Tridentini decreti de iustificatione expositio, et defensio libris 15. distincta, totam doctrinam iustificationis complectentibus. Autore fratre Andrea Vega, ordinis Minorum, ..

발행: 1548년

분량: 1045페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

LIB. XI. IN XI. c Ap. 13s A monio triumphare sibi de nobis uidetur. Et Esaiae aduersari putat,qui non

intrepidus latetur,dc omnes homines in hac uita immundos esse, & om illa omnium opera immunda,& aliqua peccati labe sordidata. Quo tamen Mo. Lutheri immodicam dc in lentem petulantiam sortius retundam,& qua tum ille a uero prophetae sensu aberrauerit,apertius faciam,libet expositionem horum uerborum aliquanto accuratius multare. Aelegem commenotariorum securiis,qua se saepe tuetur Hieronymus,subiiciamiei hori,et multas,& uarias doctorum Atholicorum expositiones. Et cum eas quadrana tissimas,& conuenientissimas docuerimus agnoscet,uelit,nolit haereticus, multas nobis patere uias elabendi retia,quibus nos implicitos & circunscriptos putat. Ac primo quidem dicere possiimus, haec Esaiam dixisse, non E qis. iquidem,ci, omnes hic uiuetes immundi simus,& omnia opera nostra peccata, sed quod ad supremam illam,& purissimam Des iustitiam,de bonit tem collati etiam ipsi uiri sanetissimi immudi sunt, de persectissima eorum

per quasi pannus prorsus menstruatae. Quemadmodum enim minus album ad albissimam niuem collatum, nigrum uidetur, de diuitiae huius mundi ad diuitias coelestes collatae stercora sunt uerius quam diuiti ita ad iustitiam Dei,cum quo haec loquebatur propheta iustitiae nostrs comparais,polluis sunt,& immunde. Atin in his omnes docebamur, quam sumus indigni,quantunoinci: iusti,ut a Deo audiamur. Et hanc expositionem seu quitur Iodocus Cliptoueus in suo Antiluthero. Secundo possunt explicas Evo.a ri hsc uerba de iustitiis legis ueteris. Et ita diuus Hieronymus in commen

rariis huius loci exponit. Vere natam quasi pannus menstruats sunt iustius ueteris legis, siue quia ad puritatem Euangelicam comparais, immunditia qu sdam sunt,sive quia pro tempore isto coruscantis legis gratis immundsctabominabiles sunt coram Deo.Tertio in persona peccantium,quorum Expo. 3tum maxima erat multitudo,uideri queunt dicta suisse iis c uerba. Frequens enim hoc est in prophetis,ut nomine peccatorum pis a F loquantur. Un de & Hieremias ait. Dormiemus in confusione hostra,& operier nos igno Fliere. iminia nostra, quoniam domino Deo nostro peccauimus nos patres nostri ab adolescentia nostra usin ad diem hanc,& non audiuimus uocem domini Dei nostri. Cum enim ipse ab utero matris sanctificatus fuerit, ac

propterea merito communiter credatur tota sua uita peccato caruisse mortali non uidetur lim nomine suo dixisse, sed nomine peccatorum ,quibusioquebatur,& quorum peccata sua existimaba dc ut propria lugebat. Et Uerba,qus modo tr istamus,sic esse exponenda docent, qus flatim sequuntur. Et cecidimus quasi solium uniuersi,& iniquitates nostrs,quasi uetus ab sulmini nos.Non est,qui invocet nomen tuum,qui consurgat, & teneatre. Et hac expositionem amplectitur etiam Hieronymus.Et sicut quia paucissimi sunt boni Dauid dicit,omnes declina a mit,simul inutiles iacti sunt, Psa. t Ee Micheas, Periit sanctus de terra, de uir rectus in hominibus non est, & Μich. τHieremias, Arniesimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur, Hurcis.

632쪽

DE OBSERVATIONE MANDATORUM

ita quia pauci sunt,qui bona bene facian uniuersas iustitias dixit prophei C po. ra quasi pannum ei te mensi, uats. Quarto possitiat intelligi l sc dicta, non omnes iustitiae nostiae sint peccata sed quod omnibus ipsis alique impersectiones sunt admixtae,uel aliqua uenialia peccata, aut eodem tempore, aut certe paulo post, ut ante.Nant hoc satis est ut merito iustitiae nostrae paαrius dici possint menstruatae in quo siquid sorte reperium contigerit purum & mundum tamen adiunetione circunstantium sordium, totum alis quo modo delaedatum, de deturpatum uidetur. Atq hanc expositionem sequitur etiam Cliptouetis,ubi supra. Alludunt etiam eo uerba Hieron mi in Pelagianos. ideo enim fuisse immundos dicit non paucos sed omnesi de quasi pannum menstruatae reputatata esse in lege omnia opera nostra , quia nullum Deus reperit, qui iudicaret ii iste, de suam in omnibus saceret, uoluntatem. Et manifestum est,pannum menstruatae non sic in totum tauper foedari ut omnes ipsius partes sint impurae,& sordidatae. Quinto haec uerba in eum sensum queunt accipi ut propheta non intest erit nomine iustitiae opera nostra iusia,neque haec pannum mestruats dixerit sed iustitia

appellauerit, sicut & saepe fit in scripturis, sanistitatem, & iustificationem ,

quam operibus nostris acquirimus,& hanc dixerit ei leuetiit pannum menstruats.cν nullius iussi uita sic splendeat. at n5 eadem multis uenialium pecucatorum maculis respergatur.Omnia quippe sanctorum lumina aliqua seres maculantur,& nemo est hic ad plenum purus, de perseeius, sicut paulor )- 6 aiue ex Hieronymo citauimus. Sexto. Cum frequenter prophetae nomi ne Ecclesiae loquantur, quod & laetitari saepe videmus a praedicatoribus, Mqui eorum nunc personam reserunt in Ecclesia, non absurde hic locus poα terit sic intelligi ut uniuersae iustitiae Ecclesiae militantis,uelut pannus dicantur menstruatae. Quia iiistis,&mundis,peccatores,&immundi sunt coma .miκti. inio fit ut Ecclesia suis nullatenus fidere possit iustitiis, sed potius cum propheta dicere, uniuersas illas uelut pannum esse menstruatae, quousq de saeculo isto translata immaculata appareat,& abis ulla ruga conspectui Dei praesentetur. Et consonat haec expositio uerbis omnibus sequemi ρο- 7 bus,dc proposito toti Esaiae. Septimo ad perfidos Iudaeos reserri possunt haec uerba pro isto tempore quo illorum iustitiae a superueniente sanguine de reatu suorum peccatorum,&potissimum mortis Christi polluissunt, de turpiter inquinatae.Nam cum saepe eorum malum pro isto tempore,dclugeant,& praedicant propheis haud incommode huc de ista quom uerba

referrentur. Et nonnulla ex sequentibus huc uocant lectorem, qualia sint,

uel maxime illa,qus in fine cap. legimus, ciuitas sancti tui facti est deserta, Syon des ista saeta est, de Hierusalem desolata, domus sanctificationis no εις & oris nostrς ubi laudauerunt te patres nostri facta est in exustione ignis,& omnia desiderabilivostra uersa suiu in ruinam. Quibus nimirum uerbis satis uidetur docere propheta hsc uerba de quibus agimus ad rem a. Pormam quandam calamitatem populi bi litici reserenda esse, de noti ad omne

633쪽

A ad omne tempus. Sequunturque istam expositi onem tum Nicolaus superi hunc locum,tum Rostensis ubi supra. Sed Nicolaus alia ratione iustitias Iudaeorum putat dictas esse pannum menstruatae, quam hactenus exposueria mus,ne F mihi eius ratio displicet. Ait siquidem iustitias Iudaeorum huius

temporis ideo a propheta appellatas esse pannum menstruatae, quia cum nequeant extra Hierusalem sacrificia sacere, quibus suas aspergere solebant immunclitias,necesse est,ut toto nunc orbe dispersi de a terra illa sancta ex torres,immundi,& quasi pannus maneant menstruatae. Octauo S literau Euo. 8

lius possunt,ac debent exponi nostro iudicio ista uerba de iussi tris populii Iudaici pro tempore,quoad illum ea loquebatur Esaias. Non in eum sen sum tamen ut iustitiae idest opera iusia qus tum operabantur,immunda es .sent ac uelut pannus menstruatae,sed sic,ut uniuersa,quae ante bene fuerant

& sancte operati,delictis,quae tunc inlaudabant in populo,inquinata essent ct sordidata,ac uelut pannus emctam siruatae. Et hunc sensum exposu- 2lant pcedentia uerba. Ecce tu iratus es S peccauimus, ct in ipsis suimus sem Per. Et multo magis qus sequuntur.Et cecidimus quasi solium uniuersi,& iniquitates nostrς quasi uentus abstulerunt nos. Nocst qui invocet no inen

MVm,qui consurgat,& teneat te. Abstodisti laciem tuam a nobis,et allisini

nos in manu iniquitatis nostrae. Ex quibus luculenter patet iustitias,quas Opheta dicit quasi pannum lactas esse menstruatae,no suisse illa opera, qus iuIuds operabatur,cum lisc ad eos ille dicebar sed ea potius,qus olim pie & , sancte secerant,cu Deus ipsis propicius erat. Siquidem S hoc propheta iudolebasi ν nulls pene erant iustitis in populo, neet sere erat, qui inuocaretriomen diii,S consurgeret,& teneret ipsem. Et ut intelligas, longe abfuisse' prophetam a sensu Lui heri,aperte hic docet suisse tempus,quo Iudsi persia: hant constantes & firmi contra peccata,et quo Deus non erat eis iratus,ne . que abscondebat faciem suam ab eis,neci: labi eos permittebat , ct allidi in iniquitatibus suis usis adeo ut non esset qui inuocaret nomen eius. Quod tempus fuit nimirum illud,de quo per Ezechielem ad Iudsorum Synago

gam loquitur.Persecta eras indecore meo. Quare&eo quoci: tcpore agrinare,nihil fuisse in Iudaeis liberum a sordibus,& immudicia,nihil eli aliud, quam Dei testimonio aduersiri,dc illius in nos beneficiis ingratos esse . Et Lutherus sibi ipsi dissentit,cum huic tempori applicat haec uerba. Ipse nana comaso.

uefitetur,hoc tempore peccatores horrore peccatorum suorum nomen Lutheri.

Christi inuocantes,& ad ipsius misericordiam confugientes,side iustificari. Ac proinde apertum est,neque iecitndum ipsum illa conuenire huic iema Pori. Non est,qui invocet nomen tuum.Et manifesta prosecto n5 solum corras'. impietas,sed & repugnantia est,illam fidem peccatum dicere, qua ipse sate- Lutta. tiar uniuersa impleri prscepta,ac proinde de impium iustificari. Quia si per c r. io. in alam implentur omnia prscepta,nulli igitur ipsa prscepto aduersabitur & Ioan 6. c. 'ex consequenti, nec erit peccatum. Etenim ut Ambro. Augustinus,Cyα Ber.epraerulus,& Bernardus,dc omnes doctores,quos legi constanter tradun om cl. et dif

634쪽

ne peccatum inobsdientia est.& a contemptu mandatorum originem traη Chit. Sed uide dementiam,& insaniam Lutheri. Quod propheta manifestissime dixit pro tempore,quo exigua,uel nulla erat iustitia in Dei populo,υ, se etiam pro eo tempore,quo plurima fuit in eo iustitia,putat ipsi conuenisse,&Ecclesiae nosi ae pro quocuns tempore huius uix contendit uerisiis me posse aptari. Quod si uerum esset menstrua dc Brdes, de immundiis commodius eas,dixisset propheta,quam quasi pannum menstruats.

Ex oniano er An uno nihil habes contra ueritatem fidei Luste

rus. cap. XXXVII. obis. et Ton contentus Lutherus scripturas,qui mos fuit semper haereticol rum,deprauare,contendit, &sanctorum testimonia inuertere, qui nobis eas exposuere. Cunque alias non semel floccisaciat,&pro ni hilo habeat ipserum autoritatem,nunc cum maxime sinistitati illorum de rogat,eorum aflediit uideri studiosus obseruator,& lector.Et pulcherrima lqusdam uerba,quibus Cyprianus elegatissime nostram expressit miseria, pserim in testimonium sui erroris in primis usurpat. Sut autem haec uerba Cypriani.Obtala mens hominis,& undio rabuli infestatione uallata uix occurarit singulis uix resistit. Si auaritia prostrata est,exurgit libido. Si libido coapressa est,succedit ambitio. Si ambitio contempta est, ira exasperat, si perinhia instat,uinolentia inuitat,inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus Reston. abscindit. Verum haec uerba pro nobis prosecto fici int. Nam in eis aperate Cyprianus sitetur,nos occurrere,& resistere aliquibus tentationibus,& nonulla uitia deuincere,& uictoriam eorum,laudi certe et non uitio ducit. OPossent quidem eo adhiberi hsc uerba,ut probarentios nunquam carere peccato,nel sic aliquam noxiam animi assectionem superare,ut non de ab alia uincamur. Sed ne hoc quidem satis hinc euincitur. Di enim est,uix oecurrere nos singulis ostendit dissiculter quidem,sed aliquando tame occurrere. Et non dixit Cyprianus,unoa nobis uitio deuidio,mox ab alio nos uicissim superari,sed tantum ait uno uilio prostrato,de compreta aliud murgere,& una triumphata pugna,in aliud mox certamen prouocari et alia

obiris sit per nobis ineunda esse de integro praelia,& conflictus. Augustinu, ea insuperinducit pro se Linherus dicentem Deo.' hominum uitae quantus . erit, laudabili,si remota misericordia discutias eam.Ex quibus uerbis colligit Lutherus non solum opera nostra quantuncuno bona mala esse, scil& aeternas poenas mereri, si remota misericordia iudicentur. Nam uae hoe in scriptura significare solet.Per misericordiam uero diuinam fieri putat, ut quae de se digna essent cruciatibus aeternis, non imputentur nobis, nisi ad Reon. poenas temporarias. longe uero fuit Augustinus ab eo sensu,in quem eum interpretatur Lutherus. In eo loco,unde hoc testimonium depromitur,as

serit multa bona opa ab ipsius matre effecta, de abus domino gratias abr. ct ea manifeste distinguit ab at is malis operibus,qus non dubitabar, m. stagilitatem admisisse,quorviremissione a Deo postulat. Et quia xc suo

635쪽

A quoruncunm peccatorum misericordia indiget,& nisi illa remittantur, uae quibuscunt hominibus,qui cum eoru reatu inventi fuerint in diuino iudicio subiecit ipse uerba illa. Vae enim hominu uitae dcc. Et non dixit,ut bene ante nos adnotarunt uiri doctissimi. Us hominum quibuscunΦ ope Ros. c. .ribus quantuncunt laudabilibus,sed us hominum uiis, quantuncula. laudabili.Non enim omnia opera nostra indigere misericordia putauit,ut noimputarentur in psnam,sed duntaxat omnium uitam. Et hoc no ob aliud,

nisi quia nullius uita tam pura est,& saneti,ut non aliquibus interdum inruinetur sordibus peccatorum,quibus abluedis necessisa sit misericordia vienus ivina. Et iis illud quo usus est Augustinus,& cui Lutherus maxime est ni notat aeter xus licet saepius in scriptura de aeterno luctu,quam de presenti soleat intelli na poenam hi ut bene notauit Gregorius in illa Ezechielis uerba,quibus asserit in libro Gre bd. ysibi ostenso scriptas fuisse lamentationes,carmen,& ux,tamen manifestum in Eleo. est,non semper rinam gehenns aeternam sonare,neci: apud Latinos Eccleissiasticos scriptores,neque in ipsis scripturis sanctis. Quandoquidem cum Christus dirit, Vae prinnantibus. &nutrientibus in illis diebus, non sa* I 1 lib. Mne psiam illis aeternam comminabatur, sed labores praedicebat tempora. Hos,quos in excidio HierosoIymitano postea passo: sunt. Et cum Esaias di r s. c. bcebat. Vs mihi,quia tacui,non sibi ps nam sernam impendere significabat, ct aliquando tantum dolorem cordis exprimit haec parricula. Et sic Hiero ustre. mias dixit. Vae mihi,quia desecit anima mea propter interfectos. Et Miche , B as.Vae mihi,quia sectus sum,sicut qui colligit in autumno racemos uindemiae. Et Malathias.Vs mihi,ut quid natus sim uidere contritionem populi mei. Et Aug. in uerbis citatis non significasse poenam aeternam per illam

particulam,us.uel inde possumus euincere,quia nonnullos ipse credidit nuquam admisisse peccatum mortale. Quales comuniter crediatur suisse Iob, Hieremias,Ioannes Baptista. Qui autem nun*patrauertit peccatum mortale,nequain psnis aeternis digni inuenirentur,etiansi iudicarentur remota misericordia. Porro quod in hoc argumento innuit Lutherus, non selum opera nostra mala esse,sed & aeternas tanas mereri,si remota misericordia discutiatur,multo sane est absurdius,quam o,quae hactenus resellimus. Verum illud commodius cirra cap. 1s.impugnabimus.

De inbis iob π Gregorij, quae in specie itidem fauere tbero . . p. XXXVIII. INtorquet tandem aduersum nos Lutherus uerba illa Gregom in Iob. ,

Quia sinctus uir omne meritum uirtutis nostrae uitium esse conspicit,si , ab interno arbitrio districte iudicetur,ideo recte subiungit si uoluerit co itendere cum eo,non poterit es respondere unum pro mille. Haec Greg. Et pensanda hic sunt,primo uerba illa generalia omne meritu uirtutis, deinde ' 'Derbum illud conspicit. Nullum quippe actum nostrum quantuncunque Bonum,uidetur excipere. Et cum dicit conspicit,liquido asterit,ita uere esse jOo 2

636쪽

DE OBsERVATIONE MANDATORVM& non tantum ob humilitatem tale iussis uideri. Quae enim conspicimus, cperinde sunt ac uidenti ir. Nec minus urgent, quae eodem in libro subdit.

cap. 14 Explicans quippe causam,ob quam dixerit Iob,Si habuero quippiam iustum,non respondebo,sed meum iudicem deprecabor ita scribit. Vt enim s pius diximus, omnis humana iustitia iniustitia esse conuincitur,si dissi icte Reston. iudicetur. Sed cum Iob palam in his uerbis sateatur, se potulisse quippiam iustum habere, de nulla eκ parte culpabile & Gregorius in eodem loco dare

concesserit,posse iustos sacere aliqua opera, lux non sint mala, ut patet ex uerbis supra citatis,dubitandum non est,quin alium in sensum haec ille dis Nerit,quam accepta suerint a Luthero. Quis tame sit genuinus eorum sin Exposi. t sus,non est admodum facile explicare. Quidam putant ideo ista dixisse Gre Greg. gorium,quia ut plurimum nullius iusti ulla tantopere uirtutum fulgoribus

splendet,ut non eadem multis sit obnoxia peccatorum uenialium maci

lis.Nam iustitiam in illis uerbis,omnis humana iustitia non pro iustis a&bus humanis accepiste uidetur, sed pro iustitia,quam nobis per eos comparamus. Et quant anuis iustitiam merito dixisse, iniustitiam esse, si districte iudicetur,possumus, si hunc sensum sequamur eXplicare, & approbare. Quia plura sunt iustorum peccata,quam bina opera, se plus illi deficiunt, quam proficiunt in uia Dei. Q iare si Deus districte Dellet iudicare ui tam nosi ram, plus in nobis inueniret iniustitiae,& culpae ad reatum,quam iustitiae, & bonitatis ad praemium do coronam . Ac proinde iure potuit

impugna. dici nostra iustitia eisse iniustitia, si deus districte iudicaret. Subtilis quidem n&in speciem plausibilis uidetur haec euasio, sed minus habet soliditatis,

quam apparet, si quidem uerba Gregorii &rem ipsam totam attentius, ct penatius dispiciamus. Nam ille de omnibus iustis etiam persediissimis loquitur. Contra libertatem autem Euangelicam csse uidetur S contra sita uitatem Dei & legis gratiae,& cotra id quod omius credimus de multis iustis,asserere etiam eiusmodi iustos plus peccare,& deficere,quam bene operari & proficere. Et si hoc uerum ei let etiam modo cum Deus neminem disti icte iudicat plus esset in eis iniustitiae ad reatum quam iustitiae ad corona, itaq: & modo nostra iustitia esset iniustitia quod Gregorius minime dicit. Deinde. In eudem msum & priora & posteriora citata uerba dixit. Vtro biqnanci: uerba Iob idem significantia exponit.Vbi uero haec satis essent pro illis uerbis,omnis humana iustitia iniustitia est si distridie iudice equi dem satis non sunt pro illis uerbis. Vir sanctus omne meritum uirtutis no-sirs conspicit esse uitium.Si dixisset ille uirum sanctum omne meritu coriuspicere esse ilitium, utcunq; pollet dcsendi hoc uere dictum. Qin in meritis nostris,ut meritum bona & mala merita complectitur, plus est uitii quam uirtutis,& denominatio fit a maiori parte.Sed cum dicat omne meritu uirtutis nostrae esse uitium non selum uitam cuiusculain iusti, obnoxia uit is m. declarat,sed et singulti quodcv uirtutis opus uitio dare &reprobare,immo

S. ct uitium plane appellare uidet,perindu ac facit Luth. Diceret sorte aliquis

637쪽

Aloquendi tropo,quo diuuias huius mundi, qus

quidem bonae sunt, Sc diuitis possunt appellari, tamen siercora saepe dici. mus,& pauperiatem potius quam diuitias, dum de eis agimus, quatenus conseruntur ad regni coelorum diuitias. Et ipse quidem eo tropo credit esse usum Iob in uerbis illis Si lotus suero quasi aquis niuis, & fulserint s. mo. cis uelut mundissims manus mes,&c. At P ideo appositum ab eo putat tem peramentum illud, uelut, quia quantuialibet re s operibus insudemus, ueram iustitiam nequaquam apprehendimus, sed tantum imitamur, de quanto ad Deum uerius per bona opera surgimus,tanto subtilius uiis nostrae sordes agnoscimus, quibus ab eius mundicia discordamus. Et tandem sensum eorum uerborum sti explicat. Ait ergo, si lotus fuero &cet. Ac si aperte dicat. Quanuis lamentis superns compunctionis infundar , quantiis per studia re' operationis exercear, in tua tamen mundicia uia deo, quia mundus non sum. Intenta quippe Deo anima, in ipsim ad hue corruptibilis caro diverberat, eiusque amoris pulchritudinem obscoenis'. dc illicitas cogitationum motibus foedat. Hactenus Gregorius. Et hac ust

rata figura diceret aliquis forsan Gregorium merita nostra uitia appellasse. dc iustitias iniustitias. Quoniam sicut quo sanetior,quisque est & iustior,eo clarius,& dilucidius culpas suas agnoscit,& grauitatem earum magis perpedit,itare uera quo saneti in Dei celsitudinis,de bonitatis cognitione malis Proficiebant,eo utique magis opera sua quantunculam bona despiciebant, de uitiosa ea est & Grdida id est imperseeta, de deficientia, de indigna Dei V conspectu,iscapprobatione agnoscebant. Et verissimum nimirum est, oia merita nostra,& iustitias,& uitia.& iniustitias,& sordes poste appellari, noselum si ad mundiciam.& iustitiam diuina sed etiam si ad sanctitatem de iustitiam humanitatis Christi immo et cuiusuis beati costrantur. Et alias hoc loquendi tropo scio Gregorium dixisse, omnem humanam iustitiam iniusticiam esse. Sic nanque alibi scribit. Omnis uir iustiis, Dei illustratione iustiis est, non comparatione. Humana quippe iustitia autori comparata, inium ita est,quia etsi in ipsa sui conditione homo persisteret, creatoari non posset squari creatura. Cui tamen ad grauiora desectus pondera, ac siit de culpa, quam serpens insidians intulit, de mulier infirmata per*suasit. Sed in his locis,qus modo tractamus illa uerba ab ipso Gregorio It piUMLadiundia. Si distriete iudicetur, manifeste indicant,non ea loquendi lauara eum esse usum. Nam si ea fuisset usus nihil erat opus hoc temperamen- eo. Et Deus quidem, quantacunque districtione, & rigore iudicare uelolet , exigere certe a nobis non posset iustitiam, Ic mundictam,qus ad suam, Dei humanitatis Christi uel beatorum collata iustitia nihilominus esset. Nam hoc prs stare, aperte est nobis impossibile. Neque ideo succumbe re timuisse Iob dixissetGregorius,quia tantam iustitiam prseare non poterat. Alio ergo nimirum spectauit Gregorius,cum iis c scripsit. Et cum Exp. gc

638쪽

DE OBsERVATIONE MANDATORUM

opinor me inuenisse germanam eorum expositionem,Sed ante omnis,ut C argumentum Lutheri conseingamus, & omnibus pateat,nullum eum ap-. parens funda: nentum sus uesaniae hinc habere,aduertendum est,non dixisse abGlute Gregorium,omne meritum uirtutis nostrae uitium esse et Omanem humanam iussitiam iniustitiam esse. Immo adiecit hoc temperamem tum commodissimum. t necessirium, si districte iudicetur. Itaque pro ri his sicit hoc testimonium, hoc est, proueritate, non pro errore. Cum enim Deus modo non distridie iudicet, nec uirtutes nosti ae erunt modo

essendς uitia,neque iustitia iniustitia secundum Grsgorium. Ideo uero si districte Deus nostra opera iudicaret, si spectemus quidquid id est laudis . quod a nobis habent merita nosti a,possint dici esse uitia de iussitis nostri

iniustitis, quia multa,qus nunc sunt bona opera de iusta de meritoria, ad eam san atem de puritatem exaeia,qua Deo deberemus seruire,quanque Deus a nobis posset in rigore exigere, tum propter sitam bonitatem, tum propter eximia sita in nos beneficia, uere uitia ellent, & mala opera, ε iniustitiae. Non solum enim uerum est, uitam quoruntiis iustoruin multis peccatis uenialibus iugiter sordidari,& deturpari, sed ipsa etiam persectorum opera a bonitate illa longe deficere, qua deceret nos Deum colere, laudare,& honorare. Sunt quippe multis impersectionibus,quoad hic uiuitur coniuneta, neque tam pura,neque tam sancta, & seruentia, quam magnitudo diuinae bonitatis, de beneficentiae in nos exigeret. Et cum Deus modo propter eximiam suam in nos dulcedinem, de suauita D tem,ne ad culpam quidem uenialem eos nobis desectus, de impersecti nes imputet, posset tamen culpae eos nobis tribuere, si districte de praeter suauitatem suam, de benignitatem nobiscum uellet agere. Ac praeter haec talia sunt profecto nostra opera, ut si Deus districte uellet agere,neque ad suturam gloriam, neque ad obtinendum ueniam peccatorum nostrorum sussicerent. Et ideo Iob dixit in illo loco, quem exponit Gregorius in uerbis citatis. Vere scio,quod ita sit,& qu6d non iustificetur homo coni positus Deo. Si uoluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille . Et cum magnitudinem sapientiae, de omnipotentiae dia

uinae ostendisset, se nihil eum posse sallere, aut impedire, quo minus de bita animaduersione uniuscuiu ue culpam seriat, & ne angelorum quiedem iustitiam iustitiam esse, si Deus districte uellet iudicare, infirmitatem nostram agnoscens, qui multo inferiores sumus angelis, de corruptione corporis a puritate, de persectione Dei obsequio debita impedimur, sub dit. Quantus ego sum, ut respondeam es, & loquar uerbis mess cum eos, Et de iustitiae sim meritis, non confidens, ad solam se spem postulationis conserens, mox adiunxit. Qui etiam si habuero quippiam iustum, non

respondebo, sed meum iudicem deprecabor. Sed , de ipsa quoque po*stulatione pauidus, statim subnectit. Et cum inuocantem me exaudierit, non credo quod audierit uocem meam.Et continuo ut suam, de persectis

639쪽

LIB. VI. IN X i. CI p . anxx imi cuiusque iustitiam 2pertius iniustitiam esse monstraret,si Deus districte iudicaret, adiecit.Si lotus fuero quasi aquis niuis, ct suis rint uelut mundis

sinae manus meae, tamen sordibus iniing s me,& abominabuntur me Desiimenta mea. Et propterea Gregorius aisrmat, omne meritum uirtutis nostrae uitium esse.quia nullum opus nostrum tam pure, tam sancte, tam seruentesitam omni ex parte persecte fit a nobis quam fieri deceret,ut Deo

iuxta magnitudinem suae bonitalis, & suorum in nos beneficiorum scrui remus,& quam ipse a nobis posset exigere, si uellet districte iudicare. Et quia, qui tantam labi iustitiam arrogat,autorem suorum bonorum Deum non agnostit,& magnae se stiperbiae reum facit audi, quae ante haec ipsi uerba absque ullis interpositisprxmittit,& quemadmodum uerba illa Iob exponit. Vere scio,quod ita sit,&quod non iustificetur homo compositis Deo. Homo quippe,ait, Deo non compositis iustitiam percipit, compositus amittit. L,ia Misquis se autori bonorum comparat, honose, quod acceperat,priuat. Si enim accepta bona sbi arrogat, sitis con tra Deum donis pugnat. Vnde ergo despectus erigitur, dignum est, ut erectus inde destruatur. Haec ille. Quoniam uero huic tantae superbiae obunoxius, toto cocto errat, de non solum non est perscctus, uerum neque perseetionem inchoauit, uide quid e uestigio subneelat,& quemadmodum interpretetur consequentia uerba Iob. Si uoluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Nam cum eYposuisset unius appellatione, bene uiuendi initium, millenarii uero numeri amplia. tione,eiusdem honae uitae persectionem iuxta tropologicum sensum destis mari,sic subiungit. Cum Deo autem contendere est,non ei tribuere, sed

sibi gloriam suae uirtutis arrogare. Sed sanetiis uir con*iciat, quia & qui

summa iam dona percepi si de acceptis extollitur,cunm,quae accepera amittit, & dicat. Si uoluerit contendere cum eo,non poterit respondere ei linum pro mille'. Qui enim cum autore contendit, unum pro mille reo

spondere non fossicit. Quia qui de persectione se erigit habere se bene ui

uendi neque initium ostendit. Vnum nanque pro mille respo'dere non possumus,quia cum de bonae uitae poscetione intollimur, hanc nos nesque inchoasse monstramus. Haec Gregorius. Et cum lixe,quae I uilicros

pro se ipso citauit, Gregorius dixerit edisserens lici ba illa Iob. Vere scio.

quod ita sit, & quod non iustificetur homo compositus Deo, hoc ipso

pro magnifico suo sensu excitauit nos ad ueram eorum intelligentiam.

Non enim germanus horum uerborum sensus est, non iusificari homi. Quos insenem compositum Deo, hoc est non habere eum iustitiam, quae collata ad distris ti bdiuinam sit iustitia. In quem sensum communiter solent exponi haec Dei ha . no ipsi fica Sed sensus est,qu6d homo quanuis compositus hominibus possit iusiifica ii hcmbie. a i quia tis tantam iustitiam,dc obsequia tanta pustare ootest quanta dcber, corcst mci ab eo iuste possunt exigi, tamen cum Deo nequaquetm potest sic ho- D .mo iustificari . Non enim iantam habet unquam iustitiam, quantam deo

640쪽

DE OBsERVATIONE MANDATORUM

bet prscelis illi bonitati,& singularibus illius in nos beneficiis. neque ii Cta necessaria esset ad promerendam ipsius intiam 5 assequendam ueniam de peccatis,si Deus ex rigore iudicaret. Et hunc sensum abditum, de o cultum posti labant illa uerba. Si uoluerit contendere cum eo, non potorii respondere ei unum pro mille. Nec minus quae subiiuulit.Si habuero

quippiam iustum dec. Immo uere totum proposaium Iob & scopus, in quem illa omnia dirigebamur, hunc sensum requirebant. Quorsum nanuque erat sateri hominem non habere iustitiam, quae diuinae sit exsquari iis c Nunquid tam stultus fuerat Baldam Suites,cui ibi respondet , ut eam stultitiam immo infiniam persuasam esse Iob putaret, ut crederet suam tuastitiam comparabilem esse diuinae Non hoc sane inter eos agebatur. Sed hoc tractabant, an tanta esset in quoquam iustitia, quantam Deo deberet mortalis,ita ut etiam si Deus eum puniret, neque supplantare tamen luctacium esset censendus, neque subuertere quod iustum est. Et quia Iob uideahatur tantam sibi iustitiam tribuisse atque ideo, de iudicium in se diuinuni reprehendere, obuiam ei tuit ille amicus estis. Quod tamen neque tam tam sibi unquam arrogauerit iustitiam, his uerbis luculenter exposuit. , Noluit enim tantae calumniae,¬ae sibi inusiae non respondere, neu deretur taciturnitate sua aperis illi blasphemiae consentire. Et propterea iGregorius in uobis secundo allegatis a Luthero omnem humanam iussi tiam satetur iniustitiam eis si districte iudicetur,quia neque tanta est,quanta a Deo possit exigi ad impetrandam ueniam peccatorum, & promer nrendam gratiam ipsius, ct quantuncunque aliqui per donum spiritus astuti aduersus infirmitatem sux carnis sese erigant,uirtutibus emicent,si 'frum miraculis coruscent, nullus tamen est,ut ipse alibi disi, qui sile ita, pauit transigat, quousque carnem orruptionis portat. Et in hune sensum dixisse Gregorium, omnem humanam iustitiam iniustitiam esse. si districte iudicetur, satis indicant uerba circuniacentia . Subdidit enim statim post illa. Prece ergo post iustitiam indiget, ut quae succuniboedia inissa poterat ex sola iudicis pietate conualestat. Et mox. Dicat ergo. Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo , scd meum his dicem deprecabor . Velut si apertius fateatur dicens. Et si ad opus utituatis excreuero,ad uitam non ex meritis,sed ex uenia conualesco. Prece ergo

innitedia est,cum recta agimus,ut omne,quod iuste uiuimus, ex humilitate condiamus. Et in consequenti capitulo apertius explicat ideo se dixisse omnem humana iustitiam esse iniustitia si districte iudicetur quia insussicies est ad ueniam, Sc gratiam coram iusto iudice impetrandam.Enarratis quippe de expostus omnibus sali sti uiri timoribus,Cur,inquit,tata circunspectione trepidat cur tanta selicituditae formida nisi quia terrorem iudicis in in trema districtione consideriit, de uim discussionis illius non serens, omnex . Mori criod gerit esse sibi insui sciens pensai Et alibi dicit Recte nunc dicitur. Nar pM quidlusi i potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus nis

SEARCH

MENU NAVIGATION