Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

292쪽

HABITA FLORENTIAE ANNO MDCCXXXI.

ris qui literas Graecas eallent, longe ampliorem longeque iucundiorem Abi sepientiam comparare,

quam qui Graece nescientes aliunde eam exPetere necesse babent . Apientiam rem esse maxime arduam, omniumque dissicillimam , quam homunes assequantur , nemo est qui non videat , planeque sentiat , auditores Ornaintissimi . Velum quo plus habet dissicultatis , &laboris , eo studiosius ab hominibus diligi , eo impensus exoptari , eoque maiori in pretio haberi conspiciinus o Quis enim s apientiam non suspiciat , atque non expetat , quae ex omnibus artibus , & disciplinis perfecta collectio est ρ Ea siquidem utilissimis legibus mores format, & regit ; quae spectant . ad summum Deum , divinaβ mentes , animosque nostros sedulo evolvit ,

293쪽

ORATIO I. 246

omniaque inquirendo , ac docendo eXplanat ,

quae coelo , terris , mari continentur ἐ uno verbo omnigena rerum cognitione mentem suaviter

pascit , ac beatissime locupletat . Ea & miram oratorum eloquentiam , & ingeniosa poetarum carmina doctas que fabulas peperit , quibus non minus utiliter erudimur , quam iucunde delectamur . Sane apud Gentes omnes , ne barbaras quidem excipio , non pauci nullo non tempore extiterunt magni nominis viri , qui sapientiami pertractarunt , & plena sapientiae volumina ad nos usque demiserunt . Uerum alii aliarum gemitum scriptores vel minus solertes , vel minus elegantes in sapientia conquirenda , posterisque tradenda cordatorum hominum iudicio habiti sunt . Aliis siquidein ingenium ad excogitandum acutum , aliis in differendo orationis sive elegantiam , sive copiam , sive nervos vel omnino defuisse comperias , vel non adeo cumulare obtigisse . Graecis tantummodo scriptoribus neque ullam ingenii laudem , neque ullum verborum lumen , robur , nitorem defuisse tum alii sapientes , tum maxime Horatius naris prorsus . emunctae vir testatus est : . -

Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Masa loqui a --

Quapropter si Graeci sua dumtaxat mirari Conis sueverint , parcendum puto ; neque enim eos arrogantiae insimulaverim , sed beatam potius

294쪽

eorum sortem praedicaverim, qui apud se in quocumque scribendi genere , in doctrinis omnibus pertractandis principes viros habuerint , & eloquentiae , atque poeseos exemplaria absolutiss-ma ,- quorum vi Itutes ceterarum scriptores linguarum prorsus assequi non potuerunt . Nam

1eimo ipse Romanus , Fabio teste , etsi tam

PIaeclarus, tam nobilis, tam elegans existit, illam solis concessam Atticis Venerem recipere no videtur . Non me fugit , auditores , eorum non paucos , qui Graecas literas aut nihil , aut leviter attigerunt , singularem hanc Graecorum laudem iniquius tulisse , utque illam imminuerent, atque elevarent conatos esse. Quid autem Graecorum obtrectatores istos obtinuisse dicemus p Illud profecto , auditores , quod eos gravius assiceret , nimirum , ut disceptando magis perspicua fieret veritas , adeo ut vix supersit ullus , qui primas Graecis non deferat , sapientiae patres non appellet , & doctrinarum , elegantiarumque

omnium praeceptores esse non fateatur . Quamobrem quid melius, quid utilius , quid acceptius

vobiscum agere possim , auditores, non Video, quam ut 1tudiosos adolescentes , qui sapientiae amore insitantur , ad Graecas liteias, quarum s docendarum publica haec provincia mihi demanis data est , summa animi alacritate prosequendas, adhorter , atque inflammem . Quod ut e*equar, Planum me facturum oratione mea polliceor , eΟS, qui literas Graecas callent , longe ampliorem,

Iongeque iucundiorem sibi sapientiam compara

re Diuili od by Corale

295쪽

τe , quam qui Graece nescientes aliunde eam expetere necesse habent. Adeste igitur animis , auditores , adeste , adolescentes ; nisi enim dedura opera vosmetipsos pertinaciter obfirmetis , r rionum ponderi , quas in medium, affeIemus , vos fore celsuros minime dubitamus. Largius e fontibus , quam e rivulis aquam promanare siquis planum facere contendat, idem prorsus agere videbitur , ac si rationes importunius in mediuin afferat, quibus & fervere ignem,& lucere Solem evincat . Quis enim TiVulum

minorem fonte , a quo accipit quidquid habet

aquarum , solo natuIae lumine non sentiat,

agnoscat , fateatur i Atqui ita sane res habet,

si Graecos scriptores cum ceteris, βliarum gentium scriptoribus conferas . Graecos squidem scopiosissimos sapientiae fontes iure optimo appetilaveIis I Ceteros quoscumque , quos Graecia non peperit , aut aluit, quamvis ingenio praeliantes, doctrina uberes, eloquentia nitidos , non nisi ria vulos dicendos esse , giavissimus auctor est , ut alios piaeteream , ipsemet Cicero . Quamquam enim Graecorum gloriam acerrime sit aemul tus , & Graecum 1 ermonem , ut Latinum Pr

veheret . extimulante invidia aliquando infring re studuerit ; tamen amicos suos, in quibus studium esset, in Graeciam mittebat, idest ad Graecos ire iubebat, ut . a sentibus potius haurirent, quam rivulos consectarentur , ut ipsemet inte pretabatur . Dum enim sapientia a fontibus ipsis hauritur , non modo copiosior . sed & purior

296쪽

habeatur necesse est . Nam rivuli neque totam capiunt , neque sinceram devehunt , sed partem illam , quam acceperunt exiguam , saepe coen

commiscent , atque commaculant . Quamobrem

in eos fontes , qui sese altius inguigilarunt , dissicile dictu est , auditores , qua doctrinae Cinpia redundent , qua rerum omnium scientia aDiluant , quam late patentem , & in omnia genera diffusam , nullaque labe coinquinatam 1apientiam consequantur . Equidem Philosophiam ut eam primum , quae principem locum obtinet inter ceteras disciplinas , quibus humana sapientia coalescit, nostra prosequatur oratio γ nul- tibi posse puto pertractatam uberius reperiri ,

ac luculentius explanatam , quam apud Graecos . Nam si vel unum Platonem adeamus, nonne is amplissimis eius Opibus satis superque animum ditare valeat, ut uix aliud ex ea reliquumst , quod aliunde expeti possit Θ Plato siquidem

qui ad Aegyptios , Phoenices , Chaldaeos , Im dos doctrinae cauta peregrinatus esse dicitur, Philosophiam in multa membra dissipatam in unum veluti corpus collegit , totamque sinu suo excipere visus est . Quamobrem Tullius philos phorum Homerum Platonem dixit. Quemadmo-cium enim totius poeseos nobilissimum fontem Homerum agnoscimus , sic & uberrimos philosophiae fontes apud Platonem requirendos esse exiit imamus . Iam vero Alexander Severus cum ad Coelum usque Virgilium evehere Cuperet , nullam de eo praeclariorem laudem praedicare possieta

297쪽

putavit , quam poetarum Platonem illum appel. lando . Etenim quam paene infinita sciuerit maximus ille omnium aetatum vir , quantamque omnigenae sapientiae copiam ad nos transfuderit, quis umquam dicendo explicare possit P Pythagorae , atque Heracliti , qui non solum e coelo philosophiam in terras , atque in medios hominum coetus evocasse , sed & rerum cognitione supra alios eminuisse dicuntur , doctrinam omnem , quam de naturae rebus tradiderunt , PIaici complexus est , optimaque Socratis praecepta morum , quem tot annos magistrum audivit, disertissime explanavit. Quis eo sublimius , res di vianas est co 'templatus Θ Quis natura duce ad umTitatis cognitionem propius accessit ἡ Quis de rebus omnibus sapientius , quis copiosius diiIeruit Θ Nulla plane res est , auditores , quam

Plato ignorasse videatur. Quid autem de Arist tele magni Platonis discipulo dicemus p Nam si

ob scientiae magnitudinem , . ac profunditate uin vinum vere Ies , appellaverunt Platonem , Arustotelem pariter oti doctrinae copiam , & varietatem dixerunt Daemonem . Etenim quam bene de philosophia sit meritus Aristoteles , praecla-Disma declarant doctrinae suae monumenta , quae edidit , naturam omnem complectentia, omnemque vitam illustrantia . Neque enim , multa , quae Aristotelis inscripta nomine circumferuntur , tanto viro indigna , Aristoteli attribuenda .esse existimabitis , auditores ; sed mera esse Aristoteleorum commenta , quae apud im-- I peritos

298쪽

peritos eius existimationem non parum deprimunt , & convellunt . . Sane qui Graece e perlegunt , quae ipsemet Aristoteles Graece scripsit , non tam multa apud eum offendunt , quae reprehendant , improbentque neque toto coelo a Platone diversum , ab eiusque doctrina perpetuo , ut vulgo fertur, dissidentem, sed cum Platone passim eadem sentientem agnoscunt , ut olim utriusque consensum in philosophiae decretis se agnoscere professus est Antiochus Academicus , eiusque auditor Cicero, aliique permulti. Vix possum mihi temperare , auditores , quin ira eXardescam , & naaledicta in eos congeram , qui tamia audacia Aristotelem cavillantur , tantaque insolentia carpunt ; Virum , Deus immortalis iquem tota antiquitas suspenit , demirata est , n

que satis pro merito laudari posse putavit ; Virum , qui unus tot doctissmis omnium seculorum viris fuit instar philosophorum omnium ; Virum, quem tanti faciebat Plato, iit si quando in eius

schola desideraretur , quam Octodecim totos an

nos frequentasse dicitur , mns dees , sapientissimus exclamaret Praeceptor I Virum denique, quem

Philippus Macedonum rex , non minus bellicis rebus gestis . quam sapientia insignis , tanto inpletio habuit , ut cum ubi nasceretur Alexaniauer , non tam gavisus sit filium sibi Deorum

munere concessum esse regni successorem, quam natum illum esse Aristotelis tempore . Verum ut Co redeat oratio , cuius caussa haec de Platone ι

299쪽

sapientiae credimus , auditores , eos fore apud se collecturos , qui ex hisce plenissimis fontibus philosophiam hauserint , & liberaliter biberint , quam qui eam tantummodo in recentiorum philosophorum libris persequuntur , apud quos ieiuna eit , atque arida , utpote quae beatissima ibia doctrinae ubertate destituitur ρ Neque vero me reprehendite , quasi recentiores philosophos, qui adeo philosophiam suis praesertim experimentis prove erunt , tantamque ei lucem attulerunt,

nequaquam putem esse legendos . Legendi plane sunt , magnoque studio legendi , nam multa Graecorum philosophiae consecutis temporibus addita esse ultro fatemur; facile siquidem est inventis addere . Sed recentiores tantummodo negaverim esse legendos; praecipuam enim statuimus dandam esse operam Graecis philosophiae auctoribus , qui & primi hanc facultatem pertractarunt , & largioris doctrinae Copia refertam nobis tradiderunt. Iam vero de eloquentiae, &poeseos disciplinis eadem profecto dicenda nobis occurrunt , quae de philosophia hactenus disseruimus , quandoquidem sapientia his tribus maiaxime partibus constare videtur . Verum e multis Graeciae oratoribus, & poetis quamquam fere omnes prae stant issimos esse assirmare possum duos

tantum recensendos puto , Demosthenem scilicet, atque Homerum , ceteros autem silentio praetcreundos , ne Gaaecorum Scriptorum indicem concinnare vobis videar , quod certe longum esset.& molestum , & haudquaquam necessarium . Cuc

300쪽

ο RATIO I.

igitur arbitramini , auditores , Quintilianum censuisse non soluin accurate evolvendum esse Demosthenem , sed etiam prorsus ediscendum ei,

ut orator insignis fieri debeat 3 Nis quod gran

itas orationis , & contentio , omnesque uno verbo virtutes , ex eo melius , quam e Latinis oratoribus dignoscuntur P Et quoniam magnificentia , & vi orationis tam longe oratores omnes superare visus est , idcirco commemorato eius nomine , eloquentiae consummatio , ut Valerii Maximi verbis utar , animo oboIitur audientix . Solus enim Demosthenes orationem Vivam habuit , ceteri omnes elaboratam malleo . Quid igitur mirum est , auditores , si tantum in eloquentia profecerit Cicero , qui a puero toto pectore in Demosthenis studium incubuerit . neque . umquam grandior factus e manibus dimidi tendum duxerit , eiusque olationes non paucas Latine Verterit , i ut earum egregius imitator in suis elucubrandis existeret Θ Neque tantum Deumosthenis in eloquendo vim , pondus , elegan

tiam imitatus est ; sed ab eius Philippicis suas

quoque, quas in M. Antonium scripsit orationes, Philippicas nuncupatas voluit , ut tituli aemulatione faceret insigniores . An vero putatis , au ditores , tantam eloquentiae gloriam Ciceronems hi fuisse comparaturum, quantumvis divina in igenii vi a natura praeditus ellet , nisi tam Praeclara Demosthenis vestigia , quibus studiosissimei ins stet et , liabuli set ρ Quamobrem Ciceionem , ut aequum est , veluti maximum eloquentiae

SEARCH

MENU NAVIGATION