Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ra NARRATIO

selecta eruditione spectatissimus'; Antonius G

spar Franchius t Φ, Ferdinandus Petrinius l3 , A toninus Caietanus Catenius Nicolaus de Geo giis is , Gaspar Brunius isti, Frigdianus Fridianius, Andreas Biaginius , Petrus Antonius MonteC-chius . Marcus Baldaccius , & Matthaeus Mannuccius t7ὸ , iuvenes optima indole , utriusque sermonis scientiam avide sibi comparantes. His annumerandi Raphael Guerrazius in Graecarum literarum Curriculo longe progressus in , & Thomas eius frater, Saceidos moribus integerrimis t' . Nec duos praeterire possum magnae expectationis adolescentes , & Graeco sermone apprime eruditos Alexandrum Morandium, & Bernar dinum P rentium , quos in ipso aetatis flore de medio su latos cum mihi , tum bonis literis invidere mors visa est. Doctissimus quoque Alexander Politus e Clericis Regularibus Scholarum Piarum s v , quo

.ineras in Gymnasis cler. S. Laur. humaniorum Litera

rum Praecept- .

3 Deinde S. v b. D. ω in Flay. Seminario GeoI. Moral. P. P. 44 Deinde S. Th. D. ω Remolensis Plebanux . 33 Deinde archiepisivi Florentini ab epissis . o) Deinde S. Coliambani Parochur . Deinde S. G. D. ω in oppido S. Cassiani Latini Θ-mna i publicus Praeceptor. 8 Deinde I. U. C. V) Deiade in Urbe Miniatensi Latini GImnasii pubI. Praee. Io Deinde su Pisano Lyceo humaniorum Literarum P. P. ω Eusathiaxa interpretatione celeberrimus .

272쪽

DE STUDIO GRAECO. ars

tempore in urbe Miniatensi Rhetoris munere defungens Autumnalibus feriis Florentiam accesseram , bimestri itudio me audiit. Cum enim ad immortalem nominis famam Graecas literas sibi deesse animadverteret , easque sibi licet aetate grandior vellet adsciscere , me rogavit , ut ei

operam meam impenderem dum Grae a rudimenta arriperet ; quod sane lubentissi ino animo piae stili , ut aliquam ei gratiam referrem , quod me philosophicis , ac theologicis docti in is imbuerat . Illis autem duobus mensibus tantum pIΟ- gressionis in eo studio illum fecisse testificor, quantum vix alius quispiam duobus annis fecerit . Dein vero ad provinciam meam me reverso, proprio marie in penitissimos Graecae linguae recelsus penetravit , ut proinde sui ipsius doctor , ac discipulus , uno verbo αυkδιδακlος iure optimo dici mereatur . Addo Caietanum Paschalium Philosophiae , Medicinae , & variae literaturae studio praeclarum s in . Nam & ipse aliquot menses Graecis literis apud me operam navavit . Sed quamdiu te non compellabo , suavissime Gabriel , cuius voluntati obsequens hos Commentarios scribendos suscepi ρ Quamdiu alios duos spectatissimos iuvenes flebo Franciscum Ginorium , & Alphonsum Alamannium candidissimos amicos tuos , veraeque nobilitatis , probitatis , atque humanitatis gemina exemplaria ;

273쪽

'. NARRATIO

quibus ipse accedis , & numerum imples sit pNeque hoc ex amore iudicium , sed ex iudicio

amor . Oh utinam tres vos ad Graecae sapientiae culmen evehere mihi contingat i Testes vos luculentissimos doctrinae meae . quantulacumque

sit . literariae Reipublicae dedisse satis habebo . Veltra eruditione , vestro profectu me consolabor , ac beatum praedicabo ; denique per VOS ad ingentem gloIiam elatus S,blimi feriam Mera mertice . AG 1 murea ad quae deinde Riscatatus , Ginorius , eis

274쪽

ALTERUM A ΠΟΣΠ ALMA E SECUNDA PARTE

ACRIPTA ANNO Μ DCCXXXIX. IN QUO NARRATUR ETIAM DE STUDIO MUSICAE, ET A NTIQUI TAT IS , U IBUI TAM UAΜ DULCIBUI, VALIDIS Q U EVINCULII NONNULLOS IUUENEI IN GRAECOsIUDIO FIR Μ ITER DETINERI EXPERTUS SUM.

. Inter eos , qui hoc quod intercessit tempore , videlicet ex quo priorem nostiorum Commentariorum partem ad te scripsimus , optime Gabriel , Graecis literis me Praeceptore animum adiunxerunt , primus mihi nominandus occurrit Franciscus Algarottus egregius iuvenis Venetus non minus auro, quam ingenio dives. Hic complures menses quamdiu videlicet Florentiae mo ratus est , nam Ulyssis exemplo longa peIegrinatione Europam lustiare instituerat Multoram mores bominum miseras ct Urbes) me sibi Demosthenis Oiationes edisserentem audiit diligentissime. Philosophus , Mathematicus , Orator , & Poeta insignis , ut eius carmina typis edita testantur, linguaium item Gallicae , Anglicaeque , praeter Latinam apprime peritus , Graecam etiam linguam putavit sibi omnino necessariam . Ioannes Bapti-1ta Caroldus item Venetus , qui sub doctissimo LaZZarinio Patavii prima iecerat Graeci studii fundamenta, Florentiam profectus, ut in celebe rimo Nos comio Sanctae Mariae Novae ad Medicinam faciendam exeiceretur, in meorum auditoIum numero recenseri voluit , mentis acie , ac

275쪽

ar 8 NARRATIO

discendi ardore laudatissimus iuvenis. Duos etiam Theatinos iuvenes in S. Caietani Coenobio Graece erudiendos suscepi Scarellam Brixianum , Vera zosium Arretinum . Hi tanta animi contentione, tamque celeri cui riculo Graecas literas , sine quibus nihil se sole ci ediderunt, consectati sunt, ut non didicerint modo, sed hauserint. Duo fulmina belli Seipiadas dixit Maro ; duo fulmina Gradici studii optimo iure dixerim ego par illud imvenum solertissimorum . Ad alia sui ordinis Coblegia , ut docendi munus obeant , amandatos, magnam sbi nominis famam , selectamque & uberem discipulis eruditionem facile conciliaturos minime dubitavelim. E reliquis, qui Graece er diendi ad . me per hosce annos accesse Iurat , Ie' censitos. volo Philippum Nerium nobilem adole scentem doctissimi Patris vestigiis studiose insistentein ; Iosephum Paschalium nobilissimorum maiorum commendatione ingenii , ac studii laude ornatissimum ; Ioannem Baptistam Belluccium , Iosephum Fortinium , Thomam Rogatum , Nicinlaum Sagrethanium, Petrum Paulum VeneZianum, Cosmani Scarperiam Sacros Collegii Eugeniani iuvenes , elegantioris literaturae , ac probitatis valde studiosos ; Michaelem Angelum Ceccherellium Antonii Bernardi Collegae mei amicitia mihi coniunctissimi , virique legum scientia , ac docendi sedulitate inclyti filium , ad eruditionis gloriam alacriter properantem , nuper Iuris consulti lauream Pisis consecutum ; Laurentium Gattinium Monachum Beriae declinum , qui una

Cum Disit ipso by

276쪽

DE STUDIO GRAECO. Tay

cum quatuor aliis sui ordinis iuvenibus duos circiter annos a me edoctus flagrantissimo desiderio Graecas literas addiscendi mirum in modum eXaidere visus est ; Equitem Franciscum Seminet- tum optimum , ac studiosissimum adolescentem , qui s uos aequales exemplo suo docet posse simul Latinum, Graecumque studium cum Philosophiae, & Mathematicae studio optime conciliari ; D minicum Biogianium Medicinam in hac urbe facientem adeo in Graecae linguae cognitione provectum , ut nonnulla epigrammata scripserit non contemnenda; Bartholomaeum Bianuccium , ferventi ingenio , & ad varia multa condiscenda versatili, qui hoc ipso anno Theologiae laurea in Florentina Universitate insignitus eii ; Philippum Feronium , & Ferdinandum Fossum , ut Latinarum apud Iesu itas, ita Graecarum apud me valde studosos ; Cosmam Meium , qui theses eX univerissa Philosophia , Mathematica , & Historia desumptas tribus coniunctis diebus in templo Scholarum Piarum sti enuissime propugnavit ; Iosephum Clarium ingenii acumine , eximiaque memoria praeditum , quem paene adolescentem sacrae D cti inae Magi lirum Pisis renunciatum, dum in Fl rentinum Theologorum Collegium nuper Cooptaretur , solennis laudationis ossiciosum prosecutus; Franciscum Colle schium , qui publica Rheto , provincia, quam in cillio Tiberis gerebat , dimissa Florentiam venit eo maxime consilio , ut Graecis literis imbueretur ; & Iacobum Rende ullum Legum, linguarum Gallicae , Hispanicaeque,

277쪽

rgo NAR RATIO.& scribendarum epistolarum scientia insigniter

doctum , quo in munere ut Senatori Carolo Ginorio nobilissimo Viro , & ad agendum dexter rimo, Fiancisco III. Magno Duci a sanctioribus consiliis , novoque titulo , ac ditione Marchionis Ripat bellae, Cecinae , &c. aucto, meique amantissimo deserviret , meum fuit . Nam sbi a me enixe postulanti , ut unum aliquem iudicio meo probatum reperitem , hunc iuvenem tradidi ingenio, eruditione, probitate, fide commendatum Quem , quod expectationi meae , votisque homi nis tum dignitate , tum perspicacia stim mi egregie responderit , & multum amo , & hoc laudi teli imonio dignum censeo . Inter praeclarae vitae monumenta ab Isocrate relicta tellatur Pausanias in Atticis , primum fui Ise perseverantiae, quod cum octo & nonaginta annos vixit Iet, numquam discipulos habere desiit . Si eloquentiam , doctri namque huius nobilissimi Oratoris alsequi ne queo, at illud certe aemulabor, ut quamdiu vi Xero , docendi laborem minime detrectem. Quin immo ut piomptioris accedant iuvenes ultro

provoco , atque illicio , & admotis quasi tu mulis saepe compello . Nam in Homericis dispu'tationibus bonam occasionem aut nactus , auteXpiscatus , frequentes intersero ad Graecun studium cohortationes . Cumque iam argument/fere omnia illud suadentia occupavelim, novi t/

men aliquid in dies comminiscor , quod adolς

scentium animos acrius percellat . Carneadem

millium Romam ab Atheniensibus Romani dicii

278쪽

DE ITIDIO GRAECO. III

tabant non persuadere , sed cogere . Idem nonnulli de me similiter praedicant . Veruntamen non mihi blandior, perinde quasi cum tanto Vi-IO eloquentia exaequari mei ear o Quid vero ΘΡarum interest , utrum eloquentia , an dicendi assiduitate , vel etiam importunitate Graecarum lite Iarum amorem a studiosis adolescentibus extorqueam . Fateor plures inflammato studio ingredi , qui mox refrigerato impetu , ac laboris pertae si res accescunt, & ab incoepto cursu Iesiliunt ; nihilominus alii generosiores constanter insistunt , alacriter pergunt, & ad me tam folii gradu contendunt , faciuntque ut adhuc Vita Graecis literis 1 crvato quasi te mine in hac urbe Propagetur , in qua Medi eorum bene sicio ad lucem olim e tumulo 1 unt revocatae . Ad Politia.

num siquidem quasi examen se effudit discipul rum , quod Laurentius Graecis literis i inpensissi.

me tabel et , adeo ut ex eius schola tamquam ex

equo Troiano permulti prodiei in t insignes viri,

qui Graecae linguae intex mortuae vitam afflarunt . Quamquam vero haec ita se habeant , non tamen hanc curam Graecis literis perennitatem afferendi ita mihi vindico, ut alios e se negem Viros inclytos in quibus eae vivant, vigeantque, magnificeque gloriam suam exerant, etiamsi illi a me non acceperint , sed aliunde sibi comparaverint . Quibus gratias ago longe maximas , quod una mecum connituntur , ut Florentina iuventus eas amet , in pretio habeat , doctrinaeque putet nece Isarias. Eorum siquidem praeclarissimo eXem-

279쪽

a3a NARRAT ID

plo non minus quam cohortationibus meis urge Ii adolescentes novi , ut studio , ac labore libi conquirendum statuant Graeci se Imonis s cientiam. id vero de. Francisco rogas ) nepote tuo,

quem parente extincto tua interest alere atque

eduLare Θ an non & ipse Graece didicit Θ De eo adhuc puerulo reminiscor me tibi scripsisse , optime Gabitet , quod bonam mihi spem eius indoles tunc afferebat fore ut in literis non parum piogrederetur, reipublicae neque anglorius, neque inutilis. Verum naturae ductum deinde secutus,

magis ad musicae studium deflexi , quam ad literas . Quid enim secus facerem , cum paulo post animadvertissem , planeque sensissem eius ingenium minus sti enue in literis progredi , quam , speraveram Optaveramque , ac miIum in modum ad rem musicam propendere ρ Non commisi tamen , ut litetarum esset omnino eXpe IS , cur vique ut linguam Latinam apud scriptorus intelligeret , Graecamque delibaret , & multa eae varia eruditione tum sacra , tum profana COgn sceret. Nec facti poenitet , aut infectum velim ;adeo enim in hoc studio piovectus est genis adhuc nulla lanugine conspersis , ut , cum Olim fruticabunt , celsissimum artis culmen facile sit conscenturus , in eaque pei sectum se praestiturus , dummodo ad laborem bona valetudo , sufficiat , aut cum sui eriti tu Iis , custode remoto, laboris non pigeat . Nam praeterquam quod Parvam testudinem concinne lepideque tractat, fi-,dus etiam tum maioris chelys , tum . ClaVicym-

280쪽

DE STUDIO GRAECO. 233bali sambucae dixissent veteres non inscite

pulsare novit . Nec ad 1 olos scriptos numeros fidibus valet ludere , sed subitas etiam , neque iniucundas ipsemet saepe comminiscitur modulationes . Canendi item peritus vel dissicilia & sa- Iebiosa ad tonorum & numerorum leges enucleat expeditissime . Praecepta Vero concentus scri-hendi addiscere, in iisque se exercere nuper aggressus est , Ferocio magistro viro optimo , artisque praestantia longe inclyto, ut rite suo tem Pore valeat pneumatici organi pulsatione divino Numini in Christianis Templis , dum sacra peraguntur ossicia , inservire. Hic enim scopus , quo collimare eius studium & laborem volo , ut nempe masculam & sacram Musicen ad Dei laudes Concelebrandas , proximosque cum virtute iuvandos apprime Calleat , non in vana haerear,

molli , fracta , damnosa , impudica , histrionali; quemadmodum par illud nobilissimum sanctissimo. rum adolescentium Basilius & Gregorius , cum Athenis literis operam darent, quidquid in musica antiqui , & concinni est , addiscere voluerunt, quidquid ad pravam voluptatem impellit , ad

theatra relegarunt . Quam ab eo rem tanto Convenientius exigere videor , quod militiae Ecclesiasticae nomen dedit . Quid vero de me.dices, mi suavissime Gabriel , qui dum musicis institutionibus erudiendum nepotem volo , vix sentiens eam mihi scientiam in hac arte comparavi , ut nec temere , nec . indecore profiteri fortasse valeam , si jubeat 3 Ne vero putes me in Musicae. 2 om. I. Gg studio

SEARCH

MENU NAVIGATION