장음표시 사용
251쪽
complicata in parvum globulum contraheretur, praesertim cum & complicatio artificiose facta multum conferre potuerit ad membranam subitolius contrahendam . Praeterea dicere possem , totam ibi scriptam fui Te Iliadem per sigias , sive
literas singularias , sive etiam notas compendiarias , quibus Graeci amanuenses antiqui incredibiliter abundabant , ita ut possent excipere orationes , Ouas populo dicerent Patres Graeci, ut de Catecnesibus pulcherrimis , ac doctissimis Cyrilli Ieiosolymitani certissimum est ; quae proinde αυΤοσχελασθε iσαι inscriptae sunt , noc est eX tempore dictae , quaeque ad nos hac via devenerunt , alioquin in aerem evanuissent maxima Reipublicae Christianae iactura . Habeo auctoritatem Ciceronis , Plinii , Solini , atque aliorum , qui id memoria prodiderunt. Habeo aliuo simile , quod narrat Zonaras , & Cedrenus ς videlicet in Bibliotheca Constantinopolitana librorum plenissima , quae sub Basilisco Imperatore conflagravit , inter alia fuisse : Τὸ Του hακοψος έ Hε
sinum , eui Homeri poemata Ilias , or Odyssea amreis literis fueravi inscripta , eum bifloria rerum ab-Ηeroibus gesarum . Habeo eX Plinio i. I. e. I r. Callicratem , ac Myrmecidem currus ex ebore fabrefecilia , qui sub muscae alis absconderentur . Habeo & eXempla nostris quoque temporibus prolixioris scripturae minutissimis literis in
252쪽
IN HOMERUM. 2o in mMica chartula exaratae quae nudis oculis leti nequeunt ine densicularis perspicΠli ope. Habeo omnia haec , quae si vobis non suffciunt ad fidem narrationi huiusmodi plane arduae Cr ditu conciliandam , nihil aliud praeterea , quod vobis afferam , habeo .
253쪽
Quae summam totius Iliadis nonnullis animadversionibus: illustratam exhibet
SYNOPSIS. Haec summa Virgiliano aenigmati eoeli , ae e
bulae geograpbscae eomparata . Magis unum a Acbillem , quam totum Graecorum exercitum tiament Troiani . Centum millia mirorum in Graecorum acie numerata sunt . Catalogus eopiarum , n
miumque plenissimus meterum bsoriarum tbesam rus . Commentaria in bane eatalogum antiquitus scripta . Quid Homerus inteuexerat in Mnermata Pandaro suadente , ut foedus iuramento sancitum violaret . Ethnici putarunt Deos humanis affectionibus 9 calamitatibus obnoxios mulnerari posse , non autem mori . Mille Graecorum fuerunt naves . Pro maro ad eas defendendas satis erat Achilles. Ex orationibus , quas ad Acbillem babuerunt missoratores , multum profecit Demosthenes . Uberrima rerum marietas apud Homeram mirifice delectat . Detis somnus explicatur . Alexandri M. ad Acbιllis tumulum fletus . Boivinius aere caelatam et ei Aebillis Auram dedit . Plurimum antiquae erudiistionis hauriri potes ex descriptione nrae atque exequiarum Patrocli . Homeri Virgilii compara--ἰ. I A rιo
254쪽
iis in deferiptione Iudorum. me certaminum . Reagiis aeribus Iliacum Homeri poema risimilatum.
Τ Homeri amorem iustamque existimationem in animis vestris excitaremus, disputationibus ad hunc diem habitis laboravimus , adolescentes , qua eius magnitudinem. , sapientiam , elegantiam vobis commendando ; qua criminationes , quibus immerito nonnulli eum sugillarunt , & proscide-Iunt , refellendo ; qua maiores dissicultates emolliendo aut enodando , quae offensionem tironubus facile afferae possent . Antequam modo pringrediamur ad alia , eaque maxime evolvamus , quae ad Deos pertinent , Iliadem omnem sub unum conspectum vobis dare constituimus , ut eius semel praecognita summa , accepto vestris mentibus quasi semine uberiorem fructum . dum poema hoc domesticis institutionibus vobis exponimus , edere possitis . Aenigma coeli , ut opinor , in speculo , aut lebete aquae pleno repraesentati Damoetas apud Virgilium ecl. 3. ad hunc modum Menalcae proposuit: Die quibus in terris , O eris mibi magnus Apollo , Tres pateat coeli spatium non amptius uuas . Non aliter ego , adolescentes, Iliadis imaginem, quam nobilissimi caeli instar splendido , ac beatissimo optimatum rerum apparatu latissime explicavit Homerus , hac blevi disputatione contractam Diuit ipso by Corale
255쪽
tractam vobis exhibeo ἰ Aut quemadmodum imgentes terrae tractus , qui in tot regiones ac regna dispescuntur , & disterminantur , Perangusto pagellae spatio ostendunt Geographi , quain inspicere atque expendete utilissimum est longinquam peregrinationem habituris ; sic Iliaci poematis amplitudinem nonnullis admixtis utilibus animadversonthus hodiernus 1 ermo coarctat , in quem intendisIe mentis aciem valde vobis prinderit , quos ad percurrendum alacri 1tudio tam vallum Homericae sapientiae regnum accinctos
video . Irato igitur Achille l. r. in AE a pugna cellante cuius irae caussam octava disputatione exposuimus ) Troiani , qui totis ducem annis
egredi ad pugnandum minime ausi fue Iani , tandem eruperunt . Quid praeclarius , ac magna ficentius ad Achillem concelebrandum excogitari poterat , quam facere Troianos feroces alioqui populos , ac bellicolos , eius magis unius fama perculsos & Conterritos , quam tot ceterorum invictissimorum Ducum una Conspirantium , totiusque Graeci agminis , quod militibus centies
mille conflabatur, pertimescentes virtutem p Tunc Iupiter immillo somnio Agamemnonem monet, ut copias in praelium educat . Congregatis ille optimatibus quid consilii animo verset ostendit, utque militum exploret animos, in patriam homtatur fugere . Quos tamen ad discedendum separantes pigebat enim tot annos infecta re a
patria abesse Ulysies , & Nestor concione habita detinuerunt. l. a. Nam hoc ipsum volue
256쪽
rat Agamemnon , ut eo tentamento vel populos in bellum animatos videret , vel si mallent abire , eos in ossicio continerent , & ad pugnam extimularent praestantissimi Duces . Post haec copiarum naviumque Graecarum κάαλ γον attexuit
Vates , quem qui Contemnunt , aut fastidiunt, inscitiam suam palam faciunt , pravumque iudicium . Non enim sterilis quaedam , atque insulsa Iecensio est , qualem plerique existimant , sed plenissimus antiquarum historiarum, & γευαλογιων thesaurus ; quarum cognitio ad plura , quae sequuntur, intelligenda necessario requiritur. Quare Homerus Musam initio invocat , ut Ostendat Tes plane magni momenti se ibi suscipere nar-Iandas . Sane Moses ad eumdem modum in Nu. merorum libro familias & tribus discrevit. Dum decim volumina Apollodorus, tria vero & viginti Monogenes in hunc καΤ-γον scripsisse dicuntur , quae Culpa temporum interciderunt . Satis tamen est ad eius pretium aestimandum super esse Strabonem , qui passim suis in libris hunc καΤα-
λογον citans ostendit se non minus bonum geO- graphum , quam poetam Homerum praeititisse . Cavete igitur , ne hanc recensionem parvipendatis , adolescentes . Instructis utrimque exercitibus l. 3. Alexandro , sive Paride Menelaum
ad singulare certamen provocante factae sunt induciae , omniumque iuramento sancitum , ut ceteris in acie quiescentibus , qui alterum vinceret , Helenam , & eius opes acciperet. Victum Alexandrum surripit Venus ; Alexander videlicet Tom. I. Dd mol-
257쪽
mollis ac venereus, ut ego interpretor , isuga sibi prospexit l, ne ab hoste interimeretur. Tu CPandarus violatis foederibus iaculo Menelaum petit . sauciatque ; cuius vulneri dum Machaon adhibet medicinam , Agamemnon hortatur suos ad pugnam ; in qua Consertim multis utrimque sternuntur . Sed impium hic plerique Homerum coarguunt , quod Minervam fecit I. q. 4 su dentem Pandaro , ut foedera violaret . Nihil minus a Culpa nos absolvimus , cum nil aliud docere voluerit , quam Dei Providentiam , sive Sapientiam in Minerva adumbratam permisisse, ut a Pandaro per summum scelus initi foederis iuramentum infringeretur ; cui Homericae loCutioni consimiles passim habet divinus Codex, uemadmodum , ubi de Diis agemus , ubera usemonstrabimus . In eo conflictu Minervae auxilio I. s. strenue rem gerit Diomedes , nec solum hostium complures obtruncat , sed Venerem in manu , Martemque in ventre vulnerat . Quod ob factum rursus censores aliqui tum Uete Ium , tum recentiorum in Homerum insurgunt , accusantque graviter , quod vulnerabiles Deos fecerit . . Sed cum vulgi opinio ut suo loco videbimus humanis affectionibus , & calamitatibus Deos quoque haberet obnoxios , ac vulnerari posse crederet quamvis essent immo tales , nec sanguine constarent , sed ichore nullius culpae in eo commento Vates putandus est reus. Deos itaque vulneratos curavit Paeon De tum medicus . Verum eos obiurgat Iupiter ,
258쪽
quod temere in illud discrimen se coniecerint; qua deterriti obiurgatione Dii praelio absistunt,
Graecis interim ingenti strage plurimos Troianorum mactantibus . Cuius stragis horrificam nar. rationem opportune temperat Homerus Glauci ,
ac Diomedis interiecto colloquio I. G qui paternam amicitiam recognoscentes Permutant a
ma in tet se , ut cavere possint ab inferendo sibi invicem damno , si forte iterum obvii fiant.
Mox alteram narrat Vates ad provincationem . Quod enim factum a Paride , fecit& Hector , sed honestiori exitu . Namque Heleno Consulente, Graecorum praestantissimum quemcumque Heros ille lacessit , ut ad manus 1ecum conserendas in messium Prodeat. Novem illico surrexerunt I. I. e quibus sortitione facta Aiax Telamonius delectus . Cum vero strenuissime decertarent ambo , neuterque alteri praevaleret , vesperascente iam die, a praeconibus dbrimuntur . Postridie eius diei cum induciae factae essent Troianorum rogatu, sublata utrimque Cadavera , & a Graecis murus extructus , quo mille navium stationem defenderent. Mille siquidem supputantur naves , quas in catalogo H merus Iecensuit . Hic vero animadvertite , auditotes , Achilli dissimulanter a Poeta tributam laudem longe maximam . Lectori enim inferendum hinc relinquit , quod muro antea non opus fuerat, quia pro muro erat Achilles . Uerum Iupiter cum Diis & Deabus omnibus vetuisset alterutri partium opitulari , in Idam de-
259쪽
scendit l. 8. fecitque statim , ut Graeci , qui
pari virtute , ac Troiani dimicaverant , neutram in partem inclinante Victoria , iam minus valerent . Cumque Iuno & Minerva Iovis iussa detrectantes discessum pararent , Ut Graecis suppetias ferrent , Iridem ad eas inhibendas misit Iupiter. Nocte autem adventante, concione habita, Hector metari suos castra iubet , & accensis ignibus per totam noctem collustrare . Iam vero Agamemnon coepit timore fiangi , animumque
despondere l. p. quod Troianis ab Iove dari
videret prosperos belli successus , Graecis vero exitium impendere ; quamobrem iterum suadet suis , ut relicta Troia ad patriam fugiant . Acriter eius sententiae Diomedes , & Nestor adversantur , mavultque Nestor , ut ad Achillem legati mittantur, qui acceptae iniuriae luitionem& multam Agamemnonis nomine offerant, obse-CIantes, ut posita ira placari velit , & ad bellum
redire. Annuit Agamemnon ingruente. malo iam resipiscens , sed Achilles inexorabilis , acer renuit . Quis autem explicare Ualeat orationumis
gravissimarum mirificam vim , quas duo illi prae clarissimi viri , qui missi sunt , Ulysses nimirum& Aiax quibus tertius/accedit senior Phoeniae legationis socius & dux ad Achillem permovendum dixerunt Θ Hunc plane locum omnino necessarium iis , qui oratores futuri sunt , ducimus ; nam & Graecae eloquentiae principem Demosthenem multum ex eo profecisse liquet . Cum res ita se haberent , solertissimus Vates no
260쪽
vum aliud spectaculum exhibet intuendum I. Io. Diomedem videlicet & Ulyssem ad speculandum in Troianorum castra nocte concubia profectos, miserumque Dolonem obviam sibi factum quod& ipse ad speculandum in Graecorum aciem advenerat x interimentes . Maxima vero admiratione defigemini , iuvenes , animadvertentes qua animi praesentia , audacia , sagacitate par illud Ducum fortissimorum hostium castra penetrarim, Rhesumque Thracum principem , qui nuper Troeranis auxiliaturus accesserat, dormientem obtruncarim , eiusque pulcherrimos , ac praestantissimos equos ad navium stationem abegerint. Nam de Rheso eiusque equis a Dolone edocti fuerant', qui frustra ne se interficerent , quod eis omnia Ievelaret , precabatur . Quamquam haec ab hostibus Graeci retulerunt , res tamen eorum in deterius ruere ; nam instaurato praelio l. D. praestantiores Duces vulnerati ex acie abire coguntur ; easque in anguitias coniecti sunt Graeci , ut hostes alacriores facti descenderint ab equis , fossam transierint , murum adorti fuerint , & propugnacula demolitiai; Hector vero saxo effractis portis naves Conscenderit .. l. I a. )Τantam suorum aerumnam Patroclus miseratus , consilio Nestoriss orat Achillem , Lintima sibi famuliaritate coniunctissimum ,ὶ suam ut ei armaturam permittat, qua indutusPegrediatur ad pugnam , si forte eius aspectu hostes abli inferenda clade de-iterreantur , Preisorumque.' Grdecorum labor rantisper sublevetur. Neptunus quoque victis Gram
