Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 1

발행: 1852년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

8 tunc las erit nova procudere nomina. sed Me juris

erit tantum scriptoribus gravissimis, non pueris, mediocribusque ingeniis concessum. De verborum Proprietate. Quid sibi uulι uerborum Proprietas 'B. Hoc sibi vult verborum proprietas, ut propriis res monstremus indiciis , ita ut singula suo veluti nomine indicentur. Verba propria illa sunt, quaΘrem totam, qualis est, demonstrant, ita ut omnes facile sensum arripiant. Propria, docet Tullius, Verba esse, quae ejus rei sunt, aut esse possunt, de qua loquimur. Haec virtus elocutionis landamentum est, qua qui non fuerit imbutus, frustra nititur ad superiora. Quomodo Proprietas verborum eognosci potest rR. Facito erit nobis cognoscere, si Verborum originem, et ut riunt etymologiam investigemus, si Varios sensus notemus, et adagia uniuscujusquo lin- iguas propria intelligamus.

g. m.

. R. Etymologia est, quae verborum originem inquirit, ut vim, et significationem plano dignoscat. A Cicerone dicta est Notatio, quod sequutus est Aristotelem, qui Notam appellavit.

Velim haec explanares me IO. R. aruspeae ab ara, et visere nomen habet.

42쪽

Aruspicis ergo erit aram, seu animantium exta in ara inspicere. Iugur ab avium starritu nomen accepit; quare auguris erit Volucrum cantus obser-- Vare. Auspem ab avi, et verbo spicere dictus: quare auspicis erit volatum Volucrum expendere. Fastidium a fastur quamobrem fastidiro erit cum fastu quodam seu molestia contemnere. Oculus ab occulere: ait enim Varro, oculi dicuntur, qui superciliorum tegminibus occuluntur: loquetur ergo improprie, qui aruspicem pro auspice, Vel augure usurpabit. . 'g. IV.

De Homonymis. Ouomodo verborum sensus distorsere possumus 'R. Si animadvertamus vocabula varias reddere posse significationes, et singulas inquiramus, eaque eligamus, quae nobis sunt commodiora ad rem declarandam. Vocabula, quae diversas exhibent signiscationes, homonyma dicuntur, et accurate interpretanda sunt, ut ait Quintilianus. , Taurus, exempli gratia, animal est, mons, signum in coelo, nomen hominis, radix arboris, et nisi distinctum sit, non intelligetur, de quo loquamur.

Ouaenam sunt Idagia 'R. . Sunt quaedam verborum formulae a veteribus proditae, quibus vel utilis sententia, Vel praeceptum quoddam ad vitam bene 'ducendam continetur, vulgi manibus tritum, ideoque ita cujusque sermonis Pro

43쪽

prium, ut nequeat apte sine studio, et industria verti. Haec tamen nescio quid virium habent, auctoritatemque asserunt, si proprie utamur, et evidentiam.

Cedo eaeemplum. ' ' -

' R. Sus Minervam, idest sus animantium omnium stolidissimus docet Minervam sapientiae Deam. Nos Itali reddemus apte, si verbis immutatis, sententiam dumtaxat tenentes dieemus: I papperi memno abere te oehe. Ib ovo ad mala, quod est italico, dat principio at fine: ab ovo enim antiquorum coena ducebat initium, et malis sive fructibus claudebatur. Aureos polliceri montes, idest magnis pollicitationibus allicere: pro metiere mari, e monti: Vel etiam, promettere Roma, e Toma. Cicatricem refricare, id- est tangere ulcus, ei renovare dolorem memoria Veterum malorum: metiere ι' na nella plaga. Ad Iracens in navibus educatus, giovane educato alta ossa: idest moribus maritimis sive inurbanis: nauticum enim genus solet suo elemento respondere,

et ab urbanitate civium abhorret. Dagedias in nugis agere et fur di grandi tragedie per eoae da nulla: idest tumultum commovere in rebus parVis.

Quid asserunt orationi adagia' .R. Dignitatem quamdam a vetustate: quid enim aliud veterum sapientum oracula, quam ProVerbia, quibus tantum honoris olim habitum est, ut non ab homine sed a Deo prolata viderentur Asserunt etiam novitatis causa quamdam orationi venustatem let leporem, si non ad satietatem, sed ad gratiam iis utamur; non tamquam cibis, sed veluti condimentis: denique ad intelligendos optim0s quosque scriptores valent; mullum enim tenebrarum ossum

dit ignoratio, plurimum lucis et splendoris cognitio.

44쪽

Quid eavendum est in usu adagiorum' R. Primo cavendum est, ne quovis l0co, nulla habita orationis vel personarum ratione, inseramus: quamvis enim gemmulae Sint, non ubique splendent. Amittit gratiam quidquid intempestivum est. In epistolis aliisque scriptis familiaribus paulo liberius Iudere licebit: in seriis vero, ut in Oratoria vel historica oratione sicuti parcius, ita etiam accuratius sunt usurpanda. Secundo etiam cum tempestiva sint adagia, nimis crebra esse non debent. Densitas enim obstat quominus eluceant. Accedit hoc quoque incommodi, ut crebro captanti, nonnulla vel frigidiuscula, vel obscura admittere Sit necesSe. Tertio cavendum est, ne a triviis, vernisque deducau- tur ita ut oratio inquinetur, posthabita urbanitate, morumque honestate: quod turpissimum esset, et morati enucleatique scriptoris indignum.

De verborum simplicitate et synonimorum Mu.

Quid sibi fuit simplieitas'

R. Ut praecisis integrisque verbis rem exprimamus , ita ut nihil sit illi nequo detractum, neque additum, neque immutatum. De verbis enim ut de humanis corporibus loqui possumus: namque siquid de corporibus detrahas, aut addas, aut immutes, integra nullo modo manere possunt.

Quid praecipue simplicitati obstat' R. Synoni morum usus, ni cautus et prudens. Synonima loces per se aequipollentes, reciprocat tuis grammatici appellant. Haec quamquam linguae divitias abunde demonstrent, et si apte adhibeamus,

45쪽

Orationem exornent, tamen persaepe obscuriorem, inanemque reddunt. Quare horum Vim potestatemque tenere plurimum momenti asseret, atque ad se monis elegantiam conducet. Allier exemplum aliquod, eae quo Sunonimorum

mus, et vis pateat.

R. Imare et diligere synonima sunt: non nihil tamen inter se disserunt, quod amare majorem vim, alquo assectum denotet: diligere idem sit ac delectum habere. Virtutis causa hominem de grege communi legimus: idest diligimus: consanguinitatis et benevolentiae causa amamus. Quare Cicero ait.

Ego admiratione quadam virtutis ejus, ille vicissim opinione sortasse nonnulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit.

Et in epistolis.

Tantum tamen accessit, ut nunc demum amare videar, antea dilexisse.

Varro, quantum disserunt inter se verba haec agere, facer' gerere, hoc modo ostendit.

Potest quis aliquid facere et non agere, ut Poeta ' cit fabulam, et nou astit: contra Actor agit, et non βα- cit. Contra Imperator, qui dicitur res gerere, in eo neque agit, neque facit, sed gerit, idest sustinet', trans- Iatum ab his, qui onera gerant, quod sustinent.

Cedo exemplum Italicum. R. Eu paucis, Desiderare est motus animi aliquid appetentis: bramare est cum quodam animi ardore aliquid concupiscere: agognare est aliquid assectare; 'anetare aegritudinem, et sollicitudinem animi aliquid exoptantis exprimit. Mittalia est praelium; combat

. Duilipeo by Cooste

46쪽

13 timento, est pugna: fatis d' arme certamen: baιιa-olia deeisina dimicatio.

In extremo discrimine ac dimicatione sortunae. Cic.

Sed hactenus de verborum simplicitato. Nunc de collocalione verborum dicendum est.. g. VII.

. De Collocatione verborum. Quid disendum erit de colloeatione verborum 'R. collocatio verba jam probata, et electa, et velut sibi assignata ita debet connectere, ut singula decenter teneant locum, quem sunt sortita, ut cum noratio dicam. Confert plurimum ad orationis perspicuitatem ordo; inordinata enim conlissa sunt, et obscuritatem pariunt: sicut quamlibet multa, si in ordinem disposueris, fient perspicua. Quotvisae est ordo in Colloeatione verborum ZB. Duplex: alter naturalis esse videtur, alter comsilii, sive Ornatus, et animi causa. Quis est ordo naturalis pn. Est ille per quem verba ita sunt collocata. ut rem dilucide aperiant, ita ut intellectu Iacillima sint. In verbis igitur collocandis tantum studii, et industriae adhibebimus, ut quae dicimus, dilucida, et negligenter quoque audientibus aperta sint, atque, ut Fabius docet, in animum, tamquam sol in oculos, etiamsi non intendatur, oecurrant. Quare non ut intelligere possit auditor: sed ne Ommno possit non intelligere, curandum.

47쪽

Qui dieitur ordo eonsilii sive ornatus animine causa 8 R. collocationem illam ita vocamus, qua Sive numerosae orationis reddendae causa, sive ad aliquem animi motum exprimendum, vel etiam ad obtinendam alicujus rei evidentiam utimur. Ordo enim Verborum magis emcax est, cum jdearum ordinem, Vel assectus imaginem reddit. Sed de his alio loco. Quid maaeime curandum in verborum collocatione pn. Collocationis, inquit Tullius, est componere, 'tStruere Verba sic, ut neve asper, neve hiulcus sit leorum concursus, Sed quodam modo coagmentatus let laevis. Id enim assequemur, si extrema Verba

cum primis ita iungemus, ut nec aspere concurrant,neVe Vastius diducantur. Collocabuntur igitur, inquit ille, verba ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis, eaque sint quam suavissimis vocibus: aut ut forma ipsa concinnitasque verborum consciant orbem suum; aut ut comprehensio nume-rOSe, et apte cadat. Literarum etiam quaedam ratio habenda est cum aliae suavitatem, asperitatem aliae inducant. Quid praeeipue in verborum colloeatione vitan

dum est y l

B. Vitanda in primis, ut ait Quintilianus, ambiguitas, non haec solum, quae incertum intellectum facit, ut Chremetem audivi percussisse Demeam: Sed illa quoque, quae etiamsi turbare non potest SenSum, in idem lamen verborum vitium incidit, ut si qui dicat, visum a se hominem librum scribentem. Nam

etiamsi librum ab homine scribi pateat, malo tamen composuerat, seceratque id ambiguum, quantum in

48쪽

ipso suit. Secundo assectationem omnem vitabimus, nec operoso siet vel nimio studio verborum collocatio. Νam illa ait Fabius , quae curam latentur, et ficta atque composita videri etiam volunt, nullam gratiam consequuntur. Sed de verbis hactenus, nunc do sententiis, sive de ambitu, quo continentur, nobis habendus est Sermo.

DE PERIODO Ouid est periodus 'B. Periodus est sententia brevis, et absoluta, quae certis partibus, sive membris, a se invicem pendentibus, et quodam veluti vinculo connexis numeroSe comprehenditur. Unde illud nomen suum trariι Periodus p R. A voce Graeca περιοδος quae significat ambitum, atque circuitum. Est autem periodus Verborum ambitus quidam, et continuata comprehensio. Hinc artis magistri volunt Periodum similem esse camerae, seu Iapidei fornicis, cuius lapides omnes ita sunt inter se apti, atque connexi, ut so communi illo vinculo, ei continuatione sustineant.

Quid sibi vult eelebris illa Iristotelis desinitio

lib. 3. Rhetoricae ubi ait. - Periodum esse oratis nem, quae habeat principium. et finem et magnitudinem , quae uno quasi aspeetu perlustrari facite possit Z R. Hanc desinitionem in nostram perbelle qua draro respondemus. Principium enim illud, de quo

loquitur Aristoteles, nihil aliud. est nisi primum Pe

49쪽

riodi membrum, quod ita suspensum serri debet, ut aliud quidpiam subsequi omnino debeat: unde etiam vocatur principium. Medium vero ac sinis sunt reliqua periodi membra quae brevi quodam contractoque verborum ambitu debent illam circumscribere. Unde vere dicitur illam uno conspectu facile cerni debere, unoque Spiritu pronuntiari. Cedo exemplum. R. Aptae hujusmodi atque jucundae verborum connexionis illustre exemplum esse potest Ciceroniana illa Periodus in ipso exordio . orationis pro lego Manilia.

Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo jucundissimus, hic autem locus ad agetidum amplissimus', ad dicendum Ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime Patuit, non mea me voluntas, scd meae vitae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt.

Cedo Seriptoris Italici eramplum. R. Splendidum in primis exhibet Ioannes casa in oratione ad Carolum V.

Siccome noi veggiamo intervenire alcuna volta, Sacra Maesta, che quando O cometa, o altra nuova luce e aP-

parita neli' nria, it piu delle genti rivolte a1 cieto mirano cola, dove queΙ maraviglioso lume risplende, cosiavviene ora dei vostro splendore, e di Vot: percio beluiti gli uomini, ed ogni popolo, e clascuna parte deIla terra risguarda inverso di Vol solo.

. - De partibus Periodi. . Quaenam sunt partes Periodi 'B. Periodus constat certis quibusdam partibus, quarum majores appellantur membra, graece Cola, minores vero appellantur incisa, graece commata.

50쪽

17 Quid' est membrum Periodi r. B. Membrum sive ciston est pars periodi continens sensum aliquem, sed suspensum ac imperfectum. V. g. Antequam de Republica; Patres Conscripti, dicam ea, quae dicenda hoc tempore arbitror;

Eeee tibi Periodi membrum: neque enim hic sen-Bus orationis conquiescit. Habebis periodum absolutam si ad primum illud membrum accedat hoc alterum.

Exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae.

Habeas etiam exemplum hoc ex Boccacci peri do alterius membri continentis sensum imperfectum, qui postea ab altero membro perficitur.

1. Quivi adunque dimorando M. Ruggeri, e SPlandidamente vivendo, e in salti ae arme maravigliose coSeDPerando; 2. assai tosto per valoroso Si laee conoscere.

Quid est Ineisum rn. Incisum sive Comma est pars membri; quemadmodum enim in Periodo membrum, sic in membro

continetur incisum, V. g. Nihil est, mihi crede, virtute formosius, nihiI Pulchrius, nihil amabilius.

Ex tribus hisce incisis membrum unum emuitur. Itaque dioeres inelaim est crebris id genus incisis, et articulis suam orationem distinguere. . Quandonam potissimum usurpanda sunt Gebra illa Deisa pR. Incisa mirum in modum valent, cum ad Ver Sario vehementius, et acrius instat orator. Ita Cistero

SEARCH

MENU NAVIGATION