Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 1

발행: 1852년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

28 versum est, multo illud quidem serius, sed eadem

natura admonente esse quosdam certos cursus, conclusionesque Verborum. Cur in oratione Numerus quaerendus 'B. Breviter respondet Fabius, quod nihil potest

intrare in aspretum, si in aure veluti quodam vestibulo statim ostpendat. Et ut melius numeri vim adolescentes cognoscant, hoc loco reseremus verba Ciceronis in Oratore cap. 64ὶ Me stante, ait ille, Ca-jus Carbo C i Filius tribunus plebis, in conelone dixit his Verbis:

O Marce Druse, patrem appello. Tu dicere solebas saeram esse rempublicam, quicumque eam violavisset, ab omnibus esse ei poenas persolutas. Patris dictum sapiens temeritas siti comprobavit.

Hoc dichoreo tantus clamor concionis excitatus est, ut admirabile esset. Quaero non ne id numerus esse-cerit 7 Verborum ordinem immuta: fac sic; comprobavit fisi temeritas, jam nihil erit. At eadem

Verba; eadem sententia. Animo istud satis est, in- tribus non satis. Quomodo obtinere Numerum in oratione possu- jmus pB. Intervalla, seu interpuncta, quae primo inter- lspirationis necessitate suerunt inducta, arte postea sic temperata et lasa sunt, ut aptos essicerent numeros. Quare intervallorum longorum, et brevium varietate numerum obtinere possumus in oratione. Alper exemplum aliquod Periodi numerosae. B. Suavis admodum est auribusque periratus Verborum numerus in hac Tullii sententia pro Marcello.

Nulla est tanta vis, tantaque copia, quae non serro,ae viribus debilitari frangique possit.

62쪽

Peribit landitus omnis venustas, si inverso numero dicas;

Nulla est vis tanta, et copia tanta, quae non Possit debilitari, frangique viribus, ac serro.

Quid item suavius hae altera Ciceronis sententia in

Philippica 2.2

Te miror, Antoni, quorum lacta imitere, eorum exi

tus non Perhorrescere.

Quae quidem verba iam apte mihi videntur eo structa, ut praeclari cujusdam numeri absolutissimum Oxemplar esse possint. Abibit vero decor omnis, si sublato iam eleganti numero dixeris:

Te miror, Antoni, non perhorrescere exitus eorum, quorum imiteris facta.

Tanti nimirum est certa quadam moderatione n merorum explere sententiast ideoque ut optime n tat Quintilianus: neque Demosthenes Iulmina vibrasse diceretur, nisi numeris vibrata fuissent. Quomodo veteres harmoniam Periodi obtinebanι ρR. Ex varia pedum collocatione, et optima ratione miscendi inter sese dactylos, spondaeos, jambos, eli reos, dichoreos, et alia hujusmodi pedum genera. Sed nunc ut ait Auctor praeludiorum eloquentiae, cujus verbis utor ) in verbis, seu pedibus dimetiendis, componendisquo plurimum nobis curae ablatum est; qui inter jambum et choreum, et εpondaeum, sive trocheum quid intersit, non amplius aure dijudicamus, neque satis sono, et pronunciatione distinguimus: quum producendae, sive corripiendae VO-calis, extra verbi ad minus trium syllabarum compositionem ratio, et usus interciderit. Emo omnia duarum syllabarum vocabula pronunciatione Sunt mo-

63쪽

do aequalis mensurae: longiora duplicem recipiunt f num; isque micat praesertim in penultima syllaba; brevem celeremque, ut in dactylo, et hujusmodi: productum, tardumque ubi longa est penultima. Superest etiam nobis ad concentum, et numerum Varia verborum menSura, ex numero Syllabarum proveniens.

Quid nobis dioendum de numero Periodi quaerendo pR. Nempe ut sensit Cicero, qui docet, omnes in oratione quasi permixtos et confusos pedes esSe d here; non enim effugere possemus animadversionem, si semper iisdem uteremur. Sit igitur, ut jam indicavi, ait ille, permixta et temperata numeris, nec dissoluta, nec aspera, nec semper aequalis or3tio, ut etiam in ipsis numeris sit varia , et aures delectet magis sine ulla satietate. S. VI. De requiis numerosae Periodi reddendae. Quaenam sunt regulae Periodi numerosae redden dae rR. Sex potissimum, quae omnes ea ratione ObSedi Vandae sunt, ut tota oratio assectatione laedium, ei satietatem non asserat; in universum autem, inquit Fabius, si necesse sit, duram potius atque asperam Orationem malim esse, quam numeris estpeminatam

et enervem. ι δ

uaenam est prima regula' R. Numerosa fiet periodus, si fri labae breves ac longae sic temperentur, alternenturque quodammo do, ut neque copia brevium incitatior ac celerior seratur Oratio, nequo longarum multitudine retardata

64쪽

3llanguese t. concinnam hanc brevium, et longarum syllabarum temperationem vides in illis Tullii verbis

ad Caesarem. Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis insiuitas, Omni copiarum genere

abundanteS.

Quaenam est secunda regula' R. Voces unius, duarum, aut plurium Vllabarum si commisceantur, nascetur inde oratio Valde numer0Sa V. g. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

Contra Vero crebrioro monosyllaborum iteratione quasi exilit, atque subsultat oratio V. g.

IIae in re nos hic non ferret.

Quaenam est tertia regula' B. Cadet numerosa Periodus, si magni scis et bene Sonantibus verbis terminetur: ut in hisce exemplis ex Cicerone desumptis.

Quos amisimus cives, eos non Martis vis perculit, sed ira victoriae. Nam qui locus quietis, ac tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maxima moles moleStiarum, tu hulentissi inaeque tempestates extiterunt.

Ouaenam est quarta regula' R. Nulla res magis facit ad numerum Oratorium, quam Verborum splendor, non solum in periodi clausula, sed in toto illius quasi contextu. Ita Tullius in

Pisonem. obrepsisti ad honores errore hominum, commendalione fumosarum imaginum, quarum simile nihil habes Praeter colorem.

Et in eloquentissima illa perorationo pro Fonteio.

65쪽

Nolite pati, judices, aras Deorum immortalium, Vestaeque matris, quotidianis Virginis lamentationibus de vestro judicio commoveri.

Id est initum consilium, ut intersectis omnibus, nemone ad deplorandum quidem populi R. nomen , et ad lamenta udam tanti imperii calamitatem relinquatur.

Cedo quintam restulam. n. Ut leniter, aequabiliterque suat Periodus, fugiendus est asperior literarum, et vocabulorum lconcursus, quod est in oratione vitium vel maximum. lIncurritur autem in illud vitium multis modis: 1. Cum durius ac crebrius concurrunt inter Se lconsonantes, quae stridorem ossiciunt ut

Ars studiorum, Rex Xerses.

2. Cum verbi prioris ultimae syllabae sunt primao sequentis, ut vel ipsi Ciceroni aliquando excidit,

cum ait: Bes mihi invisae, visae sunt.

Itemque cum dixit in carmine l

o fortunatam natam, me Consule, Romam l3. Cum eadem littera, vel etiam, quod pejus est, eadem sTllaba crebrius iteratur; quale est illud Ennii Poetae:

Asrica terribili tremit horrida terra tumultu.

itemque illud adeo tritum: O Tite tute Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti. 4. Cum similiter cadentibus, ac desinentibus frequenter utimur ut amatrices, adjutrices, praestigiatrices fuerunt.

66쪽

Quaenam est ultima regula 'R. caput illud non est in periodo solum, sed etiam in omni oratione, ut Latina constructio quam maxime distet ab Italica; hoc est verba per universam quam vocant constructionem ita trajiciantur, ut quod re ipsa prius est, fiat artificiosa quadam verborum collocatione posterius. Quae constructio ita est propria linguae latinae, ut omnis illius vis, atque elegantia, ac quasi natura, et indoles in eo potissimum sita esse videatur. Cedo eramplum aliquod construeιionis trNeetae. R. En pauca.

. Quos amisimus cives, eos Martis vis perculit, non ira victoriae. Cic. 2. Habet magnum dolorem, unde cum honore disces-Seris, eodem cum ignomiuia reverti. 3. Mea lenitas, si cui solutior visa est, hoc expectahat, ut id quod latebat, erumpereti Cic. 4. Fere quem quisque locum pugnando coeperat, eum, amima anima, corpore tegebat. Glust

Ut melius animadvertas hujus constructionis Vim, atque Virtutem poteris in hune ordinem haec dicta

convertere. 1. Vis Martis percuIit cives eos, quos amiSimus, non ira victoriae. 2. Reverti cum ignominia eodem, unde discessisticum honore, habet dolorem magnum. 3. Si cui lenitas mea visa est solutior, exPectabat hoc, ut erumperet id quod latebat 4. Fere quisque amissa anima tegebat corpore locum eum, quem coeperat Pugnando.

Quid insuavius, quid Ianguidius hoc 7 Sententias manent, sed numeri splendor plane deficit, visquo

orationis.

67쪽

Estne aliquid Tyronibus eanendum 'B. Τria sunt, quae Tyrones etiam atque etiam cavere debent: primum ne, dum numeroso loqui volunt, insarciant, ut persaepe sit, inania quaedam complementa, et ramenta numerorum, quasi si rimas explere vellent. Alterum est ne, dum oratorium numerum quaerunt, incidant in poeticum, et periodi finis sit sinis alicujus versus, praesertim Heroici , vel Elegiacit quod olim Bruto ipsi excidit qui hac exametri clausula suam sententiam ita conclusit.

Quamquam Sciunt placuisse' Catoni.

Quin etiam apud Ciceronem ipsum invenies: Cum loquerer, tanti fletus, gemitusque fiebant. Tertium est, ne, dum numero serviunt diligentius, et aurium voluptati morigerantur, omnis interea retardetur impetus, visque orationis, et animus ab iis, quae P0tiora Sunt, penitus avertatur. Quapropter haec aliaque hujusmodi in numero vitia, non ut ingens crimen expavescenda sunt; ac nescio hae in

re negligentiane, an nimia solicitudo pit pej0r. S. VII. De paranda facultate numerose dieendi. Quomodo parari potest facultas numerose dicendist R. Haec apte, numeroseque dicendi facultas non est profecto tanti laboris, quanti prima fronte videtur esso. Nihil est enim tam nexibile, et quod tam sa-cile ,equatur, quocumque ducas, quam oratio: atquBut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium sormamus, ac fingimus, sic plane dictionis genus ad omnem rationem, et ad aurium voluptatem, motumque ani-

68쪽

inorum facile mutatur, ac vertitur. Ut hoc assequamur, duplici potissimum via, ac ratione uti possumus. Quaenam est prima ratis parandi faeultatem numerose dieendi pR. Si Tyro numerosas aliquot, et volubiles Tullii sententias non legere modo, sed elata etiam voce pronuntiare assuescat: cujusmodi sunt illae, quas supra attulimus, vel illae, quas affert Quintilianus:

Omnes prope virtutcs virtute, gloria, dignitate su Perabat.

Itemque ista;

Patris dictum sapiens temeritas siti comprohavit.

qui numerus ut paulo ante dictum est) ita placuit

populo, ut hac exaudita clausula, clamorem ingentem sustulerit. Quaenam est secunda ratio numerose dicendi pB. Parabitur numerose dicendi facultas, si numerum illum, et quasi concentum imitatione, ac stFIO coneris exprimere, quod quidem exercitatione, atque usu, qui est optimus dicendi magister, non ita di Lsculter consequeris. Ut enim qui in sole ambulat,3en3im eo Ioratur, ait Tullius, ita eum istos libros tests , sentio orationem meam illorum quasi cantu

DE NUMERIS AD AFFECTUUM IMITATIONEM 'COMPOSITIS. Quid dicendum de numero, quo animi motus imi tamur PR. Nihil est, ait Cicero, tam cognatum mentibus inostris, quam numeri, atque voces, quibus et eIci-

69쪽

tamur, et incendimur, et lenimur, et languescimus, et ad hilaritatem, et ad tristitiam saepe deducimur. Assectus igitur animi imitabimur, si animadvertemus, quibus numeris illa assectio, quam reserre Volumus, gaudeat; nam et moeror tardos, et ira rapidiores, et hilaritas excitatos nos ad agendum, et ad loquendum reddit. Observandum est ideo, qui ad Iaetitiam numeri et celeritatem, qui ad moram, et dissicultatem, tristiliamque, qui ad tenuitatem faciant, et verbis iis uti, quibus status animi facile significetur. Νeque Vero numerorum in verbis, sed et in litteris ratio aliqua habenda est. Quare in litteris habenda ratio est 'R. Quod aliae suavitatem conciliant, aliae asperitatem inducunt, quaedam amplitudini majestaliquo inserviunt. Littera a mollitie quadam exhilarat: e tenui tale quadam relaxat: i sonum reddit exilem: olenitatem, et pleniorem sonum reddit: u vastitatem exprimit. Et ut de consonantibus aliquid dicam r asperii alem assert, m quasi mugit. Mulae denique, ut Paucis absolvam, demissum s0num, liquidae hilarem

et laciliorem reddunt. Ex opportuna igitur commi . ti0ne litterarum concentum obtinere possumus ad id, . quod exprimere cupimus aptum. Quae ratio in verbis ad imitandos animorum motus habenda est 'R. Cum omnes animi motus aut celeritatem, aut tarditatem quamdam inducant, cumque omni S DUme rus incitatius brevitate verborum , tardius proceritate nuat, facile animi motus imitatione reddere POS- Sumus. Sed haec exemplis clariora erunt. 3 Profer eaeempta . R. Tullius noster, ut tranquillitatem et olium rei-

70쪽

3T publicae describeret, mollioribus his ae dulcibus ve

bis expressit: quae mira animum suavitate, ac dulcedine complent.

Etsi homini nihil est magis optandum, quam Prospera, aequabilis, perpetuaque fortuna, secundo vitae sine ulla offensione cursu, tameta Si mihi tranquilla, et pacata Omnia fuissent, incredibili quadam , ac pene divina, qua nunc vestro heneficio fruor, laetitiae voluptate carui SSem.

Vim, et impetum animi brevilato pedum mirabili expressit arte in Oratione pro Sextio.

An qui sua tecta defendit, qui ab aris, lacis ferrum, sammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, qui vitae praesidium comparat, qui vulneribus, quae cernit quotidie toto corpore, movetur, ut aliquo praesidio caput, et cervices, et jugulum, ac latera tutetur: hunc de vi accusandum putas 'Ex tarditate, et proceritate verborum gravitatem et majestatem quamdam est assequutus in Oratione 3. in catilinam.

Rempublicam, Quirites, vitamque omnium Vestrum, bona, fortunas, conjuges, liberosque vestros, atque hoc domicilium clarissimi imperii, fortunatissimam Pulche rimamque urbem, hodierno die, Deorum immortalium 'Summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meiS ex namma, atque ferro, et pene ex faucibus satierePtam, et vobis conservatam, ac restitutam VidetiS.

Et in eadem.

Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, Sermonibus crescent, litterarum monumenti S veteraScent, et corroborabuntur.

In secunda actione in Verrem dolorem animi, et moestitiam quamdam auditoribus inurit Cicero, his Verbis, et numeris calamitatem miserorum parentum

SEARCH

MENU NAVIGATION