장음표시 사용
231쪽
docet Horatius . Quamquam autem haec vera
sunt , non tamen id omne , quod fabulae speciem praesert , sabulosum Continuo esse dederim ;quandoquidem verisimile ex Aristotele e li , mΩlta vera esse , quae verisimilia non sunt . Profecto habentur in Homero nonnulla , quae ceteris fabulis , quas enarrat , accenseri soleant , quae tamen vel nullo modo , vel non omnino fabulosa sunt. Ex quibus duo in praesentia mihi seligenda esse putavi , staturam nempe , aC Iobuc piiscorum hominum , qui Troiano praesertim bello interfuerunt, vocemque Stentoris plane incredibilem. Utrumque enim fabulose a Poeta descriptum existimant plerique. Dum igitur huius. modi argumentum neque incuriosum , neque iniucundum pertractandum suscipio, meas circa illud animadversiones solerti iudicio vestro , erinditissimi auditores , libentissime submittam . Ne vero sim , quam aequum est prolixior , neve patientia vestra abuti videar , bifariam argumentum dividam , & unam rem hodierna disputatione expendam , alteram vero disputatione , quae hanc proxime consequetur. Cum Diomedis Graecorum longe fortissimi , si unum Achillem excipias , praeclara facinora Ii. l. s. ) exornet Homerus , eumque hasta pugnantem& multos hostium, eosque fortissimos interimentem faciat, ad extremum describit saxum etiam in Aeneam eiaculantem , eiusque coXendicem illo ferientem; secllaxum eiusmodi , ut non duo gestarent homines, quales modo nascuntur . En ipsa Homeri verba :
232쪽
Ddides, quod bina bominum vix terga subirent , Quales nune tellus producit . Hoc autem , quod Troiani belli homines statura praestantioIes essent, & robore, alibi etiam saepe iisdem plane verbis indicat , atque adeo de Princerissimis quibusdam hominibus , sive gigantibus sermonem habet. Sed haec multi non admittunt,& ad ceteras fabulas reiiciunt. Ut rem probe dispiciamus , animadvertere opus est antiquis temporibus vere extitisse gigantes. Neque enim ill rum sententiam ullo modo amplediendam existimamus , qui gigantis nomen in divinis Literis metaphorice interpretantur, & ad alium sensum, ac inanifestissima sacri Textus verba praeserunt , temere detorquent. Sed quod iam de hoc alii disseruerint, remque planam satis superque fecerint,& fastidiosos huiuscemodi interpretes validissimis rationibus refutaverint , ad eos vos remittimus adolescentes , maximeque ad Augustinum Calmetiuin , qui docti Utinam de Gigantibus disputationem scripsit ; ex qua nos studiose nonnulla se- legimus , atque huc transtulimus . Quos igitur sacrae Literae referunt proceritate corporis insignes missos faciemus, & aliorum , qui apud prinsanos scriptores commemorantur , maxime vero Tom. L A a apud
233쪽
apud Homerum , nonnulla afferemus in medium testimonia , e quibus se ire possitis iudicium , utrum fabulosum Homeri dictum habendum sit, an verum. Iam vero Phlegon Adriani libertus der b. mirab. e. Ir. er luc) ubi eluvionis cuiusdam mentionem facit, quae ad Musseniam in Peloponneso contigit , casu detectum monumentum effeperhibet , in quo hominis calvaria alservabatur uipio maior , quam quae vulgo in hominibus conspiciuntur , tu qua nomen Ideus Graece inscriptum erat . unde coniectura ducta est caput illud fuisse Idei Herois inclyta , & inter gigantes strenuissimi ab Apolline , quem ad singulare Certamen provocavit, interfecti, ut narrat Homerus:
Thomas autem FaZellus historicus Siculus D c. I. l. i. e. s. 9 alibi ) plura affert exempla de cadaveribus gigantum in ea regione identidem effossis , inter quae narrat duobus Circiter abhinc seculis repertum esse in agro MaZalae Corpus tam ingenti proceritate , ut eius Cal Varia modium aequaret , unusque dens , quem ipsemet in cimeliis apud se servabat, selibrae paene efficeret pondus . Ex quo confirmari possit vetus
234쪽
I AI HOMER M. . 18 illa traditio de natione Cyclopum apud Home. rum , & de Eurymedonte eorum Rege Od. l. r.
Qui tenuit quondam tumidorum regna gigantum. In Creta terraemotu rupto monte inventum esse
corpus stans sex & quadraginta Cubitorum te. fert Plinius l. r. e. I 6. quod alii Orionis , alii Oti fuisse arbitrati sunt. Est autem Orion uir ible gigas frater Ephialtis, qui puer nouennis Cor. POIe erat nouem cubitos crasse , & alto sex &triginta , si Homericae narrationi habenda sit fides. Narratur quoque prope Romam , sub Hemrico secundo Imperatore Conradi filio , effossum procerissimum cadaver , qaod complures docti homines Pallantem esse Evandri filium , quem Turnus interemit , iudicaverunt . Iae. Pbilip.
gis fidem superare videatur , refert B CacCius noster . I. q. Genealog. Drepani in Sicilia imter effodienda aedificii cuiusdam fundamenta Caecum , vastumque antrum revelatum est , quo incensam praeferentes facem fossores illi ingressi in cadaver hominis inciderunt, de cuius immemia propemodum magnitudine contemiram inde Capere licet , quod trabem veluti navis antennam pro scipione haberet in manu . Tanta imo manitas montiri principio terrorem iniecit solitaribus , coegitque e loco sese proripere ; sed an, A a a mis
235쪽
mis iterum confirmati , & armatorum hominum manu stipati redierunt, at gigas vix tactus abiit in cineres . Polyphemus Homero , & Virgilio celebris gigas ille visus est, de quo imitatus Η0- merum Virgilius cecinit: Trunca manum pinus regit , θ' mesigia firmat Sed & Divum Augustinum audiamus , de cuiu in . narrando fide nemo unquam sine piaculo
dubitaverit . Vidi , inquit , ipse non solus , syi
aliquot mecum in Uticens litore molarem bomimidentem tam ingentem , ut in no rorum dentiaη
modulor minutatim eoncideretur , centum nobιs S,
deretur facere potuisse , sed illum gigantis alicuisi fuisse erediderim . de ei vit. I. I s. e. 23. Decessicubitis altos Troiani belli Heroas fuisse perhi bet Philostratus . Heroic. prooem. 9 c. I. u. 2,ὶ Agit ille pariter de Aiacis cadavere , cuius se
pulcrum iuxta mare positum reducentes arenam nuctus detexerunt , atque in illo inventum est cadaver undecim cubitis procerum. Adrianus ve Io Imperator rudera Troiae inspecturus advenien
ossa illa restauratum in sepulcrum recondi iussit Cui Philostrati de Aiace testimonio fidem as ruit Pausanias , qui narrat in Atticis eius Herois tu mulum , qua mare respicit , aditu facile in esse, inde vero argumentum de viri statura capiendum, quod genuum vertebrae , sive molae athletici in star disci essent . Meminit insuper idem Philo stratus de gigante , cuius cadaver quidam e ne cessariis
236쪽
cessariis suis in Insula Coo ante quatuor annos e latebris eruerat . Spectasse item se testatur, cum ad insulam Lemnum advenisset , ossa gigantis a Menecrate quodam detecta , ex quibus di
soluta licet compage , coniectare licebat maximam hominis proceritatem , cuius Calvariae tanta erat capacitas , ut duas Cretenses amphoras superaret . Et complura alia huiusce rei exempla congerit in suo illo opere de rebus Heroicis . Quae nequaquam a Philostrato mendaciter recenseri ex Pausania discimus . qui scriptor est fide
dignissimus , testisque cadaverum giganteorum per totam Graeciam dispersorum luculentissimus. Sed si haec vera sunt , inquitis , cur statura hominum a Troiani belli aevo decurtata est , roburque imminutum P Nam cum priscos illos Heroas tum statura proceriores , tum Iobore praestantiores Poeta exhibet , eos longe hominibus sui temporis antecellere praedicat , sicut hic videtis in Diomede , quem dicit ut ex allatis superius carminibus cognostis ) saxum manu sola prehendisse , idque maxima cum agilitate , quod duo viri sui seculi ferre non potuissent. Quam
afferam huiusce rei caussam , utrum admissuri sitis ignoro , auditores , afferam tamen . Verisimile eit victum frugalem , quo illi utebantur , la- horis studium , quem minime detrectabant , vitamque a vitiis Valde alienam in caulla fuisse, Ut corporis magnitudine , optimaque , & integerrima valetudine pollerent , adeoque robustiores essent, quam qui consequutis temporibus vi
237쪽
Xerunt , quos omnis paulatim luxuria , atque intemperantia , omnisque desidia corrupit , aC pes sum dedit , qtaibus corpora frangi , viae sque imminui , ac languescere certissimum est ; unde &morbis magis fuerunt obnoxii posteri . quam vinteres illi homines . Quos non Homerus solum,s ed & alii , qui simi Ita pertractant , nullo mΟΙ- hi genere conflictatos esse tradunt , nisi Coelitus immi sis , ut Iliados libro primo peste ab Apolline immissa conflictati sunt Graeci. Haec autem ne inaniter dicta esse , & a veritate abesse credatis , giavissimi scriptoris Cornelii Celsi facit auctoritas. I. I. Homero auctore , inquit ille , disci potes , morbos tum ad iram Deoram immo talium relatos , cy' ia iisdem opem posci solitam , verique Amile est ἡnter nonnulla auxilia admersae
valetudinis plerumque tamen eam eontigisse ob bonos mores , quor neque de dia , neque luxuria mistiarent . Siquidem haec duo , eorpora prius in Grameia , deinde apud nos afflixerunt. Ideoque multis plex sa medicina neque olim apud Graecos , neque apud ullas genter necessaria max aliquot ex nobis
ad senemιtis principia perdueit. Haec ille. Quod si
cui hae rationes satis non sint, cur statura , roeburque hominum sit imminutum, addi potest hanc etiam senescentium temporum naturam fortassis esse , ut quo longius in mundo progredimur , eo imbecilliora reddantur omnia , non secus AC annis ingravescentibus virtus hominum frangi , ac debilitari solet . Sed adhuc fortasse rationi neutiquam consentaneum putabit aliquis nec credere
238쪽
ia re ipsummet Homerum potuisse in animum imducet , tam brevis temporis spatio , centum ci citer annorum curriculo nam ex communi των χρονολόγων Calculo , atque ex ipso Plutarcho tot interfiuxerunt anni inter bellum Troianu in , &Homeri tempora tam insigne humanae proceritati , ac roboti decrementum obtigisse . Ut ut tamen res sese habeat , Virgilius certe in huius.cemodi dictci Homero fuit multo audacior , atque intemperantior . Ait enim de Turno , ingens saxum , quod in agro iacebat, neque non solum duo, ut habet Homerus , sed ne duode. cim quidem homines , quales nunc sunt , gestarent, ab illo prehensum , atque in Aeneam fuisse Contortum . Aen. L Ia.
Viae illad lecti bis sex eermice sabirent,
Quatia naue hominum producis corpora tritus. Huc etiam respexit Iuvenalis satyra decima quinta: Saxa inclinatis per bumum quaesita laeertis Incipiunt torquere , domesει ea μδtiove Tela ; nee baue lapidem , quati se Turnus oe Aiax, Et quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae , sed quem valeant emιttere dextrae Illis dissimiles , ct nosro tempore natae ;Nam genus hoc mimo iam decrescebat Homero. Terra malos homines nune educat , atque pustus .
Non inficior tamen poeticae exaggerationi aliquid
239쪽
sortasse tribuendum esse ; ut non ad philosophiacam amussim , sed ex aliqua exsuperantia , a que locutus si , ubi Heroum staturam , & robur descripsit ; nihilominus ex tot allatis testimoniis facile credi possit adhuc ex antiquiori aevo nonnullos homines Heroicis temporibus superesse multo proceriores , ac robustio. res , quam homines temporum Consequutorum ;Homerum vero id generatim de Heroibus fere omnibus assirmasse , ut maiorem ipsis aestimati nem conciliaret , bellique Troiani a se habitam narrationem faceret luculentiorem. Neque enim
crediderim id unquam Homerum dixisse , nisi probabiliter dicere potuisset ς Homerum inquam adeo solertem , adeo prudentem, adeo callidum, ut proinde proponatur ubique tamquam exemplar absolutissimum scriptoris maximi iudicio praediti . Nam quod in arte Horatius praecipit Ficta moluptatis causa sint proxima meris pipsemet ex Homeri exemplis didicit. Sed ad aliud, quod rursus obiicitur , respondendum . Quomodo , inquiet aliquis vestrum , hanc in Heroibus
illis sobrietatem , & intemperantiae vacuitatem modo Commendas , qui superiori disputatione de cibo , potuque Heroum differcns , ingentem Carnium copiam eos comedere fuisse solitos , vinumque affatim bibita assirmasti p Assirmavi sane , sed
vinum numquam non aqua in cratere dilutum
potabant , aliquo dempto exemplo , quod raro
240쪽
admodum contigit . Carnes multas comedebant ;sed nulla horum condimentorum accessione , quae nihil aliud sunt , quam suavia estis admitata venena ; nam ut in Plauti Bacchide est :me quidem homines tam bremem miram eo ut, quod condimenta huiusmodi in suam congerant alismum . Et rursus in Pseudolo velissime ait : Condimenta sunt , quae intesina convimis exedunt . Nulla tunc gulae irritamenta , nulla bellaria , cupedia nulla , nullae mattyae . Aridus, ac parabilis cibus , panis videlicet , & caro assa , VLnumque aqua commixtum , totus erat Vel opipararum mensarum apparatus . Nusquam Heroum ebrietas , nusquam crapula ; uno verbo certum est , nihil obstitisse intemperantiam , quin statura proceriores , & robore validiores , & a morbis immunes fuerint , ut ex Celsi testimonio dic
