장음표시 사용
51쪽
Α bona valetudine ergo si quem laudabisua
eum non quia valens sit esse laudandum, cum, improbissimi quainplurimi valeant, sed si ea valetudo, virtute aliqua essecta sit, ab eaque confirmata, possimus itaque dicere valetudine esse congregationem quandam qualitatum in
corpore ita moderatam, ut nulla earum exce
dat , tum enim valetudo consequitur,) quem admodum enim in musicis, seu fidium, neruo rvmq. cantu si neque elatius vocem colendas, neque remittas languidius, si nihil a concentus lege deflectas, efficitur iucundissima quaedam vocum sonorumq. permistio,sic invita, qu hac moderatione continetur, si continentiam retianeas, si nihil in victu, nihilq. in voluptatibus nihil in exultationibus excedas, sed huius naturae quasi armonia te accommodes,oritur ille humorum in corpore, ut in musicis Concentus, qui valetudo nominatur. Ex quo Cicero a. Os ficiorum, valetudinem sustentari ait notitia sui corporis, et obseruatione earum rerum quae aut prodςsse soleant, aut obesse, et continentia in victit omni, atque cultu,corporis tuendi causi, et praetermittendis voluptatibus. Haec possunt illustrari exemplis multorum senum, ut Platonis, Isecratis, Lelii, Galeni, quorum Cicero de senectute meminit, & Gorgiat Leonti
ni, qui cum ad annos centum et nouem perue- nisset interrogatus, qua ratione tamdiu valetudinem sustentastet, respondit, se nihil umqua voluptatis gratia secisse. In a. genere ponitus
52쪽
corporis pulchritudo I quae est apta figurata
membrorum cum quadam coloris suauitate,&concinna membrorum, compositione, oculos
mouens,& desectans,hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiant: v de Aristoteles,pulchritudinem, quasi epistolae . Commendationem ait esse ; dc interrogatus' cur pulchri tam amarentur, hanc esse caeci hominis interrogationem respondit. Procturi omne pulchrum esse honestum , & amabile dixit, quoniam naturae diuinae quandam im ginem habet: deinde videmus, ut amari pulchra, sic etiam turpia contemni, & virtutem amari tantum quod pulchra sit. Et omnia caetera bona inuidiae subiecta sunt,praeter pub chritudinem , quam homines satis admirari non possitnt. Nec homines tantum, sed ipsi . . etiam Dij sormae pulchritudinae capti fuisse finguntur. Deus enim ipse, Beataq. Virgo a pulchritudine commendantur, immo beati in caelo nulla re tam beati sunt, quam diuina pubchritudine contemplanda . Duo sunt genera pulchritudinis, auctore Cicerone primo ossiciorum, quorum in alter venustas est, in altero dignitas: venustate smuliebrem dicere debemus, dignitatem viri
lem . Remouendus ergo omnis viro non dignus ornatuS, & motus, gestusq. nec palaestritae,nec
histriones, sed recti, & simplices laudandi sunt. Iormet dignitas coloris bonitate tuenda est; c C Ior
53쪽
lor non sum, sed exercitationibus, tum adhuhenda munditia non nimis exquisita,sed fugie-dae sordes, eadem ratio in vestitu est, in incessii nec tardi, nec celeres. Aristoteles secundum states pulchritudinis species distinguitaliam ait esse adolestentis pulchritudinem, aliam viis ri,& aliam senistin adolestente, inquit,pulchritudo est,ut corpus ad militares labores idoneuhabeat, & oris suauitatem praeseserat cum quodam terrore coniunctam, quo facilius h stes superari possint, ut du Augusto , & AEnea legitur, quorum illum aspectu suavem dc pulchrum , hunc vero pulcherrimum quidem, sed Marte a. terribilem, nemo rectis oculis potuit intueri. In senibus pulchritudo est, si corpus necessariis laboribus idoneum habeant, sique careant illis morbis, & incommodis,quae illam incurrunt statem, ut de Massinissa Numidarunt Rege legitur, quem praeter caeteros omnes s nectutis robore admirabilem fuisse Cicero tr didit , ut de Valerio Corvino, quem summa corporis dignitate. atque integris viribus,ad annum usque centesimum peruenisse, memoriae
praeditu est, neque umquam a publicis negotijs destitisse. De pulchritudine siquis reconditiora exempla desiderat, Platonis conuiuium legat,&doctissimi Mariij commentarium, & eiusdem Phedrum, & Dialogum de amore;si vero prae-eepta ad usum oratorium accommodatiora ,
Isocratem legat in Helenae Encomio, sub fine, qui
54쪽
qui adeo pulchritudinem extollit, ut rem omnium maxime diuinam esse dicat. In tertio genere ponuntur vires, & robur certandi,quae ex eo intelliguntur,ut inquit Aristoteles , cum quis eam facultatem habet, ut alterum mouere positi, vel trahendo,vel impellendo, vel tollendo, vel deprimendo, vel colli- dedo.Et ideo,si quis in his omnibus aut horum,.quibusdam valebit, hic maxima laude extollendus erit. Laudatur Tritani filius Pompei Magni Miles, quod hostem ex prouocatione dimicantem arripuerit, &j secum in Castra. pertraxerit. Laudatur 1ulius Valens , quod vehicula cum culeis onusta sustineret, donec euacuarentur. Laudatur Pittacus, quod adue
sarium suum rete deprehensium, deinde gentibus eius v ri impositis, interfecerit. Laudatur Hercules,quod Antaeum ita sublatum colliserit, ut morte priuauerit. Solet etiam commendari corporis magnitudo, & proceritas, quae proportione dimensionum habeat, ita ut altitudo, & latitudo longitudini respondeant; ut Virgilius a corporis magnitudine Turnum commendat . Ad decertandi robur tria requiruntur, magnitudo, vires, celeritas, quae etiam aliqua
Postremo loco bonorum corporis , ponitur senectus, in qua duo,ut inquit Aristoteles, desiderantur, videlicet,ut tarde adueniat, deinde. ne secum dolores & morbos asserat,& cum hoc bonum a continentia & frugalitate iuuentutia k C a nascat
55쪽
nastatur, libidinosa enim, atque intemperans
adolescentia, ut inquit Cicero, effoetum corpus tradit senectuti, poterunt senes laudari a temperantia, a continentia, a iuuentutis frugalitate, a temperata exercitatione, ab honestis animi voluptatibus, a vitae tranquillitate, & quod tandem ab omnibus his abstinuerint malis,qui ut eos, qui se Christianos esse profitentur,dedecent, ita senectutem inconam dam, & moles stiarum ac dolorum non omnino ςXpertem reddunt. Et quoniam inter corporis bona senectus postremum locum obtinet,de eaq., quatenus ad laudem refertur, fatis dictum est,prae-
cepta aliqua de vita proroganda subijcere
De praeceptis Ῥita proroganda. TRia sunt, quae hominis vitam prorogant,
frugalitas, ac temperantia, labor, & cor poris exercitatio, animi voluptas, & virtutes . Temperantiam sanitatis matrem esse,sapientes dixerunt, & omnium virtutum domicilium, &haec non solum in tenui stimo victu spectatur, sed etiam in Venereis potissimum voluptatibus fugiendis. Temperata corporis exercitatio ita corpus recreat, & reficit, ut alacrius, & promptius efficiatur; otio enim,non secus ac rubigine ferrum, corporis vires consumuntur. Animi voluptas haud patitur, tam cito senectutem surrepere,diuturnamq. iuuentutem conseruat:
56쪽
Q quam causam Demoeritus beatam vitam iatranquillitate vitae, & laetitia posuit, Lycurgus risui tamquam Deo statuam erexit, & La d monios ad laetitiam inuitabat, Aristoteles Ethicorum risum ait,&iocum ad vitam degendam esse necessarium. Tandem virtutes,ex quiabus incredibilis iucunditas percipitur, senectutem placidam ac lenem reddunt, quali fuit Platonis, Isocratis, & aliorum, qui in summo doctrinae splendore adempti sunt .
De bonis animi, ac primum de iis, qκa sunt
CVm de corporis bonis dictum suerit, ad ea
quae in animo sunt bona accedendia. Quod si ut inquit Plato corpus,& currus est,& equuS, di carcer animi, cum eorum,ut vidimus,lanta laus sit, quid de animo, quo a Deo nihil sublimius, nihil dignius, nihil denique admirabilius Creatum est, quoue caeteris homines animantibus praestant, iudicandum , Quare eum,que laudamus,semper ea,de quiabus hactenus,bona contempsisse,& iis tanquam alienis usum fuisse dicemus , eamq. potissimum sui partem excoluisse, quae immortalis esset ; & quamquam incredibili est celeritate ingenij, singulari mentis acumine Celeria ter multa simul comprehendisse , eam admirabilem vim memoriar habuissio , in eoia C 3 tamen
57쪽
tamen veram laudem non potitisse, quippe quae
sint nobis cum caeteris communia, corpus divires cum animantibus, animus ipse cum caeteris hominibus et itaq. nullum esse hominis ab homine, nili virtutis discrimen. Vnde prςclare Seneca de beneficijs , eadem omnibus ait esse principia, eamdem originem, neminem altero nobiliorem esse, nisi cui rectius ingenium, Martibus bonis aptius. Qui imagines in atrio exponunt, noti magis, quam nobiles lunt:vnus omnium parens mundus est,siue per spledidos, siue per Brdidos gradus. & Euripides:& series natura, & iustos,etiam si sint parentibus seruis nati, nobiliores puto; omnibus enim unum n tura finem dedit, omnibus unam originem, itaq. eum esse optimum, etiam si patre AEthi Pe natus. Hinc Seneca ad Lucillum. Rectus animus nihil aliud est,quam Deus in humano corpore hospes . Vide S. Hieron. in Epistola ad Demetriadem, de nobilitate Iuuenalem . satira sexta. Horatium primo sermonum,satira sexta. Sallustium in Iugurtha. Posset praeterea id ostendi ab exemplis eorum, qui generis Ob scuritatem illustrarunt, quorum exempla ab ijs repetenda sent, qui ea de re scripserunt .
Irtutes omnes duplici genere cernuntur, aut enim cognitionis sunt, ut scientiς,quq speculatiuae appellantur, aut certe positae sunt . in
58쪽
la actione, 'omnes virtutes. qu in conse matione rerum, & institutione.vitet cernuntur Nam quatuor sunt potissimum genera,iustitia, sortitudo,temperantia,& prudentia. Sed inter eas, ut recte docet Aristoteles, hae maximo Iaudantur,que sunt secietati hominum utili
m ; itaq. & iustitia, & sertitudo maxime la datur,quod & illa in pace,& hqc in bello, Reip. plurimum prosit; sed in iustitia pr cipue virtutis splendor est maximus,ex eaq.,ut ait Cicero, viri boni nominantur. Vnde bene Euripides ,& post eum Aristoteles iustitiam lucifero Is speroq. illustriorem,splendidioremq.esse dixit.& Plato,a teneris iustitis amorem iniundedum esse, sine qua nulla possit hominum coniunctio permanere . Bene Agesilaus, qu enti, Vtrai prestaret, iustitia ne, an Artitudo,respondit, si iusti essemus omnes in Repub. sertitudine opus non esset, quippe quq sit iustitiς tutrix. Huius virtutis Cicero in partitionibus, sub finem, sex ponit sermas. Prima est Religio,& Dei cultus, in quo illud maxime videndum est,sit ne is,quem laudamus incultu Diuino stequentissimus, & omnis se perstitionis hostis & inimicus, si pro sua parto Dei cultum promouere, fidemq. proseminarenitatur, si quid hac de causa effecerit, si per grinationes in exteras regiones suscepit,si sumptus secerit, si militauerit, si hqreticos quamplurimos conseceritis denique exemplo omnibus prodesse conetur, si multus in oradi studio, C 4 obeu
59쪽
obeudi'. Dimis ossiciis. Ηςc uniuersa,vt praecipua, primo loco poni possunt.. Secundum genus est, pietas in parentes, quae primum in cultu,& obstruantia, & debiti honoris delatione consistit. Tum si in moerore parentes consoletur, si eorum dolores leniat, &mitiget, si in periculis opituletur, & si ibueniat, si , cum necessitas postulat,eis inseruiate praesertim si ab omnibus deserti sint, si in in pia sitis ipse facultatibus eos subleuet:immo vero ea est doctissimorum virorum opinio, via Nicocles in Pythagoram, ut existiment,seruitutem etiam parentum causa esse perserendam.
Tertium genus, quod proprio nomine iustiatia appellatur, a qua viri boni nominantur, &bonitas a Cicerone in partitionibus dicitur, ea virtus est,quae nihil alieni in suam domum deij-ciat,sed unicuique, quod suum est,tribuit:huius
primum usus est,nec quis cui noceat, nec laces situs quidem iniuria. Insertur autem iniuria, aut metu, cum timemus, ne, si aliquem ladai mus, ab ipse assiciamur incommodo, aut cer te pecuniae cupiditate, quae existit, vel ad per fruendam voluptatem, vel ad beneficentiam, vel ad vitae cultum, vel ad magnificentiam e incitamur etiam ad iniuriam faciendam gloriae cupiditate, & ambitione. Secundum huius virtutis munus est, r mouere iniuriam ab iis, quos tutari debemus: & praetermittendi
istius ossicij multae possent esse cauis, cum inimicitias , aut laborem suscipere nolumuS, aut sumptus
60쪽
nptus secere; aut certa negligentia, & ine tia, denique vel studijs litterarum,uel rei familiaris,ab hoc officio reuocamur. Praeclarissimuvero illud iustitiae huius officium est, cum non
tantum id committimus, ne umquam cuiquam
faciamus iniuriami sed aut ferendis legibus, aut squitate administranda, distribuendaq. firmam hominum societatem efficimus,quorum primu Iegislatoris est, alterum iudicis. Huius est, ut nulla gratia, nullius auctoritate,nullis propositis, aut praemijs, aut periculis etiam capitis, umquam a recta lege , & veritate discedat. Illius vero leges serre , quae publicam tantum utilitatem spectent, sine ulla suspicione priuati commodi, & ut in illis hominu secietate lenitas retineat potius, quam credulitas suppliciorum atrocitate reddat infesta : ut de Draconis legibus, q humano sanguine scripte fuisse dicebatur. Quartum genus iustitiae est fides, quae a Cicerone fundamentum iustitiae appellatur, estque in dictis, factisq. constantia , . Quintum genus est moderatio in animaduersione: neque enim satis est, eum, qui deliquerit, iniuriae suae poenitere, sed poena adhiberi debet, ut ipse,ne quid tale posthac comittat, & caeteri sint ad iniuriam tardiores . Nam in omni animaduersione hoc diligenter notandum est, ne quid ira,aut perturbatione animi fiat, sed & in
vultu,& in oratione seueritatem, grauitatemq.cu lenitate coluncta retineat; deniq. efficere,ut
