Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

AD CORNEL. Tλ cIT. 399matum imperium, quale Venetis placuit, sanctis moribus, civilibus alitur virtutibus: αex diverso incrementis externis bonae leges, sinceri mores, praeclara instituta labefactantur. Et qui in illa vastitate, quam Attila It liae fecit, oppidis suis exuti, primi intimos istos Hadriatici maris sinus, paludesque Occuparunt , metu ac salutis defendendae ergo non quo aliis dominarentur, istam mirabilem v bem fundarunt. Is quoque civitatis situs est, qui civiu studia ad mercaturam potius & n vigationes, ac divitias cumulandas, quam ad

arma convertere debuit. Praeterea in ea te

pora incidit urbis initium quibus Roma multo ind0mitarum nationum impetu, tanquam Orbis sua spolia inde repeteret, de suae magnitudinis ac opulentiae fastigio dejecta est: quatam gravi procella mirandum est, nihil cal,

miratis novae civitati infusum esse, tantum abest, ut de imperio cogitare debuerit, aut potuerit. Porro cessante ista barbarorum armorum tempestate, restabant Graecorum imperium , di mox Francorum Germanorumque,& denique Ottomanidarum potentia, magna Veneti imperii impedimenta, & crescentis potentiae velut fraemim. Qua in re longe felicius Romanae Reip fatum fuit: quae primis suis initiis Assyriorum, de post Periam Macedonumque arma procul habuit. Italia in ptu

M. Populos,quorum quisque sui juria erat, dixist.

412쪽

oo NOTAE POL IT id nulla. Ut facile fuerit, quosdam armis, alios sce dere δc societate continere, ne incipienti, ecdeinde adolescenti potentiae intercederent. Quemadmodum igitur, quod Una Urbs Orbi dordinari potuit, quodque eadem libertatem suam , cum ad summu potentiae culmen conscendisset, amisit; intemperantia armorum, artiumque pacis seu ignoratione, seu neglectu accidit: ita quod Veneta Resp. in portentosam , similemque Romanae magnitudinem surgere non potuit quodque eX contrario non mirabilior imperio quam libertate in hunc usque diem per tot mala, de reliqui Orbis te vitutem superstes est, utrum que non armis sed pacis studio & civili solertia contigit. Denique ex eo, quod supra Turci cum Imperium armorum studio Romanae Rei p. simile dixi, conjicere possumus, eodem morbo, quoRomanum imperium , vastum illud Ottomanicae potentiae corpus interiturum; intestinis puta dissidiis, de nimia militum licentia. Et sane dubium non est, quin corrupta veteri disciplina ad interitum vergat illud imperium: essent modo, qui propendens ad ruinam impellerent', praecipitarentque, Praetorianorum sinquibus peditum robur ) virtus elanguit, Cum enim sua in manu rem TurCicam sitam cognoscant; superbia inflati, obtemperare ultra, duCibus recusant. Cumque olim non nisi lena puerorum Curistianorum corpora a sinu

s a L matrum

413쪽

AD CORNEL. TACIT. o Imatrum rapta in Praetorianorum disciplinam instituerentur, hodie meli mim inopia quivis, etiam interdumTurcarum filii a ministris prece precio corruptis admittunt. Equitatus quoque non eadem, quq olim sortitudo est. Nam, quibus proelia, quae Timaros appellari diximus, tributa sunt, agros colere,peculiumque Comparcere, quam equos suos curare malunt: de dulcraliae ocii capti non nisi invitissimi ab agellis suli militatum abeunt. Et in universum denique adeo luxu infractam esse pristinamTurcarum virtutem ac ferociam sunt, ut praeter famam ex illa nihil ultra sit reliquum. v. Laetar. Superant . in Ortom. pari. I. 1Romani saluberiimu ad continendam fidem militarem putabant, longis terrarum spiciis das cerni exercitus, ne vitiis aut viribus misceri possent ; spargique per provincias militem,& externis bellis illigari. Unde Tacitus i. his. saevissimis post Neronis excessum temporibus non alias legiones innocentius egisse testatur, quam Britannicas, qu)d procu Oceano ab aliis dimi a erant. Mihi illustris Stheno Biellae Baro Suedus affirmavit, cum Constantinopoli esset, in una illa urbe Praetorianorum ad octoginta millia sin eum numerum a XI I. millibus excreverunt in omnibus insolentia graves fuisse. Quae autum imprudentia est,tot armatos in unam urbem cogere, scilicet, ut sub uno aspectu seipsos mirari, & fur

414쪽

4ox NOTAE POLa re ris cogitatione destuire queant. Ea animorum militarium natura est, ut dum hostis submovet otium habentque milites , quos lacessant aut timeant, vix aut possint suas vires agnosce re, aut in superbiam, quam illa contemplatio insinuat, labi. Ast ubi suis viribus pacem fecerint, nemoque novo discrimine interpellat.

Victoriae memoriam: tunc ceuPrincipi exprobrent operam suam,secum expendunt, quantum essecerint. Unos se suis civibus salutares, sua in manu sitam Rempublic. suis victoriis augeri patriam, in se translatum rerum arbitrium , & publica fata. Quasi aliam a caeteris Rem p. satiant. in se coguntur: otio deinde lasciviunt; quod quantum fortitudini adimit, tantum addit proterviae. Mox si juMs praemiis non putant se excoli, si continuo obsequiis

non placantur , fervent animis, intumescunt, indignantur. Certe nos intra viginti, aut triginta annos plures rebelliones, seditisnes, defectiones. in imperio Turcico audivimus. Anno Christicia. ia. xcix. Cassainus Cilici et Satrapa excusso Ottomanorum jugo, ingenti exercitu stipatus, Cilicia excursionibus deformata, Iconium praecipuam urbem cepit. Huc intestinae Principum dissensiones, corruptaeque per luxum leges accedebant: unde libidine atque effrenata licentia prolapsa militari disciplina in dies non in provinciis modo,

sed de in urbe regia ingentes turbae excitabantur

415쪽

9 is t

AD CORNEL. TACIT. 4z3bantur; ut propemodum mole sua oppressa immensi impsrii vis collabi videretur. Tutic quoque maritimarum rerum cura relicta littoralia loca incursionibus patuerunt 8c Ferdinandus Magnus Dux Hetruriae post direptas

Patras Chium occupavit. Anno cI P. II. cI I I.

Amurathes imp ab efferata plebe M Praetorianis metuens furentium libidini amatissimos sibi duos homines objicere coactus est. Eodemque tempore idem Imperator Asiae a se praepositum, cum ab ipse defecisset pollicitationibus prςmiisque delinitum, honoribus ac praefecturis auctum in Pannoniam misit. Quae res ab Ottomanidarum instituto, & dominico imperio sane quam vehementer abhorruit. Denique quantet turbet ab iisdem profectae caulis ante paucinamus utinos aulam Scimperium Turcicum agitaverint,cum Omnibus notares sit, referre non attinet.

Dixi, quae ab armis, & armi potente populo ad Principem & Rempub. mala,quaeque ex di verso bona perveniant. Summa in eo consistit, quod Hetruscus Politicus. i. c. . ait, a solis armis magnam sed brevem potentiam; a pacis studio parvum, sed fidum & diuturnum imperium esse. Semelque adsumpti tenebantur, prorsus sine modo, cum plerique iisdem negotiis insenescerent. J Causam dixit Tacitus libro x. his verbis : Id quoque m=rum riberii fuit, continuare

416쪽

o NOTAE POLiTICAE tinuars imperia , ac plerosque ad finem vitae in iii dem exercitibus, aut juris actionibuου habere. Cause variae traduntur. e la tae io novae curae semel placita pro aeternis servavi se: Γιidam invidia, ne Mures fuerentur, funt qui existiment, ut callidum ejus ingenium ita anxium judicium , neque enim eminentes virtutes sectabatur, ct rursum vitia oderat. Ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat. 9c. Prima dominandi Ipes in araeuo J V. 'uae dixi ad lib. 1. verb. quanto summae ei propior sec. Talia jaciebat J imprudenteri dixi ad lib.

2. Verb. in ea divisione cte.

Vero quoqΜe eo in me sto idem dempsit. J Ita

merentur, qui omnibus suis dictis factisque si

mulationum nubes obducunt, ut etiam cum sincete agunt, fidem non mereantur.

LIgaei quoque S stadonis animumsupro Finxisse. J de hoc flagitioso dominationis arcano dixi ad lib. 3. verb. nam vulgatum erat O c. Luia Seianus facinorum omnium repertor habebatur cte quamvis fabuli a ct immania credebantur.) Ita meritis, qui per flagitia vivunt, ut non suorum modo scelerum , sed de alienorum infamiam luant. In Alcibiade vigor ingenii, & vitiorum an or , & morum luxuria omnia credibilia faciebant. Iustin. v. Srociore semper fama erga dominantium existas. θ

lixi

417쪽

rati

AD CORNEL. TAC.IT os exitus. Ita de Augusti excessu dixit libro primo : qui inscelus uxorissu pectabant. Est vulgata histori corum vox ; hunc aut illum Principem obiisse, non esuspicione veneni. Igitur contumaciam editu insectari. J Nota delatorias artes; insectari, Criminari apud potentiores, ea maxime dicta factaque, quς maxime apud illos valerc possunt: submittere callidos criminatores, validosque in animo dominantium : proximos illorum, quibus insidiae tales struuntur , inlicere, ut pravis sermonibus i cautos ad peccandum perstimulent. Caetera dixi 'd lib. I. verb. Granium Marcellam ctc. Nihil intermissa rerum cura, negotia pro δε-

latiis accipiens cte. J Quomodo hoc ipso libro paulo superius Tiberius dixit: se fortiora solatia e complexu Res p. petivisse. Nimirum Principes in eum dignitatis gradum sub

vehuntur a Deo, ut omnium quietem illorum vigiIia, omnium otium illorum labor, omnium delicias illorum industria&omnium vacationes illorum occupatio defendat. Talem Brutus apud LuCanum Σ.) Catonem. Invenit insomni volventem publica cura Fata virum ea seque urbis, cunctisque timem

tem.

Securumque sui. Sacratisimaus Imperator noster Ferdinandus Carolum Carassam Episcopum Aversae Pontificis apud se Oratorem interrogasse dicitur,

418쪽

4ο6 N OTAE POLI TICAE ecquid ipsi de cantoribus Musicisque suis videretur3 Cui cum Carasse, summam omnium esse excellentiam, respondisset ; sed, si sui ar- bitrii foret, jussurum, ne nimia prolixitate in templo taedium auditoribus facerent: Caesar subridens, tribus insatiabiliter se interesse, dixit 3 sacrorum celebrationi, consultationibus disputationibusque de Republica,& v

nationum sudoribus.

Claritudine infasigeneris ρος. J v. quae notavi ad lib. i. verb. PollioniAue Asntipatru

ferociam retineret.

nes Italia.) Optandum esset. toto orbe pellerentur. Fuit semper estque hodie quoque se na omnium vitiorum schola. Ibi quicquid obscoenitatis hactenus occultum, paucioribusque notum fuit velut stipendio proposito, d cetur : ibi turpi voluptate,velut lenocinio im xii hactenus purique animi adulteriis, stupris & caeteris cum supercilio ac erecundia nominandis conciliantur: ibi furta, Dindesique ac perjuria discuntur: ibi traducuntur Principes ; M audientes reverentia erga magistratus dediscunt: inde parentu contemptus, prodigendi jactandique sua amor, pudoris quoqueri castitatis jactura domu reportatur. ibi deniq; paulatim patrii mores funditus Vertuntur, per accita lascivia, ut quod usquacorrumpi di corrumpere queat, in urbe vis,

419쪽

gymnasia , ta ocia, & turpes amores exercendo. Tac. xiv. anna ) Cothurno tamen non eadem, quae soccis, levitas: di non, ut comoe

dia, ita tragoedia quoque felicia scelera,& dolus praemia habet. Sua flagitiis nemesis, ὀc ultor Deus ; sua quoque virtutibus merces est. equari adolescentes seneme suae impatienter indoluit. J Ita S. lib. I. anxius invidia, muliebre fasimum in deminutionem sua aec piens sec. moderandos feminarum honores dia tans dic. Et plerumque Principibus suspecti sunt, qui proximi imperio destinantur , ne habere, quam expectare imperium, ne ace bas Julio mense, quam Octobri maturas duucesque uvas edere malint. Inde omnis nimia adulatio illis facta, omnis honor exhibitus in deterius trahitur. Inde idem noster Tiberius Macroni Praetorio Praefecto, Orientem Solem ab illo adorari exprobravit: ad Caligulam illius studia respicere innuens. c. Iv. annal.)Incusabatque diductam eivitatem cte. aerire atur fore plures cte. J Hoc illud sophisma politicum, quod Itali elegantur injic re alteri Zelotypian dicunt: cujus artifex peritissimus fuit Cosmus Μediceus, Hetruriae Dux; eoque praecipue Senarum urbes suae ditioni adjecit. Primum, apud Philippum H, spaniae Regem, qui Urbem illam tenebat,

egerat,

420쪽

o8 NOTAE POLITI CAegerat, ut sibi pecunia in rem Caroli Caesaris

commodata restitueretur, aut loco eius Plombiensiis ditio traderetur. Reputatis deinde sumptibus, quosis bellum Senense impendorat, spem de universa Senensi ditione occupanda concepit. Quam tum cogitatione ille, ne fidem sua suspecta Hispanis redderet, prudentor dissimulavit, petitionibus suis crebro renovatis, & de Plombino tantu facta mentione; tempus scilicet idoneu opperiens, quo declarandae voluntatis occasio se offerret; quae se paulo post in manus dedit. Etenim cum ex literis oratoris sui quem Romς habebat.&AlbanoDuce rescisset, Philippu cui tunc Cum Pontifice omnino discedere, eique Senensem ditionem tradere velle, primum cum Albano, cui id negocium a Philippo commissum erat, egit, ut rem minime praecipitaret. Misit deinde ad regem LudovicumToletanum 3 qui post repetitam meritorum Cosmi seriem ,

modeste iis nullam rependi gratiam questus est. Tum quantum & ipsius Regis, ta Cosmi

rebus allatura sit detrimentum, Senarum in. Caratarum manus consignatio, disseruit.'C

ratas non tam recentis beneficii, quam veteris injuriae memores nova potentia auctos uini, versam Italiam maximo cum Regis incom- modo turbaturos; Cosmo vero, etsi universa. pecunia debita exsolvatur,minime cautii esse,

ii cogatur eos habere vicinos, quos, ut Regis

rebus

SEARCH

MENU NAVIGATION