissimilibus, cum docet aliam vim intelligendam esse in bello, aliam, cum de iure, &Iegitimis hominum controuersijs loquimur et quoniam Ebutius dicebat, tunc proprie Vim fieri, cum aliquis aut interficitur, aut vulneri bus ,

128쪽

bus asscitur, quod Cicero inficiabatur, a censvim ei fieri, qui mortis periculo iniecto, de loco , & statu vim etur. A paribus sic probati. Sicuti Caio Frisioni vis fieret,si in domum suam ingredi prohiberetur, ita Caecinae facta vis est ab Ebutio, cum in fundum ingredi prohibitus

est. In definitivis controuersijs deseriptio, enumeratio consequentium, & explicatio vocabuli &c. plurimum valent. Descriptio fit ex accidentium congerie,cu ea fusius explicantur quq persbnis, & negotijs attributa sunt: ut idem pro A.Caecina: dici in hac causa potest, ubi a ma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instruct i, de certis locis cum serro homines collocati,ubi minae, pericula,terroresque mortis , ibi vim non fuisse λ Enumeratio consequentium fit,cum ea enumerantur,quae aliquid consequi selent; ut,in eo necesse est virtutem es.se, qui ab omnibus ametur,quem omneS suspiciant,venerentur, & admirentur. & Cicero pro eodem A. Caecina. Ea vis est,quae periculo, auddecedere nos alicunde cogi aut prohibet acce' dere.Denique vocabuli,siue nominis explicatio

fit,cum, quid sit id, de quo est controuersia,explicatur,ut cum quaeritur,quid sit homicidium, quid sacrilegium, quid furtum, quid sit via

facere, quid sit maiestatem, aut auctoritatem. minuere. Cicero octaua Philippica: Quid enim tumultus, nisi perturbatio lata,vt timor maior oriatur,unde etia nomen ductum est,tumultus λ

129쪽

De Iuridiciali nutu.

IVridicialis Constitutio ea est in qua, cum

de facto, & de nomine facti constat, qualefactum sit, quaeritur. Haec, secundum Hermogenem , aut habet Controuersitam in re, aut in .

verbo : si in verbo, legitima constitutio vocatur: si in re, rationalis dicitur: quae etiam duplex est , aut enim de fiaturo deliberationem habet,& dicitur negotialis; aut est de praeterito & e κλυα dicitur,de qua multa Qui tilianus , & Cicero . Huius constitutionis partes sunt duae Quarum altera absoluta dicitur,altera vero assumptiva. Abseluta est,cum iure factum reprehenditur idque quatuor potistamumodis fieri potest,uel lege,vel consuetudine,vel quia dulla sit prohibitio, vel quia concedatur ab omnibus. Lege, ut si quis accusetur,quod nocturnum furem interfecerit, lege duodecim tabularum se defendet. Consuetudine, ut siquis accusetur,quod Bacchanaliorum tempore personatus incesserit,defendet se, quod nulla sit prohibitio: & si quis accusetur ,quod Ope conuiuetur,& vestimentorum elegantia Utatur, de- sendet se quod haec nullo iure depellantur. Αssumptiua est, cum aliquid necessario extrinse-' cus assumimus , ad factum defendendum, utvleiscendi doloris gratia, aut pietatis, aut pu dicitiae , aut religionis, aut patriae nomine, aut necessitate, aut inscitia, aut casu. Vt, exempli gracia

130쪽

gratia, Orestes accusatus, quod matrem CID temnestram intersecerit, se id in Patris Agmmenonis ab ea intersecti ultionem secisse dixit.

Ninus accusatus,quod Semiramidem matrem

enecuerit, se ideo id fecisse dixit quod mater

eius concubitum, & congressum optasteri. Aa, tabanus accusatuS,quod Xerxem in Regia,morte affecerit, in hoc crimen transfert, quod is otio secordiaeq. deditus, relicta militia, pra iratum,nouum luxuriae genus inuenietibus pro- . posuerit. Pietatis, ut si accusetur Melchior, quod Sillae mortem minatus fuerit, quod ab eo parentes sui, & conuitijs affecti,& perpetuo sollicitati, ac diuexati fuerint. Pudicitiae, ut si quis Petrum in ius vocaret, φ filis, aut sorori mortem intulerit,ne,inquiat, libidini Io. Baptistis obsequeretur, aut, ne cor pus quaestui exponens pudicitiam venalem haberet . Religionis, ut si accusetur Tarquinius, quod Laurentium sacrilegum baculis obruendum curauerit,quod res sacras diuinoq. cultui adscriptas sublegerit. Patriae nomine, ut si quis accusetur, quod filium consederit, quod in patriae , aut Principis proditionem cum alius scelestissimis conspirauerit. Necessitate, ut si quis accusetur, quod alicui vitam ademerit, quod timeret,ne ab eo occideriretur; aut si quis in iudicium vocatus dicat, aadiem se venire non potuisse aquis & torretibus impeditum . Inscitia, ut si quis, existimans

filium,aut seruum recte rare,familiarem quempiam

SEARCH

MENU NAVIGATION